Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 18 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
18.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Περὶ Ἀγαπητοῦ πάπα.
18.1
Οὐ μετὰ πολὺν δὲ χρόνον, τοῦ τῶν Γότθων πράγματος κατεπείγοντος, καὶ ὁ μακαριώτατος ἀνὴρ Ἀγαπητὸς ὁ ταύτης τῆς τῶν Ῥωμαίων ἀγίας τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας πατριάρχης γενόμενος, ᾗ, εὑδοκίᾳ Θεοῦ, νυνὶ δουλεύω ἐγὼ, πρὸς Ἰουστινιανὸν τὸν βασιλέα ἀνέβαλεν. Ἀπερχομένου δὲ αὐτοῦ ἐν τοῖς τῆς Ἑλλάδος μέρεσιν, ἔν τινι ἡμέρᾳ προσηνέχθη αὐτῷ ἄνθρωπος χωλὸς καὶ βουβὸς, πρὸς τὸ ἰαθῆναι ὑπὸ αὐτοῦ. Ὅστις οὔτε οἱονοῦν ῥῆμα φθέγξασθαι ἠδύνατο, οὔτε ἐκ τῆς γῆς ποτε ἀναστῆναι. Ἡνίκα δὲ τοῦτον δακρύοντες οἱ πλησίον αὐτοῦ τῷ πατριάρχῃ προσήνεγκαν, ὁ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος ἐπιμελῶς ἐπεζήτησεν, ἐὰν ἔχωσι πίστιν περὶ τῆς αὐτοῦ ἰάσεως. Αὐτοὶ δὲ ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ δυνάμει, ὡς ἐκ τῆς ἀρχημίας. Πέτρου τὴν ἐλπίδα τῆς τούτου σωτηρίας ἡδραιωμένην ἑαυτοὺς ἔχειν ὡμολόγησαν, τότε παρευθὺ ὁ εὐλαβέστατος οὗτος ἀνὴρ τῇ εὐχῇ ἐπέκλινε, καὶ τὴν τῆς λειτουργίας ἀκολουθίαν ἐπιτελέσας, θυσίαν ἐνώπιον τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ προσήνεγκε. Τελεσθείσης δὲ τῆς λειτουργίας, ἐκ τοῦ θυσιαστηρίου ἐξελθὼν, τοῦ χωλοῦ τὴν χεῖρα ἐκράτησε, παντὸς τοῦ λαοῦ παρεστηκότος καὶ θεωροῦντος, καὶ τοῦτον εὐθέως ἐκ τῆς γῆς ἐν τῇ ἰδίᾳ τῶν ποδῶν στάσει ἀνέστησε. Ἐκ δὲ τοῦ δεσποτικοῦ σώματος ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ βαλὼν, παραχρῆμα καὶ ἡ πάνυ ἡ βουβὴ γλῶσσα ἐκείνη ἐλύθη, καὶ λαλεῖν ἤρξατο. Θαυμάσαντες δὲ πάντες οἱ παρεστῶτες, σὺν τῇ χαρᾷ δακρύων ἐπληροῦντο, τοὺς δὲ λογισμοὺς αὐτῶν φόβος κατέσχεν, κατανοοῦντες τί Ἀγαπητὸς ἐν τῇ δυνάμει τοῦ κυρίου ἐκ τῆς βοηθείας Πέτρου ποιῆσαι ἐδυνήθη.
18.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Περὶ Ἀγαπητοῦ πάπα. CAPUT IV. De Datio Mediolanensi episcopo.
18.1
285 Ejusdem quoque principis tempore cum Datius Mediolanensis urbis episcopus causa fidei exactus, ad Constantinopolitanam urbem pergeret, Corinthum devenit. Qui dum largam domum ad hospitandum quaereret, quae comitatum illius totum ferre potuisset, et vix inveniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi praeparari ad hospitandum jussit. Cumque ejusdem loci incolae dicerent, in ea hunc manere non posse, quia multis jam annis hanc diabolus inhabitaret, atque ideo vacua remansisset, vir venerabilis Datius respondit, dicens: Imo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc spiritus malignus invasit, et ab ea hominum inhabitationem repulit. In ea igitur sibi parari praecepit, securusque illam, antiqui hostis certamina toleraturus, intravit. Itaque intempestae noctis silentio, cum vir Dei quiesceret, antiquus hostis immensis vocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, ruditus asinorum, sibilos serpentium, porcorum stridores et soricum. Tunc repente Datius tot bestiarum vocibus excitatus surrexit, vehementer iratus, et contra antiquum hostem magnis coepit vocibus clamare, dicens: Bene tibi contigit, miser, tu ille es qui dixisti: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo; ecce per superbiam tuam porcis et soricibus similis factus es; et qui imitari Deum indigne voluisti, ecce, ut dignus es, bestias imitaris. Ad quam ejus vocem, ut ita dicam, dejectionem suam malignus spiritus erubuit. An non erubuit, qui eamdem domum ad exhibenda monstra quae consueverat ulterius non intravit? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est, quia dum eam unus veraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit. Sed oportet jam ut priora taceamus, ad ea quae diebus nostris sunt gesta veniendum est,

Intertext edge

Open linked passage

Note