Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
2.1
ΚΕΦΑΛ. Α'. Περὶ Ὁνωράτου ἡγουμένου μονῆς τῆς ἐπιλεγομένης Φούνδης.
2.1
Βεναντίου τοῦ τηνικαῦτα πατρικίου ἐν τοῖς τῆς Σαμνίας χώρας μέρεσι χωρίον ὑπῆρχεν, ἐν ᾧ γεωργὸς αὐτοῦ υἱὸν ἔσχεν, ὀνόματι Ὁνωρᾶτον, ὅς τις ἐκ νηπίας αὐτοῦ ἡλικίας, εἰς τὸν πόθον τῆς οὐρανίου πατρίδος δι' ἐγκρατείας ἐξεκαύθη. Ἐν τῇ τοιαύτῃ οὖν ἁγνῇ ἀναστροφῇ προκόπτων, ἑαυτὸν λοιπὸν καὶ ἀπὸ ἀκαίρου λόγου ἀνέστελλεν, ἱκανῶς δὲ, καθὼς προεῖπον, δι' ἐγκρατείας τὴν σάρκα ἐδάμαζεν, ὅθεν ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ οἱ τούτου γονεῖς τοῖς γείτοσιν αὐτῶν συμπόσιον ἐποιήσαντο, ἐν ᾧ εἰς βρῶσιν κρέα παρετέθησαν, ἅπερ αὐτὸς φαγεῖν ἢ ἅψασθαι παντελῶς ἀπετρέπετο, διὰ τὸν τῆς ἐγκρατείας πόθον. Ἥρξαντο οὗν οἱ γονεῖς αὐτοῦ ἐμπαίζειν αὐτῷ καὶ λέγειν· Φάγε· μὴ γὰρ ἰχθύν σοι ἐν τούτοις τοῖς ὄρεσιν ἔχομεν παραθεῖναι. Ἐν ἐκείνῳ δὲ τῷ τόπῳ, ἰχθὺς μὲν ἠκούετο, οὐδαμῶς δὲ εὑρισκόμενος ἐθεωρεῖτο. Ἐν ὅσῳ δὲ τούτοις τοῖς ῥήμασιν ὁ Ὁνωρᾶτος ἐνεπαίζετο, ὕδωρ εἰς τὴν τοῦ συμποσίου ὑπουργίαν παρέλλειψε· καὶ μετὰ σίτλας ξυλίνης, καθὼς αὐτόθι ἔθος ἐστὶν, τὸ ἀνδράποδον εἰς τὴν πηγὴν ἀπῆλθε. Καὶ ἐν ὅσῳ ἤντλει τὸ ὕδωρ, ἰχθύς τις εἰς τὸ ἄντλημα εἰσῆλθεν. Ὑποστρέψας δὲ ὁ τὸ ὕδωρ κομίζων, πρὸ προσώπου τῶν ἀνακειμένων τὸν ἰχθὺν σὺν τῷ ὕδατι ἐξέχεεν, ὅστις δι' ὅλης τῆς ἡμέρας εἰς βρῶσιν τῷ Ὁνωράτῳ αὐταρκέσαι ἠδυνήθη. Θαυμασάντων δὲ πάντων, ἐκεῖνος ὅλος ὁ τῶν γονέων ἐμπαιγμὸς ἔπαυσεν. Καὶ τὴν τοῦ Ὁνωράτου ἐγκράτειαν ἤρξαντο σέβεσθαι, ἥνπερ κατεγέλων τὸ πρότερον· οὕτως οὖν ἀπὸ τοῦ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ τοῦ ἐμπαιγμοῦ τὴν ὕβριν ὁ ἰχθυς τοῦ ὄρους ἀπήλειψεν. Προκόψαντος δὲ αὐτοῦ μεγίσταις δυνάμεσι, παρὰ τοῦ προλεχθέντος αὐτοῦ κυρίου ἐλευθερίας ἔτυχε, καὶ εἰς ἐκεῖνον τὸν τόπον τὸ Φούνδης λεγόμενον μοναστήριον ᾠκοδόμησεν, ἐν ᾧ διακοσίων λοιπὸν μοναχῶν πατὴρ γέγονεν. Ἐκεῖ οὖν ἡ ζωὴ αὐτοῦ ἐν ἅπασιν 155 ὑποδείγματα θαυμασίας διαγωγῆς δέδωκεν. Ἐν μιᾷ οὖν ἡμέρᾳ ἐκ τοῦ αὐτοῦ ὄρους, ἐν ᾧ τὸ μοναστήριον αὐτοῦ ἐν τῷ ὕψει διάκειται, λίθος παμμεγέθης ἀπετμήθη, ὅς τις διὰ τῆς αὐτοῦ καταγωγῆς ἐκ πλαγίου τοῦ ὄρους ἐλθὼν πτῶσιν τοῦ μοναστηρίου