Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 37 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
37.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΒ'. Περι τοῦ πρεσβυτέρου τοῦ ἀοράτως τὸν κλέπτην κρατήσαντος μετὰ θάνατον ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Βαλερίας.
37.1
Ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Βαλερίας πρᾶγμα γέγονεν, ὅπερ μοι βαλεντῖνος ὁ ἐν μακαρίᾳ τῇ μνήμῃ ἡγούμενός μου, ἐξηγησάμενος ἐγνώρισεν. Ἐκεῖ τοίνυν εὐλαβέστατος ἱερεύς τις ὑπῆρχεν, ὅστις μετὰ τῶν κληρικῶν αὐτοῦ ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ αἰνέσει, ἔργοις τε ἀγαθοῖς καὶ ἁγίᾳ ἀναστροφῇ ἐπιμένων, τὴν ζωὴν ἐτέλεσεν. Ἐπελθούσης οὖν τῆς ἡμέρας τῆς κλήσεως αὐτοῦ, τέλος τοῦ βίου δεξάμενος, ἔμπροσθεν τῆς ἐκκλησίας ἐτάφη. Αἱ δὲ τῶν προβάτων μάνδραι τῇ αὐτῇ ἐκκλησίᾳ προσεγγίζουσιν. Ὁ δὲ τόπος ἐν ᾧ ἐτάφη, τοῖς εἰς τὰ πρόβατα ἀπερχομένοις πάροδος ὑπῆρχεν. Ἐν μιᾷ δὲ νυκτὶ τῶν κληρικῶν ἔνδον τῆς ἐκκλησίας ψαλλόντων, κλέπτης εἰς τὰ πρόβατα ἦλθεν. Εἰσελθὼν οὖν εἰς τὴν μάνδραν, καὶ κριὸν ἄρας, τάχιον ἐξῆλθε. Κατὰ δὲ τὸν τόπον ἐλθὼν, ἐν ᾧ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος τεθαμμένος ὑπῆρχεν, αἴφνης οἱ πόδες αὐτοῦ ἐν τῇ γῇ ἐκολλήθησαν, καὶ ἐκ τοῦ τόπου κινηθῆναι οὐκ ἠδύνατο. Τὸν οὖν κριὸν ἐκ τοῦ ὤμου κατήγαγε, θέλων αὐτὸν, ἐάσαι, ἀλλὰ τὴν χεῖρα χαυνῶσαι οὐκ ἴσχυσεν. Ἵστατο οὖν δεδεμένος ἀορασίᾳ ἐλεεινὸς, καὶ κατῃσχυμμένος μετὰ τοῦ δράματος αὑτοῦ. Ἤθελεν τὸν κριὸν ἐάσαι, καὶ οὐκ ἠδύνατο, ἤθελεν ἐξελθεῖν σὺν τῷ κριῷ, καὶ ὁμοίως οὐκ ἴσχυεν. Θαυμαστῷ τοίνυν τρόπῳ ὁ κλέπτης ὁ παρὰ τῶν ζώντων θεωρηθῆναι μὴ βουλόμενος, οὗτος παρὰ νεκροῦ ἀοράτως ἐκρατεῖτο. Ἐν τῷ οὖν διαμένειν τὸ βῆμα αὐτοῦ καὶ τὴν χεῖρα ἀσάλευτον, γενομένης πρωΐας, τῶν τοῦ Θεοῦ ὕμνων πληρωθέντων, ἐκ τῆς ἐκκλησίας οἰ κληρικοὶ ἐξῆλθον. Εὐρόντες δὲ ἄγνωστον ἄνθρωπον, τὸν κριὸν τῇ χειρὶ κατέχοντα, ἐν ἀμφιβολίᾳ περὶ τούτου γεγόνασι, λογιζόμενοι· ἄρα ἐπῇρε τὸν χριὸν, ἢ τοῦτον προσφέρει; ὡς δὲ τάχιον τὴν ἀλήθειαν ἐμήνυσεν ὁ τοῦ πταίσματος ἔνοχος, πάντες ἐθαύμασαν, ὅτι διὰ τῆς τοῦ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ ἁγιωσύνης, ὁ εἰσελθὼν κλέψαι, ἐν τῷ δράματι αὑτοῦ δεδεμένος ἵστατο. Οἱτινες παρευθὺ ὑπὲρ αὐτοῦ εἰς εὐχὴν ἐαυτοὺς ἐπιδέδωκαν, δεόμενοι τοῦ ἀπολυθῆναι αὐτόν. Τῆς οὖν δεήσεως αὐτῶν ἐπακουσθείσης ὁ πολλὰς ὥρας μετὰ τοῦ δράματος αὑτοῦ σταθεὶς κλέπτης, ὥσπερ αἰχμάλωτος, ὁτεδήποτε σάβουρος μὲν ἐξῆλθεν, ἐλεύθερος δὲ ὅμως
37.2
ΠΕΤΡ. Φανερῶς δείκνυται, ἐν ποίᾳ γλυκύτητι ὁ παντοδυναμος Θεὸς πρὸς ἠμᾶς διάκειται, ὅστις κύκλῳ ἡμῶν τοιαῦτα τερπνὰ θαύματα εὐδοκεῖ γίνεσθαι. 332
37.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΒ'. Περι τοῦ πρεσβυτέρου τοῦ ἀοράτως τὸν κλέπτην κρατήσαντος μετὰ θάνατον ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Βαλερίας. CAPUT XXIII. De abbate Praenestini montis, ejusque presbytero.
37.1.1
GREGORIUS. Praenestinae urbi mons praeeminet, in quo beati Petri Apostoli monasterium situm est virorum Dei: quorum relatione adhuc in monasterio positus audisse me contigit magnum hoc quod narro miraculum, quod ejusdem monasterii monachi nosse se testabantur. In eo namque monasterio fuit Pater vitae venerabilis, qui quemdam monachum nutriens, usque ad reverendos provexit mores. Cumque eum in timore Domini videret excrevisse, in eodem sibi monasterio tunc presbyterum fecit ordinari. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset ejus exitus, revelatione indicatum est. A praedicto autem Patre monasterii petiit quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit: Ante te quidem ego moriturus sum, sed tamen vade, et, sicut vis, praepara sepulcrum tuum. Recessit igitur, et praeparavit. Cum non post multos dies senex pater febre praeventus ad extrema pervenit, atque assistenti presbytero jussit, dicens: In tuo sepulcro pone me. Cumque ille diceret: Scis quia ego modo te secuturus sum, utrosque capere non potest, abbas protinus respondit, dicens: Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit. Defunctus itaque est, atque in sepulcro eodem quod sibi presbyter paraverat positus. Mox quoque et presbyterum corporis languor secutus est, quo languore crescente citius presbyter vitam finivit. Cumque ad sepulcrum quod sibi ipsi paraverat corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro viderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres qui presbyteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem viderent, unus eorum exclamavit, dicens: O Pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos nos caperet? Ad cujus vocem subito, cunctis videntibus abbatis corpus, quod illic ante positum fuerat, et supinum jacebat, sese vertit in latere, et vacantem sepulcri locum ad sepeliendum presbyteri corpus praebuit; et quia utrosque ille locus caperet, sicut vivus promiserat, mortuus implevit. Sed quia hoc quod praedixi apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, visne aliquid etiam in hac urbe de ejus ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire?
37.1.2
PETR. Volo, atque id ut fiat magnopore deprecor.

Intertext edge

Open linked passage

Note