Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
28.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΓ'. Περὶ Ἑρκουλάνου ἐπισκόπου πόλεως Περουσίας.
28.1
Φλόριδος ὁ εὐλαβεστατος ἐπίσκοπος τοῦτό μοι νυνὶ διηγήσατο τὸ μνήμης ἄξιον θαῦμα. Ἔλεγε δὲ οὕτως, ὅτι ὁ ἁγιώτατος ἀνὴρ Ἑρκουλᾶνος ὁ ἀναθρέψας αὐτὸν, τῆς πόλεως Περουσίας ἐπίσκοπος γέγονεν, ἐκ τῆς μοναχικῆς ἀναστροφῆς εἰς τὸν τῆς ἱερωσύνης βαθμὸν χάριτι Θεοῦ ἀναχθεὶς. Τοῖς δὲ χαιροῖς τοῦ δυσσεβοῦς Τοτίλα τοῦ ῥηγὸς, τὴν αὐτην πόλιν ἑπτὰ ἔτη σπουδαίως ἐπολιόρκησεν ὁ τῶν Γότθων στρατός. Μὴ δυνάμενοι δὲ τὴν ἀνάγκην τοῦ λιμοῦ ὑπενέγκαι, πολλοὶ ἐκ τῶν πολιτῶν ἔφυγον. Οὔπω δὲ τοῦ ἑβδόμου χρόνου πληρωθέντος, ἥνπερ ἐπολιόρκουν πόλιν οἱ Γότθοι, παρέλαβον. Τότε ὁ κόμης ὁ τοῦ αὐτοῦ στρατοῦ προεστὼς πρὸς Τοτίλαν τὸν ῥῆγα ἀπέστειλεν ἐρωτῶν περὶ τοῦ ἐπισκόπου καὶ τοῦ λαοῦ, τί κελεύει αὐτοὺς γενέσθαι. Ὁ δὲ 302 ἐκέλευσεν αὐτῷ, λέγων· Τοῦ ἐπισκόπου πρῶτον ἀπὸ τῆς κορυφῆς ἕως τῆς πτέρνης λωρὶν ἐκ τοῦ δέρματος ἔπαρον, καὶ τότε τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ ἀπότεμε, πάντα δὲ τὸν λαὸν τὸν ἐκεῖσε εὑρεθέντα, ἐν μαχαίρᾳ ἀπόκτεινον. Τότε ὁ αὐτὸς κόμης τὸν εὐλαβέστατον ἄνδρα Ἑρκουλάνον τὸν ἐπίσκοπον ἐπάνω τῶν τειχέων τῆς πόλεως ἀνενέγκας, τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ ἀπέτεμε. Νεκροῦ δὲ αὐτοῦ λοιπὸν ὄντος, ἀπὸ τῆς κορυφῆς ἕως τῆς πτέρνης τὸ δέρμα διέσχισεν, ἵνα φανῇ ἐκ τοῦ σώματος αὐτοῦ λωρὶν ἐπαρθῆναι. Εὐθέως δὲ τὸ σκήνωμα αὐτοῦ ἔξω τοῦ τείχους ἔῤῥιψε. Τότε τινὲς ἀνθρωπίνῃ εὐσπλαγχνίᾳ νικηθέντες, τὴν ἐκκοπεῖσαν αὐτοῦ κεφαλὴν τῷ τραχήλῳ ἐπιστήσαντες, ἅμα ἑνὸς σεμνοῦ παιδίου ἐκεῖσε ἐσφαγμένου εὑρεθέντος, πλησίον τοῦ τείχους τὸ σῶμα τοῦ ἐπισκόπου τῇ ταφῇ παρέδωκαν. Μετὰ δὲ ταύτην τήν ἅλωσιν, παρελθουσῶν ἡμερῶν τεσσαράκοντα, ἐκέλευσε Τότιλας ὁ ῥὴξ, ἵνα ὅπου δ' ἂν οἱ τῆς πόλεως ἐκείνης πολῖται διεσκορπίσθησαν, εἰς αὐτὴν ἄνευ τῆς οἱασοῦν δειλίας ὑποστρέψωσι. Πάντες οὖν οἱ διὰ τὸν λιμὸν πρώην φυγόντες, καὶ τοῦ ζῇν ἄδειαν λαβόντες, ἐν αὐτῇ ὑπέστρεψαν. Ὑπομνησθέντες δὲ ποίας ζωῆς ὁ ἐπίσκοπος αὐτῶν γέγονε, ποῦ τὸ σῶμα αὐτοῦ τεθαμμένον ὑπῆρχεν ἐζήτησαν, ὅπως τοῦτο τῇ κεχρεωστημένῃ τιμῇ ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου θάψωσιν. Ἀπελθόντες δὲ ἐν τῷ μνήματι, καὶ τὴν γῆν σκάψαντες, εὗρον τὸ σῶμα τοῦ παιδίου τοῦ σὺν αὐτῷ ταφέντος, ὅλον διαφθαρὲν καὶ σκωλήκων γέμον, τεσσαράκοντα ἤδη λοιπὸν ἡμερῶν διελθουσῶν, τὸ δὲ τοῦ ἐπισκόπου σῶμα, ὡς ὅτι ἐν αὐτῇ τῆ ἡμέρᾳ ἦν ταφὲν, οὕτω σῶον διέμεινε. Τὸ δὲ μέγιστον καὶ σεβάσμιον θαῦμα τούτου ὑπάρχει, ὅτι ἡ κεφαλὴ αὐτοῦ ἑνωθεῖσα τῷ σκηνώματι, ὡς ὅτι οὐκ ἦν ἐκκοπεῖσα, οὕτως οὐδὲ ἴχνος κοπῆς ἐν αὐτῇ ἐφαίνετο. Τοῦτο οὗν καὶ εἰς τὰ ὀπίσω στρέψαντες, καὶ ζητήσαντες, ἐὰν τὸ οἱονοῦν σημεῖον τῆς ἐκκοπῆς ἐν αὐτῷ φαίνηται σῶον καὶ ὁλόκληρον τὸ σῶμα αὐτοῦ εὗρον, ὡς ὅτι οὐδὲ μία πληγὴ σιδήρου τούτου ἥψατο.
