Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 1 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
1.1
LIBER PRIMUS. ΒΙΒΛΙΟΝ ΠΡΩΤΟΝ.
1.1
149 Quadam die nimiis quorumdam saecularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur solvere etiam quod nos certum est non debere, secretum locum petii amicum moeroris, ubi omne quod de mea mihi occupatione displicebat, se patenter ostenderet, et cuncta quae infligere dolorem consueverant, congesta ante oculos licenter venirent. Ibi itaque cum afflictus valde et diu tacitus sederem, dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primaevo juventutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri verbi indagationem socius. Qui gravi excoqui cordis languore me intuens, ait: Nunquidnam novi tibi aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? Cui, inquam: Moeror, Petre, quem quotidie patior, et semper mihi per usum vetus est, et semper per augmentum novus. Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit; 152 quomodo ei labentia cuncta subter erant; quantum rebus omnibus quae volvuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transihat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae et laboris sui praemium amabat At nunc ex occasione curae pastoralis saecular um hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quod amisi. Dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in navi mentis tempestatis validae procellis illidor. Et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum ductis oculis viso littore suspiro. Quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix jam portum videre valeo quem reliqui, quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet, si tamen se perdidisse meminerit; cumque longius recesserit, etiam boni ipsius quod perdiderat obliviscatur; fitque ut post neque per memoriam videat, quod prius per actionem tenebat. Unde hoc agitur quod praemisi, quia cum navigamus longius, jam nec portum quictis quem reliquimus videmus. Nonnunquam vero in augmentum mei doloris adjungitur, quod quorumdam vita qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi ad memoriam revocatur. Quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis jaceam agnosco; quorum plurimi Conditori suo in secretiori vita placuerunt, qui ne per humanos actus a novitate mentis veterascerent, eos omnipotens Deus hujus mundi laboribus noluit occupari. Sed jam quae prolata sunt, melius insinuo, si ea quae per inquisitionem ac responsionem dicta sunt, sola nominum praenotatione distinguo.
1.2
PETR. Non valde in Italia aliquorum vitam virtutibus fulsisse cognovi; ex quorum igitur comparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos viros in hac terra fuisse non dubito, signa tamen atque virtutes aut ab eis nequaquam facta existimo, aut ita sunt hactenus silentio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus.
1.3
GREGOR. Si sola, Petre, referam, quae de perfectis probatisque viris unus ego homuncio, vel bonis ac fidelibus viris attestantibus, agnovi, vel per memetipsum didici; dies, ut opinor, ante quam sermo, cessabit.
1.4
PETR. Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares. Neque pro hac re interrumpere expositionis studium grave videatur, quia non dispar aedificatio oritur ex memoria virtutum. In expositione quippe qualiter invenienda atque tenenda sit virtus, agnoscitur; in narratione vero signorum cognoscimus inventa ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli, quos ad amorem patriae coelestis plus exempla, quam praedicamenta 153 succendunt. Fit vero plerumque audientis animo duplex adjutorium in exemplis Patrum, quia si ad amorem venturae vitae ex praecedentium comparatione accenditur, etiam si se esse aliquid existimat, dum meliora de aliis cognoverit, humiliatur.
1.5
GREGOR. Ea quae mihi sunt virorum venerabilium narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet quia Marcus et Lucas Evangelium quod scripserunt, non visu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint manifesto. Hoc vero scire te cupio, quia in quibusdam sensum solummodo, in quibusdam vero et verba cum sensu teneo; quia si de personis omnibus ipsa specialiter verba tenere voluissem, haec rusticano usu prolata stylus scribentis non apte susciperet. Seniorum valde venerabilium didici relatione quod narro.
1.6
150 Μίᾳ τῶν ἡμερῶν σφοδραῖς τισιν ἀνάγκαις κοσμικαῖς βαρηθεὶς, ἐξ ὧν ἐν ταῖς αὐταῖς πραγματείαις ἐκλύεσθαι ἐκ παντὸς ἀναγκαζόμεθα, ὅπερ τοῦτο ἐν ἡμῖν τὸ σύνολον εἶναι οὐκ ὀφείλει, ᾐτησάμην ἐμαυτῷ ἡσυχάζον· τά τινα τόπον φίλον τῆς λύπης, ἐν ᾧ τόπῳ ἅπαντα τὰ τῇ ἐμῇ ἀπαρέσκοντα φροντίδι, αὐτά μοι φανερῶς ἐπεδεικνύοντο, καὶ πάντα ἃ τὸν πόνον ἐκθλίβειν εἰώθασιν, ἐνώπιον τῶν ἐμῶν ὀφθαλμῶν εὐκόλως παρίσταντο. Ἐκεῖ τοίνυν καθεζομένου μου, πάνυ τεθλιμμένου καὶ ἡσυχάζοντος, ὁ ἀγαπητός μου υἱὸς Πέτρος ὁ διάκονος παρέστη μοι, ὅς τις καὶ ἐκ πρώτου καιροῦ τῆς ἡλικίας αὐτοῦ, καὶ ἐν τῷ τῆς νεότητος ἄνθει, γνησίως ἐν τῷ τῆς φιλίας δεσμῷ συνηρμόσθη μοι, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἐν τῇ τῶν ἱερῶν λόγων διατυπώσει κοινωνός μοι γεγονὼς, ὅς τις θεασάμενός με σφοδρῶς τῷ τῆς καρδίας νοσήματι συγκαιόμενον, ἔφη· Μήτοι γε νέον τι συνέβη, ὅτι πλειοτέρα σε τοῦ ἔθους λύπη, ὡς ὁρῶ, κατέχει; ᾧ τινι ἀποκριθεὶς, εἶπον· Ἡ λύπη, Πέτρε, ἥνπερ καθ' ἡμέραν ὑπομένω, τῶ μὲν ἔθει παλαιά ἐστι, διὰ δὲ προσθήκης νεάζει. Ταλαιπωρεῖ τοίνυν ἡ ψυχή μου τῇ ἑαυτῆς ἀσχολίᾳ, νυσσομένη τῷ τραύματι. Μνημονεύει γὰρ ὁποία ποτὲ ἐν τῷ μοναστηρίῳ 151 ὑπῆρχε· πῶς αὐτῇ πάντα τὰ μὴ ἀνήκοντα ὑπέκειτο· πόσων πραγμάτων τῶν ἐν τῷ βίῳ κυλιομένων ὑπερανέστηκεν, ἥ τις οὐδὲν ἕτερον εἰ μὴ τὰ οὐράνια μεριμνᾷν εἴωθεν· κρατουμένη γὰρ τῷ σώματι τὰ τῆς σαρκὸς κλεῖθρα, τῇ θεωρίᾳ ὑπερέβαινε· διὸ καὶ τὸν θάνατον, τὸν πᾶσι φοβερὸν ὑπάρχοντα, ὥσπερ εἴσοδον ζωῆς καὶ τοῦ καμάτου αὐτῆς ἀμοιβὴν ἠγάπα. Ἥ τις νῦν προφάσει ποιμαντικῆς μερίμνης, κοσμικῶν ἀνθρώπων πράγμασιν ὑποπίπτει, καὶ μετὰ τοσοῦτον ὡραῖον τῆς ἀιδιότητος αὐτῆς κάλλος, γηΐνης πράξεως τῷ κονιορτῷ* συνοζένει. Ἡνίκα γὰρ ἑαυτὴν διὰ συγκατάβασιν πολλῶν εἰς τὰ ἔξωθεν σκορπίζει, ὅτε τοῖς ἔνδον ἐπινεύσει, πρὸς ταῦτα πόῤῥωθεν δραμοῦσα, ἐλαχίστη ὑποστρέφει. Κατανοῶ τοιγαροῦν τί ὑποφέρω, καὶ τί ἀπεβαλόμην. Ἐν ὅσῳ δὲ ἀφορῶ εἰς ὃ ἀπώλεσα, γίνεται τοῦτο βαρύτερον ὅπερ βαστάζω. Ἰδοὺ γὰρ μεγίστης θαλάττης τοῖς κύμασι δονοῦμαι, ἀλλὰ καὶ ἐν τῷ πλοίῳ τοῦ νοὸς, σφοδροτάτης ἀνάγκης τῷ κλύδονι προσαράσσομαι. Καὶ ἐν ὅσῳ τῆς πρώτης ζωῆς μνημονεύω, ὥσπερ εἰς τὰ ὀπίσω τοὺς ὀφθαλμοὺς ἀπενέγκας, θεώμενος τὸν λιμένα ὅθεν ἐξῆλθον, ἀναστενάζω. Ὅπερ μοι καὶ ἔστιν ἀκμὴν βαρύτερον, ὅτι ἐν ὅσῳ τοῖς ἀμετρήτοις κύμασι πεφυρμένος φέρομαι, μόλις λοιπὸν τὸν λιμένα θεάσασθαι δύναμαι, ὅνπερ κατέλιπον· τοιαῦται γὰρ αἱ συμφοραὶ τοῦ νοὸς ὑπάρχουσι, πρῶτον μὲν ἀπολέσαι τὸ καλὸν, ὅπερ κατέχει, μνημονεύειν δὲ ὅπερ ἀπώλεσεν· ὅτε δὲ μήκοθεν ἀποστῇ, καὶ αὐτοῦ οὗπερ ἀπώλεσεν ἀγαθοῦ ἐπιλανθάνεται· γίνεται δὲ ὅπως μετέπειτα μή τε ἐπὶ μνήμης θεάσηται, ὅπερ πρότερον διὰ πράξεως ἐκράτει. Ὅθεν τοῦτο ἀληθὲς ὑπάρχει ὃ προεθέμην, ὅτι ἡνίκα μήκοθεν πλέομεν, οὐδὲ τὸν λιμένα λοιπὸν τῆς ἡσυχίας, ὃν κατελίπομεν, θεωροῦμεν. Αεὶ οὖν ἀληθῶς εἰς προσθήκην τοῦ ἐμοῦ πόνου προστίθεται ἡ ζωὴ τῶν καταλειψάντων τὸν παρόντα κόσμον ὅλῃ τῇ διαθέσει, καὶ εἰς ὕψος ἀγγελικῆς πολιτείας ἀναδραμόντων, ὧν ἐπὶ μνήμης τὸ ὕψος τοῦ βίου φέρων, πόσον ἐγὼ ἐν τοῖς κατωτάτοις κεῖμαι, ἐπιγινώσκω· ἐξ ὧν οἱ πλεῖστοι τῷ ἑαυτῶν κτίστῃ ἐν τῇ ἡσύχῳ ζωῇ εὐηρέστησαν· ἵνα μὴ δι' ἀνθρωπίνων πράξεων ἐκ τοῦ νεάζοντος λογισμοῦ παλαιωθῶσι, τούτους οὖν ὁ παντοδύναμος Θεὸς ταῖς τοῦ κόσμου τούτου φροντίσιν οὐ συνεχώρησεν δεσμευθῆναι. Ὅθεν λοιπὸν τὰ προελθόντα προθύμως ἐκτίθημι, διὰ τῆς ἐρωτήσεως καὶ ἀποκρίσεως, καὶ τῆς τῶν ὀνομάτων διαγνώσεως
1.7
ΠΕΤΡ. Οὐ πάνυ ἐν τῇ Ἰταλίᾳ τινῶν τὴν πολιτείαν δυνάμεσι διαλάμψασαν διέγνων· ἐκ τίνων τοίνυν τῇ μιμήσει ἀνάπτῃ ἀγνοῶ. Καλοὺς μὲν οὖν ἀνθρώπους ἐν τῇ γῇ ταύτῃ γεγονέναι οὐκ ἀπιστῶ, σημεῖα δὲ καὶ δυνάμεις παρ' αὐτῶν οὐδαμῶς γεγονὲναι ὑπολαμβάνω. Εἰ δὲ καὶ εἰσὶ μέχρι τοῦ παρόντος σιγῇ καλυπτόμενα, μὴ ἀγνοήσωμεν, ἅπερ γεγονότα ὑπάρχουσιν.
1.8
ΓΡΗΓΟΡ. Ἐὰν μόνα, Πέτρε, τὰ περὶ τῶν τελείων καὶ δοκίμων ἀνδρῶν ἀναγγείλω, ἅπερ ἐγὼ μόνος τὸ ἀνθρωπάριον, διά τε καλῶν καὶ πιστῶν ἀνθρώπων μαρτυρούντων ἔμαθον, καὶ ὅσα δι' ἑαυτοῦ ἔγνων, ἐπιλείψει με, ὡς οἶμαι, διηγούμενον ὁ χρόνος.
1.9
ΠΕΤΡ. Δυσωπῶ, πανάγιε πάτερ, πάνυ ποθοῦντός μου, ἵνα τῆς περὶ αὐτῶν ἄρξῃ διηγήσεως, καὶ μὴ βαρεῖα νομισθῇ ἡ αἴτησις τοῦ διανοιγῆναι τὰ τῆς ὑποθέσεως· οὐ γὰρ μετρία οἰκοδομὴ ἀνατέλλει ἐκ τῆς μνήμης τῶν δυνάμεων. Ἐν γὰρ τῇ διαθέσει, τὸ, πῶς εὑρίσκεται καὶ κρατεῖται ἡ δύναμις, διαγινώσκεται· ἐν δὲ τῇ ἐξηγήσει τῶν σημείων εὑρεθεῖσα καὶ κρατηθεῖσα, λαμπρύνεται. Εἰσὶ γὰρ πλεῖστοι, οὓς ἐν τῷ πόθῳ τῆς ἐπουρανίου βασιλείας πλείονα τὰ ὑποδείγματα μᾶλλον, ἤπερ 154 τὰ κηρύγματα διεγείρουσι. Γίνεται δὲ ἐν τῇ τοῦ ἀκούοντος ψυχῇ διπλῆ βοήθεια τὰ τῶν πατέρων ὑποδείγματα· ὅτι καὶ εἰς τὸν πόθον τῆς μελλούσης ζωῆς ἐκ τῆς τῶν προλαβόντων μιμήσεως θερμότερος γίνεται, καὶ ἐὰν ἑαυτὸν εἶναί τι νομίζῃ, ἐν ὅσῳ περὶ ἑτέρων κρείττονα διαγνῷ, ταπεινοῦται.
1.10
ΓΡΗΓΟΡ. Ἅπερ μοι ὑπάρχουσι, παρὰ ἀνδρῶν εὐσεβῶν διηγηθέντα, ἐκεῖνα κᾀγὼ ἐν ἐμφανεστάτῃ διηγήσει ἐκτίθημι, ἱερᾶς ἀρχηγίας τῷ ὑποδείγματι ἑπόμενος, καθώς μοι δυνατὸν ὑπάρχει. Μάρκος γὰρ καὶ Λουκᾶς, ἅπερ συνεγράψαντο εὐαγγέλια, οὐχὶ τῇ θέᾳ, ἀλλὰ τῇ ἀκοῇ μεμαθήκασιν. Ὅμως, ἵνα τῆς ἀπιστίας τὴν ὑπόθεσιν ἐκ τῶν ἀναγινωσκόντων παρεπάρω, περὶ ἑκάστου ὧνπερ γράφω, παρὰ τίνων μοι εἰσι διηγηθέντα φανεροποιήσω. Τοῦτο δὲ ἀληθῶς γινώσκειν σε βούλομαι, ὅτι ἔν τισι τὸν νοῦν μόνον, ἔν τισι δὲ καὶ ῥήματα σὺν τῷ νοῒ κρατῶ· ἱκάνειν γὰρ ἤθελον προσωπικῶς ἁπάντων αὐτῶν τὴν ὡραιοτητα τῶν λόγων κρατῆσαι, ταῦτα τῇ ἰδιωτίᾳ μου προβληθέντα ὁ κάλαμος τοῦ γραφέως οὐ προσφόρως ὑπεδέχετο. Παρὰ πρεσβυτῶν οὖν σφόδρα σεμνοτάτων τὴν διήγησιν, ἣν ἀφηγοῦμαι, μεμάθηκα.
1.1.1
LIBER PRIMUS. ΒΙΒΛΙΟΝ ΠΡΩΤΟΝ. CAPUT PRIMUM. De Honorato abbate monasterii Fundensis.
1.1.1
Venantii quondam patricii in Samnii partibus villa fuit, in qua colonus ejus filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque magna conversatione polleret, seque jam ab otioso quoque sermone restringeret, multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes ejus vicinis suis convivium fecerunt, in quo ad vescendum carnes paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes ejus irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus? Illa vero in loco pisces audiri consueverant, non videri. Sed cum his sermonibus Honoratus irrideretur, repente in convivio aqua ad ministerium defuit; et cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit. Dumque hauriret aquam, piscis situlam intravit. Reversumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei victum potuisset Honorato sufficere. Mirati omnes, totaque illa parentum irrisio cessavit. Coepere namque in Honorato venerari abstinentiam, quam ante deridebant; sicque a Dei homine irrisionis detersit opprobria piscis de monte. Qui cum magnis virtutibus cresceret, a praedicto domino suo libertate donatus est, atque in eo loco qui Fundis dicitur, monasterium construxit, in quo ducentorum ferme monachorum Pater exstitit, ibique vita illius circumquaque 156 exempla eximiae conversationis dedit. Nam quadam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso prominet ingentis saxi moles erupta est, quae per devexum montis latus veniens, totius ruinam cellae, omniumque fratrum interitum minabatur. Quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, frequenti voce nomen Christi invocans, extensa mox dextera signum ei crucis opposuit, eamque in ipso devexi montis latere cadentem fixit, sicut religiosus vir Laurentius perhibet. Et quia locus ei non fuerat quo inhaerere potuisset, aspicitur ita ut hucusque montem cernentibus, casura pendere videatur.
1.1.2
PETR. Putamus, hic tam egregius vir, ut post magister discipulorum fieret, prius habuit magistrum?
1.1.3
GREGOR. Nequaquam hunc fuisse cujusquam discipulum audivi, sed lege non constringitur sancti Spiritus donum. Usus quidem rectae conversationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam praelatis non novit exhibere. Sed tamen sunt nonnulli qui ita per magisterium Spiritus intrinsecus docentur, ut etsi eis exterius humani magisterii disciplina desit, magistri intimi censura non desit. Quorum tamen libertas vitae ab infirmis in exemplum non est trahenda, ne dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum praesumit, discipulus hominis esse despiciat, et magister erroris fiat. Mens autem quae divino spiritu impletur, habet evidentissime signa sua; virtutes scilicet et humilitatem, quae si utraque perfecte in una mente conveniunt, liquet quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferunt. Sic quippe etiam Joannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa Veritas, quae corporali praesentia apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregavit; sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab angelo didicit, quod per hominem non cognovit. Sed haec, ut praediximus, infirmis veneranda sunt, non imitanda.
1.1.4
PETR. Placet quod dicis; sed peto ut mihi dicas si tantus hic Pater aliquem sui imitatorem discipulum reliquit.

Intertext edge

Open linked passage

Note