καὶ πάντων τῶν ἀδελφῶν ἀπώλειαν ἠπείλει· ὃν ὁ ἅγιος ἐκεῖνος ἀνὴρ ἄνωθεν ἐρχόμενον θεασάμενος, συχνῇ τῇ φωνῇ τὸ τοῦ Ξριστοῦ ἐπικαλεσάμενος ὄνομα, καὶ τὴν δεξιὰν χεῖρα ἐκτείνας, τὸν τύπον αὐτῷ τοῦ τιμίου σταυροῦ ἐπέθηκεν, καὶ παραχρῆμα ἐν τῷ τοῦ ὄρους κρημνῷ κατερχόμενον ἔστησε, καθὼς ὁ σπουδαῖος ἀνὴρ Λαυρέντιος λέγει. Τόπου δὲ μὴ ὑπάρχοντος ἐν ᾧ προσκολληθῆναι ὁ λίθος δυνήσηται, μέχρι τοῦ παρόντος παρὰ πᾶσι θεωρεῖται, πῶς ἀποσπασθεὶς ἐκ τοῦ ὄρους κρέμαται, ὃν ὁ ἅγιος τῇ τοῦ Χριστοῦ δυνάμει ἔστησεν.
2.2
ΠΕΤΡ. Πυνθάνομαι, τίμιε πάτερ, ὁ περιφανὴς οὗτος ἄνθρωπος, ὁ ἐν ὑστέρῳ διδάσκαλος μαθητῶν γεγονὼς, τὸ πρότερον ἔσχε διδάσκαλον;
2.3
ΓΡΗΓ. Οὐδαμῶς τοῦτον γεγονέναι τινὸς μαθητὴν ἀκήκοα· τοῦ δὲ ἁγίου πνεύματος τὸ δῶρον νόμῳ οὐ στενοῦται. Ὅμως ἔθος τῆς ὀρθῆς ἀναστροφῆς ὑπάρχει, ἵνα προΐστασθαί τις μὴ τολμήσῃ, ὅς τις ὑποτάσσεσθαι οὐ μεμάθηκε, μὴ δ' ὑπακοὴν τοῖς ὑποκειμένοις ἐπιτρέψαι, ἣν αὐτὸς ἐκ τῶν προηγουμένων ἐκτελέσαι οὐκ ἔγνωκεν. Εὑρίσκονται δέ τινες ἐκ τῆς τοῦ πνεύματος διδαχῆς ἔνδον διδασκόμενοι, κἂν ἔξωθεν αὐτοῖς ἀνθρωπίνης διδαχῆς ἐπιστήμη οὐκ ὑπάρχει, ἡ τοῦ ἔνδοθεν διδασκάλου σοφία οὐκ ἐκλείπει. Τοῦτο δὲ συμβαίνει εἰς τελείους ἄνδρας, ὧν ἡ τῆς ζωῆς ἐλευθερία, ἐν τῷ ὑποδείγματι τῶν ἀσθενεστέρων καταπεσεῖν οὐ δύναται, ἵνα μή τις ἑαυτὸν ὁμοίως πνεύματος ἁγίου πεπληρωμένον εἶναι νομίσας, μαθητὴς ἀνθρώπου γενέσθαι παρακρούσηται, καὶ πλάνης διδάσκαλος γένηται. Νοῦς δὲ ὁ τοῦ θείου πεπληρωμένος πνεύματος ἐμφανέστατα ἔχει τὰ σημεῖα αὐτοῦ, ἅ τινά εἰσι δύναμις καὶ ταπεινοφροσύνη, ἅπερ ἐὰν ἀμφότερα ἐν ἑνὶ λογισμῷ ὁλοκλήρως συνέλθωσι, σαφῶς τὴν μαρτυρίαν τῆς τοῦ ἁγίου πνεύματος παρουσίας φέρουσιν. Οὕτως οὖν Ἰωάννης ὁ Βαπτιστὴς διδάσκαλον μὴ ἐσχηκέναι ἀναγινώσκεται· οὐδὲ γὰρ αὐτὴ ἡ Ἀλήθεια, ὁ κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, σωματικῇ παρουσίᾳ τοὺς ἀποστόλους διδάξας, τοῦτον σωματικῶς μεταξὺ αὐτῶν συνηθρόϊσεν· ἔνδοθεν δέ μᾶλλον διδάσκων, ἔξωθεν ἐν ἐλευθερίᾳ κατέλιπεν· οὕτως Μωυσῆς ἐν τῇ ἐρήμῳ ὑπὸ ἀγγέλου ὁδηγηθεὶς, ἐντολὴν μεμάθηκεν, ἥνπερ δι' ἀνθρώπου οὐκ ἔγνω. Ταῦτα δὲ, καθὼς προείπαμεν, τοῖς ἀσθενέστερον διακειμένοις σεβαστέα εἰσὶ, καὶ οὐ μιμητέα.
