Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
12.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΑ'. Περὶ Μαρτυρίου μοναχοῦ χώρας τῆς Βαλερίας.
12.1
Οὗτος τοίνυν διηγεῖτο, ὅτι ἐν αὐτῇ τῆς Βαλερίας χώρᾳ, ἀνήρ τις ὑπῆρχεν ὀνόματι Μαρτύριος πάνυ σπουδαίως τῷ παντοδυνάμῳ Θεῷ δουλεύων, ὅστις διὰ τῶν ἔργων τὴν πολιτείαν φανερὰν ἀπέδειξεν. Ἐν μιᾷ γὰρ τῶν ἡμερῶν, οἱ ὑπ' αὐτὸν ἀδελφοὶ, ὑποσπόδιον ἄρτον πεποιήκασι, καὶ τὸν τοῦ τιμίου σταυροῦ τύπον ἐν αὐτῷ ποιῆσαι ἐληθάργισαν, καθὼς ἐν τῇ αὐτῇ χώρᾳ ἔθος ὑπάρχει τοὺς ἄρτους σφραγίζειν· ὥστε διὰ τετάρτων μερίδων τὸν ἄρτον ἐσφραγισμένον θεωρεῖσθαι. Ὁ δὲ αὐτὸς τοῦ Θεοῦ δοῦλος Μαρτύριος ἐπιστὰς, τούτων πρὸς ἑαυτοὺς ἀφηγουμένων, ἐπέγνω μὴ εἶναι τὸν ἄρτον ἐσφραγισμένον. Ἤδη δὲ λοιπὸν ἐν τῇ ἀνθρακίᾳ ὑπὸ 203 τῆς στάκτης ὁ αὐτὸς ἄρτος ἐκαλύπτετο· πρὸς οὓς εἶπε· Διὰ τί αὐτὸν, ἀδελφοὶ, οὐκ ἐσφραγίσατε; τοῦτο δὲ εἰπὼν, τὴν χεῖρα αὐτοῦ πλησίον τοῦ πυρὸς προσενεγκὼν, καὶ τὸν τύπον τοῦ σταυροῦ ποιήσας, παραχρῆμα τοιοῦτον ψόφον ὁ ἄρτος ἐν τῷ πυρὶ πεποίηκεν, ὥστε νομίζειν ὅτι χύτρα μεγάλη συνετρίβη. Μετὰ δὲ τὸ ὀπτηθῆναι τὸν ἄρτον, καὶ ἐκ τοῦ πυρὸς ἐξελθεῖν, ἐσφραγισμένος τῷ τύπῳ τοῦ σταυροῦ εὑρέθη, ᾧτινι χεὶρ οὐχ ἥψατο, ἀλλ' ἡ πίστις τοῦτο πεποίηκεν.
12.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΑ'. Περὶ Μαρτυρίου μοναχοῦ χώρας τῆς Βαλερίας. CAPUT XII. De Severo presbytero ejusdem provinciae.
12.1.1
In eo etiam loco Interorina vallis dicitur, quae a multis verbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam vir vitae valde admirabilis, nomine Severus, Ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis semper virgnis sacerdos. Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum venisset diem, missis concite nuntiis, rogavit ut ad se quantocius veniret, suisque orationibus pro peccatis ejus intercederet, ut, acta de malis suis poenitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui videlicet sacerdos inopinate contigit ut ad putandam vineam esset occupatus, atque ad se venientibus diceret: Antecedite, ecce ego vos subsequor. Cumque videret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus quod minimum restabat expleret, quo expleto, coepit ad aegrum pergere. Eunti vero in itinere occurrentes hi qui prius venerant, obviam facti sunt, dicentes: Pater, quare tardasti? Noli fatigari, quia jam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque vocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque pervenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque vehementer fleret, in terram caput funderet, seque reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspicerent, admirationis vocibus emissis, coeperunt amplius flere prae gaudio. Cumque eum requirerent ubi fuerit, vel quomodo rediisset, ait: Tetri valde erant homines qui me ducebant, ex quorum ore et naribus ignis exibat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulchrae visionis juvenis cum aliis nobis euntibus obviam factus est, qui me trahentibus dixit: Reducite illum, quia Severus presbyter plangit, ejus enim lacrymis Dominus eum donavit. Qui scilicet Severus protinus de terra surrexit, eique poenitentiam agenti opem suae intercessionis praebuit. Et dum per dies septem de perpetratis culpis poenitentiam aeger redivivus ageret, octava die laetus de corpore exivit. Perpende, Petre, quaeso, hunc de quo loquimur Severum, quam dilectum Dominus attendit, quem contristari nec ad modicum pertulit.
12.1.2
PETR. Admiranda sunt valde haec, quae me 205 invenio nunc usque latuisse. Sed quid esse dicimus quod modo tales viri nequeunt inveniri.
12.1.3
GREGOR. Ego, Petre, multos tales in hoc saeculo nec modo deesse existimo: neque enim si talia signa non faciunt, ideo tales non sunt. Vitae namque vera aestimatio in virtute est operum, non in ostensione signorum. Nam sunt plerique, qui etsi signa non faciunt, signa tamen facientibus dispares non sunt.
12.1.4
PETR. Unde mihi, rogo, ostendi potest, quod sint quidam qui signa non faciunt, et tamen signa facientibus dissimiles non sunt?
12.1.5
GREGOR. Numquidnam nescis quoniam Paulus apostolus Petro apostolorum primo in principatu apostolico frater est?
12.1.6
PETR. Scio plane, nec dubium est quia etsi minimus omnium apostolorum, plus tamen omnibus laboravit.
12.1.7
GREGOR. Quod bene ipse reminisceris, Petrus super mare pedibus ambulavit, Paulus in mari naufragium pertulit: et in uno eodemque elemento ibi Paulus ire cum navi non potuit, ubi Petrus pedibus iter fecit. Aperte igitur constat, quia cum utriusque virtus fuerit dispar in miraculo, utriusque tamen meritum dispar non est in coelo.
12.1.8
PETR. Placet, fateor, omnino quod dicis: ecce enim aperte novi, quia vita et non signa quaerenda sunt. Sed quoniam ipsa signa quae fiunt, bonae vitae testimonium ferunt, quaeso te adhuc si qua sunt referas, ut esurientem me per exempla bonorum pascas.
12.1.9
GREGOR. Vellem tibi in laudibus redemptoris de viri venerabilis Benedicti miraculis aliqua narrare, sed ad haec explenda hodiernum tempus video non posse sufficere. Liberius itaque haec loquemur, si aliud exordium sumamus.