Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
15.1.1
ΒΙΒΛΙΟΝ ΤΡΙΤΟΝ. LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De Paulino Nolanae urbis episcopo.
15.1.1
277 Dum vicinis valde Patribus intendo, majorum facta reliqueram, ita ut Paulini miraculum, Nolanae urbis episcopi, qui multos quorum memini virtute et tempore praecessit, memoriae defuisse videatur. Sed ad priora nunc redeo, eaque quanta valeo brevitate perstringo. Sicut enim bonorum facta innotescere citius similibus solent, senioribus nostris per justorum exempla gradientibus praedicti venerabilis viri celebre nomen innotuit, ejusque opus admirabile ad eorum se instruenda studia tetendit, quorum me necesse fuit grandaevitati tam certo credere, ac si ea quae dicerent meis oculis vidissem.
15.1.2
Cum saevientium Vandalorum tempore fuisset Italia in Campaniae partibus depopulata, multique essent de hac terra in Africanam regionem transducti, vir Domini Paulinus cuncta quae ad episcopii usum habere potuit captivis indigentibusque largitus est. Cumque jam nihil omnino superesset quod petentibus dare potuisset, quodam die quaedam vidua advenit, quae a regis Vandalorum genero suum filium in captivitatem fuisse ductum perhibuit, atque a viro Dei ejus pretium postulavit, si forte illius dominus hoc dignaretur accipere, et hunc concederet ad propria remeare. Sed vir Dei magnopere petenti feminae quid dare potuisset inquirens, nihil apud se aliud nisi se invenit, petentique feminae respondit, dicens: Mulier, 280 quod possim dare non habeo, sed memetipsum tolle, servum me juris tui esse profitere, atque ut filium tuum recipias, me vice illius in servitium trade. Quod illa ex ore tanti viri audiens, irrisionem potius credidit quam compassionem. At ille, ut erat vir eloquentissimus, atque apprime exterioribus quoque studiis eruditus, dubitanti feminae citius persuasit ut audita crederet, et pro receptione filii sui in servitium episcopum tradere non dubitaret. Perrexere igitur utrique ad Africam. Procedenti autem regis genero, qui ejus filium habebat, vidua rogatura se obtulit, ac prius petiit ut ei filium donare debuisset. Quod cum vir barbarus typho superbiae turgidus, gaudio transitoriae prosperitatis inflatus, non solum facere, sed etiam audire despiceret, vidua subjunxit, dicens: Ecce hunc hominem pro eo vicarium praebeo, solummodo pietatem in me exhibe, mihique unicum filium redde. Cumque ille venusti vultus hominem conspexisset, quam artem nosset inquisivit. Cui vir Dei Paulinus respondit, dicens: Artem quidem aliquam nescio, sed hortum bene excolere scio. Quod vir gentilis valde libenter accepit, cum in nutriendis oleribus quia peritus esset audivit. Suscepit itaque servum, et roganti viduae reddidit filium. Quo accepto, vidua ab Africana regione discessit. Paulinus vero excolendi horti suscepit curam. Cumque idem regis gener crebro ingrederetur hortum, suumque hortulanum quaedam requireret, et sapientem valde esse hominem videret, amicos coepit et familiares deserere, et saepius cum suo hortulano colloqui, atque ejus sermonibus delectari. Cui Paulinus quotidie ad mensam odoriferas virentesque herbas deferre consueverat, et accepto pane ad curam horti remeare. Cumque hoc diutius ageretur, quadam die suo domino secum secretius loquenti ait: Vide quid agas, et Vandalorum regnum qualiter disponi debeat provide, quia rex citius et sub omni celeritate est moriturus. Quod ille audiens, quia ab eodem rege prae caeteris diligebatur, ei minime tacuit, sed quid a suo hortulano, sapienti scilicet viro, agnovisset indicavit. Quod dum rex audisset, illico respondit: Ego vellem hunc de quo loqueris hominem videre. Cui gener ejus, venerabilis Paulini temporalis dominus, respondit dicens: Virentes herbas mihi ad prandium deferre consuevit, has itaque huc ad mensam eum deportare facio, ut quis sit qui mihi haec est locutus agnoscas. Factumque est. Et dum rex ad prandendum discubuit, Paulinus ex suo opere odora quaeque et virentia delaturus advenit. Cumque hunc rex subito conspexisset, intremuit, atque, accersito ejus domino, sibi per filiam propinquo, ei secretum quod prius absconderat indicavit, dicens: Verum est quod audisti; nam nocte hac in somnio, sedentes in tribunalibus contra me judices vidi, inter quos iste etiam simul sedebat, et flagellum quod aliquando acceperam eorum mihi judicio tollebatur. 281 Sed percunctare quisnam sit; nam ego hunc tanti meriti virum, popularem, ut conspicitur, esse non suspicor. Tunc regis gener secreto Paulinum tulit, et quisnam esset inquisivit. Cui vir Domini respondit: Servus tuus sum, quem pro filio viduae vicarium suscepisti. Cumque instanter ille requireret ut non quid esset, sed quid in terra sua fuisset indicaret, atque hoc ab eo iteratione frequentis inquisitionis exigeret, vir Domini, constrictus magnis conjurationibus, jam non valens negare quid esset, episcopum se fuisse testatus est. Quod possessor ejus audiens, valde pertimuit, atque humiliter obtulit, dicens: Pete quod vis, quatenus ad terram tuam a me cum magno munere revertaris. Cui vir Domini Paulinus ait: Unum est quod mihi impendere beneficium potes, ut omnes civitatis meae captivos relaxes. Qui cuncti protinus in Africana regione requisiti, cum onustis frumento navibus pro venerandi viri Paulini satisfactione, in ejus comitatu laxati sunt. Post non multos vero dies Vandalorum rex occubuit, et flagellum quod ad suam perniciem, dispensante Deo, pro fidelium disciplina acceperat amisit. Sicque factum est ut omnipotentis Dei famulus Paulinus vera praediceret, et qui se in servitium solum tradiderat, cum multis a servitio ad libertatem rediret, illum videlicet imitatus qui formam servi assumpsit, ne nos essemus servi peccati. Cujus sequens vestigia Paulinus, ad tempus voluntarie servus factus est solus, ut esset postmodum liber cum multis.
15.1.3
PETR. Dum me audire contingit quod imitari non valeo, flere magis libet quam aliquid dicere.
15.1.4
GREGOR. De cujus etiam morte apud ejus Ecclesiam scriptum est, quia cum dolore esset lateris tactus, ad extrema perductus est. Dumque ejus omnis domus in sua soliditate persisteret, cubiculum in quo jacebat aeger, facto terrae motu, contremuit, omnesque qui illic aderant nimio terrore concussit; sicque sancta illa anima carne soluta est. Factumque est ut magnus pavor invaderet eos qui Paulini mortem videre potuissent. Sed quia haec, quam superius dixi, Paulini virtus valde est intima, nunc, si placet, ad miracula exteriora veniamus, quae et multis jam nota sunt, et ego tam religiosorum virorum relatione didici, ut de his omnimodo ambigere non possim.