2.4
ΠΕΤΡ. Ἀρέσκει ὃ λέγεις· ἀλλ' αἰτῶ ἵνα μοι εἴπῃς, ἐὰν ὁ τοιοῦτος πατὴρ μιμητὴν ἑαυτοῦ τινα ἐκ τῶν μαθητῶν κατέλιπεν.
2.1.1
ΚΕΦΑΛ. Α'. Περὶ Ὁνωράτου ἡγουμένου μονῆς τῆς ἐπιλεγομένης Φούνδης. CAPUT II. De Libertino praeposito ejusdem monasterii .
2.1.1
GREGORIUS. Vir reverentissimus Libertinus, qui tempore Totilae regis Gothorum ejusdem Fundensis monasterii praepositus fuit, in discipulatu illius conversatus atque eruditus est. De quo quamvis virtutes multas plurimorum narratio certa vulgaverit, praedictus tamen Laurentius religiosus vir, qui nunc superest, 157 et ei ipso in tempore familiarissimus fuit, multa mihi dicere de illo consuevit, ex quibus quae recolo, pauca narrabo.
2.1.2
In eadem provincia Samnii, quam supra memoravi, idem vir pro utilitate monasterii carpebat iter. Dumque Darida Gothorum dux cum exercitu in loco eodem venisset, Dei servus ex caballo in quo sedebat, ab hominibus ejus projectus est. Qui jumenti perditi damnum libenter ferens, etiam flagellum quod tenebat, diripientibus obtulit, dicens: Tollite, ut habeatis qualiter hoc jumentum minare possitis; quibus dictis protinus se in orationem dedit. Cursu autem rapido praedicti ducis exercitus pervenit ad fluvium, nomine Vulturnum, ibique equos suos coeperunt singuli hastis tundere, et calcaribus cruentare; sed tamen equi verberibus caesi, calcaribus cruentati, fatigari poterant, moveri non poterant; sicque aquam fluminis tangere quasi mortale praecipitium pertimescebant. Cumque diu caedendo sessores singuli fatigarentur, unus eorum intulit, quia ex culpa quam servo Dei in via fecerant, illa sui itineris dispendia tolerabant. Qui statim reversi, post se Libertinum reperiunt in oratione prostratum. Cui cum dicerent: Surge, tolle caballum tuum; ille respondit: Ite cum bono, ego caballo opus non habeo. Descendentes vero, invitum eum in cabellum de quo deposuerant, levaverunt, et protinus abscesserunt. Quorum equi tanto cursu illud quod prius non poterant transire flumen, transierunt, ac si ille fluminis alveus aquam minime haberet. Sicque factum est ut cum servo Dei unus caballus suus redditur, omnes a singulis reciperentur.
2.1.3
Eodem quoque tempore in Campaniae partibus Buccellinus cum Francis venit. De monasterio vero praefati famuli Dei rumor exierat, quod pecunias multas haberet. Ingressi oratorium Franci, coeperunt saevientes Libertinum quaerere, Libertinum clamare, ubi in oratione ille prostratus jacebat. Mira valde res: quaerentes, saevientesque Franci, ingredientes in ipso impingebant, et ipsum videre non poterant; sicque sua caecitate frustrati, a monasterio sunt vacui regressi.