28.2
ΠΕΤΡ. Τίς μὴ ἐκπλαγῇ περὶ τῶν τοιούτων σημείων τῶν ἐν τοῖς νεκροῖς γινομένων δίὰ τὴν τῶν ζώντων διέγερσιν.
28.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΓ'. Περὶ Ἑρκουλάνου ἐπισκόπου πόλεως Περουσίας. CAPUT XIV. De Isaac servo Dei.
28.1.1
Prioribus quoque Gothorum temporibus fuit juxta Spoletanam urbem vir vitae venerabilis Isaac nomine, qui usque ad extrema pene Gothorum tempora pervenit, quem nostrorum multi noverunt, et maxime sacra virgo Gregoria, quae nunc in hac Romana urbe juxta Ecclesiam beatae Mariae semper virginis habitat. Quae dum adolescentiae suae tempore constitutis jam nuptiis in ecclesiam fugisset, et sanctimonialis vitae conversationem quaereret, ab eodem viro defensa, atque ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quae quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in coelo. Multa autem de eodem viro, narrante venerabili Patre Eleutherio, agnovi, qui et hunc familiariter noverat, et ejus verbis vita fidem praebebat. Hic itaque venerabilis Isaac ortus ex Italia non fuit, sed ea illius norro miracula quae conversatus in Italia fecit. Cum primum de Syriae partibus ad Spoletanam urbem venisset, ingressus ecclesiam a custodibus petiit ut sibi quantum vellet 304 licentia concederetur orandi, eumque horis secretioribus egredi non urgerent. Qui mox ad orandum stetit, diemque totum peregit in oratione, cui sequentem continuavit et noctem. Secundo etiam die, cum nocte subsequenti indefessus in precibus perstitit, diem quoque tertium in oratione conjunxit. Cumque hoc unus ex custodibus superbiae spiritu inflatus cerneret, unde proficere debuit, inde ad defectus damna pervenit. Nam hunc simulatorem dicere, et verbo rustico coepit impostorem clamare, qui se tribus diebus et noctibus orare ante oculos hominum demonstraret. Qui protinus currens, virum Dei alapa percussit, ut, quasi religiosae vitae simulator, de ecclesia cum contumelia exiret. Sed hunc repente ultor spiritus invasit, et ad viri Dei vestigia stravit, ac per os illius clamare coepit: Isaac me ejicit. Vir quippe peregrinus quo censeretur nomine nesciebatur, sed ejus nomen ille spiritus prodidit, qui se ab illo posse ejici clamavit. Mox autem super vexati corpus vir Dei incubuit, et malignus spiritus qui eum invaserat abscessit. In tota urbe tunc statim quid in ecclesia factum fuisset innotuit. Currere viri et feminae nobiles atque ignobiles pariter coeperunt, certatimque eum in suis rapere domibus conabantur. Alii ad construendum monasterium praedia, alii pecunias, alii subsidia quaeque poterant, offerre viro Dei suppliciter volebant. Sed servus omnipotentis Domini horum nihil accipiens, egressus urbem non longe desertum locum reperit, ibique sibi humile habitaculum construxit. Ad quem dum multi pergunt, exemplo illius aeternae vitae accendi desiderio coeperunt, atque sub ejus magisterio in omnipotentis se Domini servitium dederunt. Cumque ei crebro discipuli humiliter imminerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus qui in terra possessionem quaerit monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Ibi itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus vita ejus inclaruit. Nam die quadam ad vesperum in hortum monasterii fecit jactari ferramenta, quae usitato nos nomine vangas vocamus. Dixit itaque discipulis suis: Tot vangas in hortum projicite, et citius redite. Nocte vero eadem dum ex more cum fratribus ad exhibendas laudes Domino surrexisset, praecepit, dicens: Ite et operariis nostris pulmentum coquite, ut mane primo paratum sit. Facto autem mane, fecit deferri pulmentum quod parari jusserat, atque hortum cum fratribus ingressus, quot vangas jactari praeceperat, tot in eo laborantes operarios invenit. Ingressi quippe fures fuerant, sed mutata mente per spiritum apprehenderunt vangas quas invenerunt, et ab 305 ea hora qua ingressi sunt, quousque vir Domini ad eos veniret, cuncta horti illius spatia quae inculta fuerant coluerunt. Quibus vir Domini mox ut ingressus est, ait: Gaudete, fratres, multum laborastis, jam quiescite. Quibus illico alimenta quae detulerat praebuit, eosque post tanti laboris fatigationem refecit. Sufficienter autem refectis ait: Nolite malum facere, sed quoties de horto aliquid vultis, ad horti aditum venite, tranquille petite, cum benedictione percipite, et a furti pravitate cessate. Quos statim collectis oleribus onustari fecit. Actumque est ut qui ad hortum nocituri venerant cum laboris sui praemio et repleti ab eo et innocui redirent.
