Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
27.1
299 ΚΕΦΑΛ. ΙΒ'. Περὶ Φουλγεντίου ἐπισκόπου πόλεως Οὐτρικούλου.
27.1
Τοῦτο ὅπερ διηγησάμην γεγονέναι θαῦμα ἐν τῷ τῆς βροχῆς διαμερισμῷ, καὶ εἰς ἄλλους ἐπισκόπους εὐλαβεῖς γεγονέναι ἐδείχθη. Κληρικὸς γάρ τις γέρων, ὅστις καὶ μέχρι τοῦ νῦν περίεστιν, ἐν τῇ ἑαυτοῦ παρουσίᾴ τὸ πρᾶγμα τοῦτο γεγονέναι μαρτυρεῖ. Ἔλεγε γὰρ, ὅτι Φουλγέντιος ὁ ἐπίσκοπος, ὅστις τῆς ἐκκλησίας τοῦ Οὐτρικούλου προέστη, τὸν ὠμότατον ῥῆγα Τοτίλα παντελῶς κατ' αὐτοῦ ἀγανακτοῦντα ἐγίνωσκεν. Ἐν δὲ τῷ πλησιάσαι αὐτὸν μετὰ στρατοῦ ἐν τοῖς αὐτοῖς μέρεσιν, ἀνάγκη τῷ ἐπισκόπῳ γέγονε, διὰ τῶν κληρικῶν αὐτοῦ ξένια αὐτῷ ἀποστεῖλαι, ἴσως τὴν τοῦ θυμοῦ αὐτοῦ ὠμότητα τοῖς δώροις καταπραῦναι δύνηται. Ταῦτα ὁ δυσσεβὴς ἐκεῖνος θεασάμενος, παντελῶς ἐβδελύξατο, καὶ θυμοῦ πλησθεὶς τοῖς ἀνθρώποις αὐτοῦ ἐκέλευσεν, ἵνα τὸν ἐπίσκοπον μετὰ πάσης ὀργῆς κρατήσωσι, καὶ πρὸς τὴν αὑτοῦ ἐξέτασιν παραφυλάξωσιν. Οἱ δὲ θηριώδεις Γότθοι, καὶ τῆς ἐκείνου ὠμότητος ὑπουργοὶ τοῦτον κρατήσαντες, καὶ κύκλῴ αὐτοῦ περιστάντες, ἐν ἑνὶ τόπῳ στῆναι αὐτὸν ἐκέλευσαν, τροχὸν ἐν τῇ γῇ τυπώσαντες, ἵνα τὸν πόδα αὐτοῦ ἔξωθεν τανύσαι μὴ τολμήσῃ. Ἐν ὅσῳ δὲ ὁ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος ἐν τῷ ἡλίῳ ἵστατο, ἐκ τῶν αὐτῶν Γότθων κυκλούμενος, καὶ ἐν τῷ τοῦ τροχοῦ περιωρισμένος σφραγίσματι· αἴφνης ἀστραπαὶ καὶ βρονταὶ, καὶ τοσαύτη ἀνάγκη βροχῆς γέγονεν, ὥστε μὴ δύνασθαι ὑπενέγκαι τὴν τῆς βροχῆς βίαν τοὺς τὴν ἐξουσίαν τοῦ φυλάξαι αὐτὸν λαβόντας. Ἔνδον δὲ τῆς τοῦ τροχοῦ διατυπώσεως, ἔνθα ὁ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος φυλαττόμενος ἵστατο, οὐδὲ μία ῥανὶς τῆς βροχῆς ἦλθε. Τοῦτο δὲ τῷ ὠμοτάτῳ ῥηγὶ μηνύσαντες, ὁ θηριώδης ἐκεῖνος λογισμὸς, ἀκορέστῳ θυμῷ ἐπὶ τὸ βασανίσαι τὸν ἐπίσκοπον ἐκκαιόμενος, εἰς μεγίστην εὐλάβειαν ἐπέστρεψεν. Οὕτως οὖν παντοδύναμος Θεὸς κατὰ τῶν τῇ γνώμῃ ἐπαιρομένων τῆς δυναστείας αὐτοῦ τὰ θαυμάσια ἐν τοῖς βδελυσσομένοις ἐργάζεται· ὅπως οἱ ἑαυτοὺς ὑπερηφάνως κατὰ τῶν προσταγμάτων τῆς ἀληθείας διεγείροντες, τὸν τούτων τράχηλον ἡ ἀλήθεια διὰ τῶν ταπεινοφρόνων κατακάμψῃ.
27.1.1
299 ΚΕΦΑΛ. ΙΒ'. Περὶ Φουλγεντίου ἐπισκόπου πόλεως Οὐτρικούλου. CAPUT XIII. De Herculano Perusinae civitatis episcopo.
27.1.1
Nuper quoque Floridus venerabilis vitae episcopus narravit quoddam memorabile valde miraculum, dicens: Vir sanctissimus Herculanus nutritor meus, Perusinae civitatis episcopus fuit, ex conversatione monasterii ad sacerdotalis ordinis gratiam deductus. Totilae autem perfidi regis temporibus, eamdem urbem annis septem continuis Gothorum exercitus obsedit, ex qua multi civium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno vero septimo nondum finito, obsessam urbem Gothorum exercitus intravit. Tunc comes qui eidem exercitui praeerat, ad regem Totilam nuntios misit, exquirens quid de episcopo vel populo fieri juberet. Cui 301 ille praecepit, dicens: Episcopo prius a vertice usque ad calcaneum corrigiam tolle, et tunc caput ejus amputa; omnem vero populum qui illic inventus est, gladio exstingue. Tunc idem comes venerabilem virum Herculanum episcopum super urbis murum deductum capite truncavit, ejusque cutem jam mortui a vertice usque ad calcaneum incidit, ut ex ejus corpore corrigia sublata videretur. Moxque corpus illius extra murum projecit. Tunc quidam, humanitatis pietate compulsi, abscissum caput cervici apponentes, cum uno parvulo infante, qui illic exstinctus inventus est juxta murum, corpus episcopi sepulturae tradiderunt. Cumque post eamdem caedem die quadragesimo rex Totila jussisset ut cives urbis illius qui quolibet dispersi essent ad eam sine aliqua trepidatione remearent, hi qui prius famem fugerant, vivendi licentia accepta reversi sunt. Sed, cujus vitae eorum episcopus fuerat memores, ubi sepultum esset corpus illius quaesierunt, ut hoc juxta honorem debitum in Ecclesia beati Petri apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulcrum, effossa terra, invenerunt corpus pueri pariter humati, utpote jam die quadragesimo, tabe corruptum, et vermibus plenum; corpus vero episcopi ac si die eodem esset sepultum. Et quod est adhuc magna admiratione venerandum, quia ita caput ejus unitum fuerat corpori, ac si nequaquam fuisset abscissum, sic videlicet, ut nulla vestigia sectionis apparerent. Cumque hoc et in terga verterent, exquirentes si quod signum vel de alia monstrari incisione potuisset, ita sanum atque intemeratum omne corpus in ventum est, ac si nulla hoc incisio ferri tetigisset.
27.1.2
PETR. Quis non obstupescat talia signa mortuorum, quae fiunt pro exercitatione viventium?