2.1.4
Alio quoque tempore pro causa monasterii, abbatis jussu, qui Honorato ejus magistro successerat, Ravennam pergebat. Pro amore vero ejusdem venerabilis Honorati, quocunque Libertinus ibat, ejus semper caligulam in sinu portare consueverat. Itaque dum pergeret, accidit ut quaedam mulier exstincti filii corpusculum ferret. Quae dum servum Dei fuisset intuita, amore filii succensa, jumentum ejus per frenum tenuit, atque cum juramento dixit: Nullatenus recedes, nisi filium meum suscitaveris. At ille inusitatum habens tale miraculum, expavit petitionis illius juramentum: declinare 160 mulierem voluit, sed nequaquam praevalens, animo haesit. Considerare libet quale quantumque in ejus pectore certamen fuerit. Ibi quippe pugnabat inter se humilitas conversationis, ac pietas matris: timor ne inusitata praesumeret, dolor ne orbatae mulieri non subveniret. Sed ad majorem Dei gloriam vicit pietas illud pectus virtutis, quod ideo fuit validum, quia devictum; virtutis enim pectus non esset, si hoc pietas non vicisset. Itaque descendit, genua flexit, ad coelum manus tetendit, caligulam de sinu protulit, et super exstincti pueri pectus posuit. Quo orante, anima pueri ad corpus rediit: quem manu comprehendit, ac flenti matri viventem reddidit, atque iter quod coeperat peregit.
2.1.5
PETR. Quidnam hoc esse dicimus? virtutem tanti miraculi Honorati egit meritum, an petitio Libertini?
2.1.6
GREGOR. In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminae virtus convenit utrorumque; atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de magistri, quam de sua virtute confidere. Cujus enim caligulam in pectore exstincti corpusculi posuit, ejus nimirum animam obtinere quod petebat aestimavit. Nam Elisaeus quoque magistri pallium ferens, atque ad Jordanem veniens, percussit semel, et aquas minime divisit. Sed cum repente diceret: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussit fluvium magistri pallio, ac iter inter aquas fecit. Perpendis, Petre, quantum in exhibendis virtutibus humilitas valet? Tunc exhibere magistri virtutem potuit, quando magistri nomen ad memoriam reduxit. Quia enim ad humilitatem sub magistro rediit, quod magister fecerat et ipse fecit.
2.1.7
PETR. Libet quod dicis; sed, quaeso te, estne aliquid aliud quod adhuc de ipso ad nostram aedificationem narres?
2.1.8
GREGOR. Est plane, sed si sit qui velit imitari. Ego enim virtutem patientiae signis et miraculis majorem credo. Quadam namque die is qui post venerabilis Honorati exitum monasterii regimen tenebat, contra eumdem venerabilem Libertinum gravi iracundia exarsit, ita ut eum manibus caederet. Et quia virgam qua eum ferire posset, minime invenit, comprehenso scabello suppedaneo, ei caput ac faciem tutudit, totumque illius vultum tumentem ac lividum reddidit: qui vehementer caesus, ad stratum proprium tacitus recessit. Die vero altera erat pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens vero ille quantum a cunctis honoraretur, quantumque diligeretur, pro injuria quam ei ingesserat, recedere eum a monasterio velle putabat, atque requisivit, dicens: Ubi vis ire? Cui ille respondit: Monasterii causa constituta est, Pater, quam declinare nequeo, quia hesterno die me hodie iturum promisi, illuc ire disposui. Tunc ille a fundo cordis considerans asperitatem et duritiam suam, humilitatem ac mansuetudinem Libertini, ex lecto 161 prosiliit, pedes Libertini tenuit, se peccasse, seque reum esse testatus est, qui tanto talique viro tam crudelem facere contumeliam praesumpsisset. At contra Libertinus sese in terram prosternens, ejusque pedibus provolutus, suae culpae, non illius saevitiae fuisse referebat quod pertulerat. Sicque actum est ut ad magnam mansuetudinem perduceretur Pater, et humilitas discipuli magistra fieret magistri. Cumque pro utilitate monasterii ad constitutionem causae egressus fuisset, multi viri noti ac nobiles qui eum valde honorabant, vehementer admirati, sollicite requirebant quidnam hoc esset, quod tam tumentem ac lividam haberet faciem. Quibus ille dicebat: Hesterno die sero, peccatis meis facientibus, in scabello suppedaneo impegi, atque hoc pertuli. Sicque vir sanctus servans in pectore honorem veritatis et magistri, nec patris prodebat vitium, nec falsitatis incurrebat peccatum.
2.1.9
PETR. Putasne vir iste venerabilis Libertinus, de quo tot signa et miracula retulisti, in tam ampla congregatione imitatores suos in virtutibus non reliquit?