Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 25 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
25.1
ΚΕΦΑΛ. Ι'. Περὶ Σαβίνου ἐπισκόπου πόλεως Πλακεντίας.
25.1
Τούτου τοίνυν τοῦ εὐλαβεστάτου ἀνδρὸς Βεναντίου τοῦ ἐπισκόπου τῇ ἀφηγήσει ἕτερον θαῦμα μεμάθηκα, ὅπερ ἐν τῇ Πλακεντίᾳ πόλει ἐμαρτύρει γεγονέναι, καὶ Ἰωάννης δὲ ὁ νῦν ἐν ταύτῃ τῇ τῶν Ῥωμαίων πόλει τὸν τοῦ Ἐπάρχου τόπον κατέχων, ἀνὴρ ἀληθέστατος ὑπάρχων, ἐν τῇ αὐτῇ πόλει Πλακεντίᾳ γεννηθεὶς καὶ ἀνατραφεὶς, τῷ ἐπισκόπῳ συμμαρτυρεῖ περὶ τοῦ τοιούτου θαύματος. Ἔλεγεν τοίνυν, ὅτι ἀνήρ τις Σαβῖνος ὀνόματι, θαυμαστῆς ὑπάρχων δυνάμεως, ἐν τῇ αὐτῇ πόλει ἐπίσκοπος γέγονεν. Ἐν δὲ ἡμέρᾳ τινὶ ὁ τούτου διάκονος ἐμήνυσεν αὐτῷ λέγων, Ὅτι Πάδος ὁ ποταμὸς τὴν ἑαυτοῦ κοίτην ὑπερβὰς, τοὺς τῆς ἐκκλησίας ἀγροὺς ἐπελάβετο, καὶ πάντα τὰ εἰς τροφὴν ἀνθρώπων ἐν τοῖς αὐτόθι τοπίοις μέλλοντα γίνεσθαι, τὸ ὕδωρ τοῦ ποταμοῦ ἐπεκράτησεν. Ὁ δὲ τῇ ζωῇ εὐλαβέστατος Σαβῖνος ὁ ἐπίσκοπος ἀπεκρίθη λέγων· Ἄπελθε καὶ εἰπὲ αὐτῷ· Δηλοῖ σοι ὁ ἐπίσκοπος, ἵνα ἰδιάσῃς, καὶ εἰς τὸν ἴδιόν σου τόπον ὑποστρέψῃς. Τοῦτο δὲ ὁ διάκονος αὐτοῦ ἀκούσας, παροικτρώσατο αὐτὸν καὶ κατεγέλασεν. Ὁ δὲ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος νοτάριον προσκαλεσάμενος, ὑπηγόρευσεν αὐτῷ, λέγων· Σαβῖνος ὁ τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ δοῦλος, κομμονιτώριον Πάδῳ τῷ ποταμῷ. Ἐν ὀνόματι τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ κελεύω σοι, ὅπως ἐκ τοῦ τόπου σου τοῦ λοιποῦ μὴ ἐξέλθῃς, μηδὲ τὴν γῆν τῆς ἐκκλησίας βλάψαι τολμήσῃς. Τῷ δὲ αὐτῷ νοταρίῳ προσθεὶς, εἶπεν· Ἄπελθε, τοῦτο γράψον, καὶ εἰς τὸ ὕδωρ τοῦ ποταμοῦ ῥίψον αὐτό. Τούτου δὲ γενομένου, δεξάμενος ὁ ποταμὸς τοῦ ἁγίου ἀνδρὸς τὸ πρόσταγμα, παρευθὺ ἐκ τῆς γῆς ἐκκλησίας ἀνέστειλεν, καὶ εἰς τὸν ἴδιον τόπον ὑποστρέψας ἐξελθεῖν τοῦ λοιποῦ εἰς τὰ τοπία τῆς ἐκκλησίας οὐκ ἐτόλμησεν. Ἐν τῷ πράγματι οὖν τούτῳ, Πέτρε, ἡ σκληρότης τῶν ἀνυπηκόων ἀνθρώπων καταισχύνεται, ὅτι ἐν τῇ δυνάμει τοῦ κυρίου Ἰησοῦ τὸ στοιχεῖον τὸ μὴ ὂν λογικὸν, τοῦ ἁγίου ἀνδρὸς τῷ προστάγματι ὑπήκουσεν.
25.1
ΚΕΦΑΛ. Ι'. Περὶ Σαβίνου ἐπισκόπου πόλεως Πλακεντίας. CAPUT XI. De Cerbonio Populonii episcopo.
25.1
Vir quoque vitae venerabilis Cerbonius Populonii episcopus, magnam diebus nostris sanctitatis suae probationem dedit. Nam cum hospitalitatis studio valde esset intentus, die quadam transeuntes milites hospitio suscepit, quos Gothis supervenientibus abscondit, eorumque vitam ab illorum nequitia abscondendo servavit. 