28.1.2
Alio quoque tempore accesserunt ad eum peregrini quidam misericordiam postulantes, scissis vestibus, pannis obsiti, ita ut pene nudi viderentur. Cumque hunc vestimenta peterent, eorum verba vir Domini tacitus audivit; qui unum ex discipulis suis protinus silenter vocavit, eique praecepit, dicens: Vade, atque in illa silva in loco tali cavam arborem require; et vestimenta quae in ea inveneris defer. Cumque discipulus abiisset, arborem sicut fuerat jussum requisivit, vestimenta reperit, et latenter detulit magistro. Quae vir Dei suscipiens, peregrinis nudis atque petentibus ostendit et praebuit, dicens: Venite, quia nudi estis, ecce tollite, et vestite vos. Haec illi intuentes, recognoverunt quae posuerant, magnoque pudore consternati sunt; et qui fraudulenter vestimenta quaerebant aliena, confusi receperunt sua.
28.1.3
Alio quoque tempore quidam se ejus orationibus commendans, sportas duas plenas alimentis ei per puerum transmisit, quarum unam idem puer subripuit, atque in itinere abscondit: unam vero ad Dei hominem detulit, et petitionem illius qui se ei per xenium commendaverat enarravit. Quam vir Domini benigne suscipiens, eumdem puerum admonuit, dicens: Gratias agimus, sed vide, sportam quam in itinere posuisti ne incaute tangere praesumas, quia in eam serpens ingressus est. Esto ergo sollicitus, ne si tollere incaute volueris, a serpente feriaris. Quibus verbis puer valde confusus, exsultavit quidem quod mortem evaserit, sed tristis ad modicum factus est, quia quamvis salubrem poenam, tamen pertulit verecundiam suam. Qui reversus ad sportam, caute ac sollicite attendit, sed eam jam, sicut vir Dei praedixerat, serpens tenebat. Hic itaque cum virtute abstinentiae, contemptu rerum transeuntium, prophetiae spiritu, orationis intentione esset incomparabiliter praeditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse videbatur, quod nonnunquam tanta ei laetitia inerat, ut illis tot virtutibus nisi sciretur esse plenus, nullo modo crederetur.
28.1.4
PETR. Quidnam, quaeso te, hoc esse dicimus? Sponte sibi laetitiae frena laxabat, an tot virtutibus pollens, aliquando ad praesens gaudium etiam renitens ejus animus trahebatur?
28.1.5
GREGOR. Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut 308 quibus majora bona praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat; quatenus dum appetunt perfecti esse, nec possunt, et laborant in hoc quod non acceperunt, nec tamen laborando praevalent, in his quae accepta habent se minime extollant, sed discant quia ex semetipsis majora bona non habent, qui in semetipsis vincere parva vitia atque extrema non possunt. Hinc est enim quod perducto Dominus ad terram repromissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes adversarios ejus exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel; quia nonnunquam, ut dictum est, eis etiam quibus magna dona tribuit, parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii etiam minimi fatigant. Fit itaque ut miro modo una eademque mens et virtute polleat, et ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit, et ex parte se conspiciat esse destructam, ut per bonum quod quaerit, et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Sed quid mirum quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Illi ergo regioni sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa. Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodiam aliquando ad lucra maxima ex minimo damno servetur.
28.1.6
PETR. Placet quod dicis.