Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 35 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
35.1
ΚΕΦΑΛ. Κ'. Περὶ Στεφάνου πρεσβυτέρου χώρας Βαλερίας.
35.1
Τινὲς δὲ καὶ τῶν νυνὶ μεθ' ἡμῶν ὄντων ἐνταῦθα, περὶ τοῦ πρᾶγματος τούτου μαρτυροῦσιν. Ἀνήρ τις πάνυ τὴν ζωὴν εὐλαβέστατος, Στέφανος ὀνομαζόμενος, τῆς Βαλερίας χώρας ὑτῆρχε πρεσβύτερος, τούτου δὲ ἡμετέρου Βονιφατίου τοῦ διακόνου, καὶ διοικητοῦ τῆς ἐκκλησίας κατὰ γένος ἐπλησίαζεν. Οὗτος ἔν τινι ἡμέρᾳ ἐξ ὁδοιπορίας εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ εἰσελθὼν, τῷ ἀνδραπόδῳ αὐτοῦ ἀκάκως ἐπέτρεψε, λέγων· Ἐλθὲ, διάβολε, ἐξυπόλυσόν με. Οὗτινος τῇ φωνῇ παραχρῆμα ἤρξαντο ἀφ' ἑαυτῶν τὰ τῶν καλιγίων αὐτοῦ λωρία μετὰ πολλῆς σπουδῆς λύεσθαι. Ὥστε φανερῶς δείκνυσθαι, ὅτι ἐκεῖνος ὁ ὀνομασθεὶς διάβολος τούτῳ ὑπακούσας πρὸς τὸ σύραι τὰ καλίγια αὐτοῦ παρέστη. Τοῦτο δὲ ὁ πρεσβύτερος θεασάμενος, σφόδρα ἐξέστη καὶ μεγίστῃ φωνῇ κράζειν ἤρξατο, λέγων· Ἀπόστα, ἐλεεινὲ, ἀπόστα, οὐ γάρ σοι, ἀλλὰ τῷ ἀνδραπόδῳ μου ἐλάλησα. Παρευθὺ οὖν τῇ αὐτοῦ φωνῇ ἀπέστη. Καὶ καθὼς ἦσαν ἐκ μέρους λυθέντα τὰ τῶν καλιγίων αὐτοῦ λωρία, οὕτως ηὑρέθησαν. Ἐξ οὗ πράγματος κατανόησον, ὅτι εἰ τοῖς σωματικοῖς ἔργοις ὁ ἀρχέκακος ἐχθρὸς οὕτω παρέστι, πόσῳ μᾶλλον 327 πλειοτέρως ἐνεδρεύων τῶν ἡμετέρων λογισμῶν οὐκ ἀφίσταται.
35.2
ΠΕΤΡ. Δύσκολον πάνυ καὶ φοβερὸν ἐστι κατὰ τῶν τοῦ ἐχθροῦ ἐνέδρων πάντοτε προσέχειν οὕτω συντόμως αὐτοῦ καὶ διηνεκῶς παρισταμένου.
35.3
ΓΡΗΓΟΡ. Δύσκολον οὐκ ἔστιν, ἐὰν τὴν ἡμετέραν ἀσφάλειαν, οὐχ ἡμῖν αὐτοῖς, ἀλλὰ τῇ ἄνωθεν χάριτι ἐμπιστεύσωμεν. Πλὴν ὅμως, ἵνα καὶ ἡμεῖς, ὅσον δυνάμεθα, ὑπὸ τὴν σκέπην αὐτοῦ γρηγορήσωμεν. Ἐὰν δὲ ὁ ἀρχαῖος ἐχθρὸς ἄρξηται ἐκ τοῦ νοὸς ἐκβληθῆναι, διὰ τῆς θείας παροχῆς, ἀσφαλῶς δείκνυται, ὅτι οὐ μόνον αὐτὸν οὐδεὶς δειλιάσει, ἀλλὰ μᾶλλον ἐκεῖνος, διὰ τῆς τῶν καλῶς πολιτευομένων δυνάμεως, φοβηθήσεται.
35.1.1
ΚΕΦΑΛ. Κ'. Περὶ Στεφάνου πρεσβυτέρου χώρας Βαλερίας. CAPUT XXI. De puella conversa, cujus solo imperio homo est a daemone liberatus.
35.1.1
Rei namque quam narro, vir sanctissimus Eleutherius senex Pater, cujus memoriam superius feci, testis exstitit, mihique hoc intimare curavit: quod in Spoletana urbe puella quaedam jam nubilis cujusdam primarii filia, coelestis vitae desiderio exarsit, eique pater ad viam vitae resistere conatus est; sed contempto patre, conversationis sanctae habitum suscepit. Qua ex re factum est ut eam Pater suae substantiae exhaeredem faceret, nihilque ei aliud nisi sex uncias unius possessiunculae largiretur. Ejus vero exemplo provocatae coeperunt apud eam multae nobilioris generis puellae converti, atque omnipotenti Domino dedicata virginitate servire. Quadam vero die idem Eleutherius abbas, vir vitae venerabilis, ad eam gratia exhortationis atque aedificationis accesserat, et cum ea de verbo Dei colloquens sedebat; cum repente ex eodem fundo, quem in sex unciis a patre perceperat cum xenio rusticus venit. Qui dum ante eos assisteret, maligno spiritu correptus cecidit, fatigatique nimiis stridoribus atque balatibus coepit. Tunc sanctimonialis femina surrexit, atque irato vultu magnis clamoribus imperavit, dicens: Exi ab eo, miser, exi ab eo, miser. Ad cujus vocem mox per os vexati diabolus respondit, dicens: Et si de isto exeo, in quem intrabo? Casu autem juxta porcus parvulus pascebatur. Tunc sanctimonialis femina praecepit, dicens: Exi ab eo, et in hunc porcum ingredere. Qui statim de homine exivit, porcum quem jussus fuerat invasit, occidit, et recessit.
35.1.2
PETR. Velim nosse si saltem porcum concedere spiritui immundo debuit.
35.1.3
GREGOR. Propositae regulae nostrae actioni sunt facta Veritatis. Ipsi etenim Redemptori nostro a legione, quae hominem tenebat, dictum est: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui hanc et ab homine expulit, et in porcos 329 ire, eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re etiam hoc colligitur, quod absque concessione omnipotentis Dei nullam malignus spiritus contra hominem potestatem habeat, qui in porcos intrare non potuit nisi permissus. Illi ergo nos necesse est sponte subdi, cui et adversa omnia subjiciuntur invita, ut tanto nostris hostibus potentiores simus, quanto eum auctore omnium unum efficimur per humilitatem. Quid autem mirum, si electi quique in carne positi multa facere mirabiliter possunt, quorum ipsa quoque ossa mortua plerumque in multis miraculi vivunt?

Intertext edge

Open linked passage

Note