297 Quod dum Gothorum regi perfido Totilae nuntiatum fuisset, crudelitatis immanissimae vaesania succensus, hunc ad locum qui ab octavo hujus urbis milliario Merulis dicitur, ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, jussit deduci, cumque in spectaculo populi ursis ad devorandum projici. Cumque idem rex perfidus in ipso quoque spectaculo consedisset ad inspiciendam mortem episcopi, magna populi turba confluxit. Tunc episcopus deductus in medium est, atque ad ejus mortem immanissimus ursus exquisitus, qui dum humana membra crudeliter carperet, saevi regis animum satiaret. Dimissus itaque ursus ex cavea est: qui accensus et concitus episcopum petiit, sed subito suae feritatis oblitus, deflexa cervice, submissoque humiliter capite, lambere episcopi pedes coepit, ut patenter omnibus daretur intelligi quia erga illum virum Dei et ferina corda essent hominum, et quasi humana bestiarum. Tunc populus qui ad spectaculum venerat mortis, magno clamore versus est in admirationem venerationis. Tunc ad ejus reverentiam colendam rex ipse permotus est, quippe cum quo superno judicio actum erat, ut qui Deum sequi prius in custodienda vita episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur. Cui rei hi qui tunc praesentes fuerunt adhuc nonnulli supersunt, eamque cum omni illic populo se vidisse testantur. De quo etiam viro aliud quoque miraculum Venantio Lunensi episcopo narrante cognovi. In ea namque Populonii ecclesia cui praeerat sepulcrum sibi praeparavit. Sed cum Langobardorum gens in Italiam veniens cuncta vastasset, ad Ilvam insulam recessit. Qui ingruente aegritudine ad mortem veniens, clericis suis sibique obsequentibus praecepit, dicens: In sepulcro meo quod mihi praeparavi Populonii me ponite. Cui illi cum dicerent: Corpus tuum illuc qualiter reducere possumus, qui a Langobardis teneri loca eadem, et ubique eos illic discurrere scimus? Ipse respondit: Reducite me securi, nolite metuere, sed festine sepelire me curate; mox autem ut sepultum fuerit corpus meum, ex eodem loco sub omni festinatione recedite. Defuncti igitur corpus imposuerunt navi; cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aere, immensa nimis pluvia erupit. Sed ut patesceret omnibus cujus viri corpus navis illa portaret, per illud maris spatium quod ab Ilva insula usque Populonium duodecim millibus distat, circa utraque navis latera procellosa valde pluvia descendit, et in navem eamdem una pluviae gutta non cecidit. Pervenerunt itaque ad locum clerici, et sepulturae tradiderunt corpus sacerdotis sui. Cujus praecepta servantes, ad navem sub festinatione reversi sunt. Quam mox ut intrare potuerunt, in eumdem locum ubi vir Domini sepultus fuerat, Langobardorum dux crudelissimus Gummarith advenit. Ex cujus adventu virum Dei habuisse spiritum prophetiae claruit, qui ministros suos a sepulturae suae loco sub festinatione discedere praecepit.

Intertext edge

Open linked passage

Note