Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
112.1
ΚΕΦΑΛ. ΝΗ'. Περὶ ζωῆς καὶ τελειώσεως Κασσίου ἐπισκόπου.
112.1
ΠΕΤΡΟΣ. Θαυμαστά εἰσιν ὄντως πάνυ ἅπερ ἀκούω, καί οὐ μετρίως εὐφραίνοντα.
112.2
Γ ΓΡΗΓΟΡ. Ἵνα δὲ μὴ ἡμῖν εἰς ἀμφιβολίαν ἔλθωσιν οἱ λόγοι τῶν νεκρῶν, βεβαιοῦσι πάντα αἱ πράξεις τῶν ζώντων. Ὁ γὰρ τῇ ζωῇ εὐλαβὴς Κάσσιος ὀνόματι τῆς Νάρνης ἐπίσκοπος, ὃς καθ' ἡμέραν τῷ Θεῷ θυσίαν ἀναίμακτον προσφέρειν εἴωθεν, μετὰ πολλῶν δακρύων δὲ τελῶν τῆς ἱερᾶς θυσίας τὰ μυστήρια, ἔνδον δὲ τοῦ θυσιαστηρίου ὑπάρχοντος αὐτοῦ ἀπόφασιν παρὰ Θεοῦ ἐδέξατο δι' ὀπτασίας τινὸς ἰδίου αὐτοῦ πρεσβυτέρου, λέγοντος· Ἐργάζου, ὅπερ ἐργάζῃ, μὴ παύσῃ ὁ ποῦς σου, μηδὲ ἡ χείρ σον. Τῇ γὰρ ἑορτῇ τῶν ἁγίων Δ ἀποστόλων ἐλεύσεις ἐμοὶ, καὶ ἀνταποδώσω σοι τὸν μισθόν σου. Μετὰ δὲ ἑπτὰ ἔτη τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ τῆς τῶν ἀποστόλων ἑορτῆς, τελειώσας τὰ τῆς ἱερᾶς λειτουργίας μυστήρια, καὶ τὸ μυστήριον τῆς ἱερᾶς κοινωνίας κοινωνήσας, ἐκ τοῦ σώματος ἐλύθη. 469
112.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΝΗ'. Περὶ ζωῆς καὶ τελειώσεως Κασσίου ἐπισκόπου. CAPUT LVII. De quodam ab hostibus capto, cujus vincula oblationis hora solvebantur; et de Baraca nauta per salutarem hostiam a naufragio liberato.
112.1.1
Hoc quoque audivimus, quemdam apud hostes in captivitate positum, et in vinculis religatum fuisse, pro quo sua conjux diebus certis sacrificium offerre consueverat: qui longo post tempore ad conjugem reversus, quibus diebus ejus vincula solverentur innotuit, ejusque conjux illos fuisse dies in quibus pro eo sacrificium offerebat recognovit, et ex alia nobis re quae ante annos septem gesta est certissime confirmatur. Agatho enim Panormitanus episcopus, sicut fideles mihi ac religiosi viri multi testati sunt atque testantur, cum beatae memoriae antecessoris mei tempore jussus esset ut Romam veniret, vim nimiae tempestatis pertulit, ita ut se ex tanto undarum periculo evadere posse diffideret. Nauta vero illius, Baraca nomine, qui nunc ejusdem Ecclesiae clericatus officio fungitur, post navem carabum regebat, ruptoque fune cum eodem carabo quem regebat inter undarum cumulos repente disparuit. Navis autem cui episcopus praeerat, tandem post multa pericula ad Usticam insulam fluctibus quassata pervenit. Cumque die tertio episcopus nautam qui ab eo abreptus in carabo fuerat in nulla maris parte videret apparere, vehementer afflictus mortuum credidit, sed, per obsequium charitatis, unum quod mortuo debebat impendit, ut omnipotenti Deo pro absolutione ejus animae offerre sacrificium victimae salutaris juberet. Quo oblato, restaurata nave, perrexit ad Italiam. Cumque ad Romanum portum venisset, illic nautam reperit quem mortuum putabat. Tunc inopinata exsultatione gavisus est, et eum qualiter tot diebus in illo tanto maris periculo vivere potuisset inquisivit. Qui videlicet indicavit quoties in illius tempestatis fluctibus cum eodem quem regebat fuisset carabo versatus, qualiter cum illo undis pleno nataverat, et quoties eo a superiori parte deorsum verso ipse carinae ejus supersederat; adjungens cum diebus ac noctibus hoc incessanter faceret, jamque ejus virtus funditus ex fame simul et labore cecidisset, quo eum ordine divina misericordia servaverit, indicavit. Etenim quod etiam nunc usque testatur, dicens: Laborans in fluctibus atque deficiens, subito mentis pondere sum gravatus, ita ut neque vigilare me crederem, neque depressus somno essem; et ecce in eodem medio mari me posito, quidam apparuit, qui mihi panem ad refectionem detulit. Quem mox ut comedi, vires recepi, nec longe post navis transiens adfuit, quae me ab illo undarum periculo suscepit, atque ad terram deduxit. Quod scilicet episcopus audiens requisivit diem atque 472 illum fuisse diem reperit quo pro eo presbyter in Usticula insula Deo omnipotenti hostiam sacrae oblationis immolavit.
112.1.2
PETR. Ea quae narras, ipse quoque in Sicilia positus agnovi.
112.1.3
GREGOR. Idcirco credo, quia hoc tam aperte cum viventibus ac nescientibus agitur, ut cunctis haec agentibus ac nescientibus ostendatur quia si insolubilos culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse etiam mortuis victima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosint, qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt.