Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 21 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
21.1
ΚΕΦΑΛ. ϛ'. Περὶ Κασσίου ἐπισκόπου πόλεως Ναρνίας.
21.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Οὐδὲ τοῦτο, Πέτρε, παρασιωπήσω, ὅπερ παρὰ πολλῶν τῶν ἐκ τῆς Ναρνίας πόλεως καθ' ἡμέραν πρὸς ἡμᾶς παραγινομένων μαρτυρούντων ἀκήκοα. Ἔλεγον γὰρ, ὅτι ἐν τοῖς αὐτοῖς τῶν Γότθων χρόνοις ὁ προῤῥηθεὶς ῥὴξ Τοτίλας εἰς Ναρνίαν τὴν πόλιν κατέλαβε. Κάσσιος δὲ ὁ τῆς αὐτῆς πόλεως ἐπίσκοπος, ἀνὴρ πάνυ τῇ ζωῇ εὐλαβέστατος ὑπάρχων, ἐν ὑπαντήσει αὐτῷ γέγονε. Τοιαύτης δὲ κράσεως ὁ ἀνὴρ ὑπῆρχεν, ὅτι τὸ πρόσωπον αὐτοῦ πυῤῥακίζειν ἐφαίνετο. Τοῦτον Τοτίλας ὁ ῥὴξ θεασάμενος, οὐχὶ ἐκ φύσεως εἶναι αὐτὸν τοιοῦτον ἐνόμισεν, ἀλλὰ μᾶλλον ἐκ πολλῆς τοῦ οἴνου πόσεως, ὅθεν καὶ παντάπασιν αὐτὸν ἐβδελύξατο. Ὁ δὲ παντοδύναμος Θεὸς, θέλων ἐπιδεῖξαι ὁποῖος ὁ βδελυχθεὶς ὑπάρχει ἀνὴρ, εἰς τὸν Ναρνίας κάμπον τοῦ ῥηγὸς παραγενομένου, πνεῦμα πονηρὸν ἐνώπιον παντὸς τοῦ στρατοῦ εἰς ἕνα τῶν σπαθαρίων αὐτοῦ εἰσῆλθε, καὶ τοῦτον ὠμοτάτως ἤρξατο διαῤῥήσσειν· ὅστις ἐνώπιον τῶν τοῦ ῥηγὸς ὀφθαλμῶν πρὸς τὸν εὐλαβέστατον ἄνδρα Κάσσιον ἀπηνέχθη. Ὁ δὲ 290 τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος εὐχὴν πεποιηκὼς, καὶ τῷ τοῦ σταυροῦ σημείῳ σφραγίσας αὐτὸν, τὸν δαίμονα ἐξ αὐτοῦ ἀπήλασε, καὶ τοῦ λοιποῦ ἐλθεῖν πρὸς αὐτὸν οὐκ ἐτόλμησεν. Οὕτω τοίνυν γέγονεν, ὅπως ὁ βάρβαρος ῥὴξ ἀπ' ἐκείνης λοιπὸν τῆς ἡμέρας τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ σεβασθῇ ἐκ καρδίας, ὃν πρότερον ἐβδελύσσετο, διὰ τὴν τοῦ προσώπου αὐτοῦ ἐπιφάνειαν. Θεασάμενος γὰρ ἄνδρα τοσαύτης δυνάμεως, ἐκεῖνος ὁ περὶ αὐτὸν θηριώδης λογισμὸς, ὁ τῇ ὑπερηφανίᾳ κορυφούμενος, διεσκεδάσθη.
21.1.1
ΚΕΦΑΛ. ϛ'. Περὶ Κασσίου ἐπισκόπου πόλεως Ναρνίας. CAPUT VII. De Andrea Fundanae civitatus episcopo.
21.1.1
Sed ecce dum facta fortium virorum narro, repente ad memoriam venit quid erga Andream Fundanae civitatis episcopum divina misericordia fecerit. Quod tamen ad hoc legentibus ut valeat exopto, quatenus qui corpus suum continentiae dedicant, habitare cum feminis non praesumant; ne ruina menti tanto repentina subripiat, quanto ad hoc quod male concupiscitur etiam praesentia concupitae formae famulatur. Nec res est dubia quam narro, quia pene tanti in ea testes sunt, quanti et ejusdem loci habitatores existunt. Hic namque venerabilis vir cum vitam multis plenam virtutibus duceret, seque sub sacerdotali custodia in continentiae arce custodiret, quamdam sanctimonialem feminam, quam secum prius habuerat, noluit ab episcopii sui cura repellere, sed certus de sua ejusque continentia, secum hanc permisit habitare. Ex qua re actum est ut antiquus hostis apud ejus animum aditum tentationis exquireret. Nam coepit speciem illius oculis mentis ejus imprimere, ut illectus nefanda cogitaret. Quadam vero die Judaeus quidam ex Campaniae partibus Romam veniens, Appiae carpebat iter: qui ad Fundanum clivum perveniens, cum jam diem vesperascere cerneret, et quo declinare posset minime reperiret, juxta Apollinis templum fuit, ibique se ad manendum contulit. Qui ipsum loci illius sacrilegium pertimescens, quamvis fidem crucis minime haberet, signo tamen se crucis munire curavit. Nocte autem media, ipso solitudinis pavore turbatus, pervigil jacebat, et repente conspiciens vidit malignorum spirituum turbam quasi in obsequium cujusdam potestatis praeire, eum vero qui caeteris praeerat, in ejusdem gremio loci consedisse: qui coepit singulorum spirituum obsequentium sibi causas actusque discutere, quatenus unusquisque quantum nequitiae egisset inveniret. Cumque singuli spiritus ad inquisitionem ejus exponerent quid operati contra bonos fuissent, unus in medium prosiliit, qui in Andreae episcopi animum per speciem sanctimonialis feminae, quae in episcopio ejus habitabat, quantam tentationem carnis commovisset aperuit. Cum vero hoc malignus qui praeerat spiritus inhianter audiret, et tanto sibi factum lucrum grande crederet, quanto sanctioris viri animum ad lapsum perditionis iclinaret, ille spiritus, 292 qui haec eadem fatebatur, adjunxit quia usque ad hoc quoque, die praeterito, vespertina hora, ejus mentem traxerit, ut in terga ejusdem sanctimonialis feminae blandiens alapam daret. Tunc malignus spiritus atque humani generis antiquus inimicus exhortatus hunc blande est, ut perficeret quod coepisset; quatenus ruinae illius singularem inter caeteros palmam teneret. Cumque Judaeus qui advenerat hoc vigilans cerneret, et magnae formidinis anxietate palpitaret, ab eodem spiritu qui cunctis illic obsequentibus praeerat jussum est ut requirerent quisnam esset ille qui jacere in templo eodem praesumpsisset. Quem maligni spiritus pergentes, et subtilius intuentes, crucis mysterio signatum viderunt, mirantesque dixerunt: Vae, vae, vas vacuum et signatum. Quibus hoc renuntiantibus, cuncta illa malignorum spirituum turba disparuit. Judaeus vero qui haec viderat, ill co surrexit, atque ad episcopum sub festinatione pervenit. Quem in Ecclesia sua reperiens, seorsum tulit, qua tentatione urgeretur inquisivit. Cui confiteri episcopus tentationem suam verecundatus noluit. Cum vero ille diceret quod in illa tali Dei famula pravi amoris oculos injecisset, atque adhuc episcopus negaret, adjunxit, dicens: Quare negas quod inquireris, qui ad hoc usque vespere hesterno perductus es, ut posteriora illius alapa ferires? Ad quae nimirum verba deprehensum se episcopus intuens, humiliter confessus est quod prius pertinaciter negavit. Cujus ruinae et verecundiae idem Judaeus consulens, qualiter hoc cognovisset, vel quae in conventu malignorum spirituum de eo audivisset, indicavit. Quod ille agnoscens, se ad terram protinus in orationem dedit. Moxque de suo habitaculo non solum eamdem Dei famulam, sed omnem quoque feminam, quae in ejus illic obsequio habitabat, expulit. In eodem vero templo Apollinis, beati Andreae apostoli repente oratorium fecit, atque omni illa tentatione carnis funditus caruit. Judaeum vero, cujus visione atque increpatione salvatus est, ad aeternam salutem traxit. Nam sacramentis fidei imbutum, atque aqua baptismatis emundatum, ad sanctae Ecclesiae gremium perduxit. Sicque factum est ut Hebraeus idem, dum saluti alienae consuluit, perveniret ad suam, et omnipotens Deus inde alterum ad bonam vitam perduceret, unde in bona vita alterum custodisset.
21.1.2
PETR. Res haec gesta quam audivi, et metum mihi praebet et spem.
21.1.3
GREGOR. Utique sic oportet et de Dei nos semper miseratione confidere, et de nostra infirmitate formidare. Ecce enim paradisi cedrum concussam audivimus, sed non evulsam, quatenus infirmis nobis et de ejus concussione nascatur timor, et de ejus stabilitate fiducia.

Intertext edge

Open linked passage

Note