Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
40.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΕ'. Περὶ Ἀβουνδίου παραμοναρίου τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας τοῦ ἁγίου Πέτρου.
40.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἕτερός τις φύλαξ τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας, οὐ πρὸ πολλῶν χρόνων, καθὼς οἱ πρεσβύται ἡμῶν διηγοῦνται, Ἀβούνδιος ὀνόματι, ἐν μεγίστῃ ταπεινοφροσύνῃ ὑπῆρχε, πιστῶς τῷ παντοδυνάμῳ Θεῷ δουλεύων. Ὅθεν ὁ αὐτὸς μακάριος Πέτρος ὁ Ἀπόστολος, σημείοις ἐπέδειξε ποίαν προσδοκίαν εἰς αὐτὸν ὤφελον ἔχειν οἱ γνησίως αὐτῷ δουλεύοντες. Κόρη γάρ τις παραλυτικὴ τῇ αὐτοῦ ἐκκλησίᾳ παραμένουσα, ταῖς χερσὶν ἕρπουσα, λελυμένων τῶν νεφρῶν αὐτῆς ὄντων, τὸ σῶμα ἐπὶ τῆς γῆς ἔσυρε. Πολλάκις δὲ τῷ μακαρίῳ Πέτρῳ τῷ Ἀποστόλῳ ἐδεήθη, ὅπως ὑγείας ἀξιωθῇ. Ἐν μιᾷ δὲ νυκτὶ παρέστη αὐτῇ δι' ὀπτασίας, καὶ εἶπεν· Ἄπελθε πρὸς Ἀβούνδιον τὸν μανσιωνάριον, καὶ παρακάλεσον αὐτὸν, καὶ αὐτός, σοι τὴν ὑγείαν παρέχει. Τίς δὲ ἦν Ἀβούνδιος, ἐκείνη οὐκ ἐγίνωσκε. Πληροφορίαν δὲ ἐκ τῆς ὀπτασίας δεξαμένη, 335 ἤρξατο ὥδε κἀκεῖσε ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ συρομένη Ἀβούνδιον ἐπιζητεῖν, ἵνα τίς ἐστιν ἐπιγνῷ. Αἴφνης οὖν ἐν ὑπαντήσει αὐτῆς γέγονεν ὃν ἐζήτει, πρὸς ὃν καὶ εἶπε· Παρακαλῶ σε, πάτερ, δεῖζόν μοι τίς ἐστιν Ἀβούνδιος ὁ φύλαξ. Πρὸς ἣν αὐτὸς ἀπεκρίθη, λέγων· Ἐγώ εἰμι. Ἐκείνη οὖν πρὸς αὐτὸν ἔφη· Ὁ ποιμὴν ἡμῶν καὶ τροφεὺς ὁ μακάριος Πέτρος ὁ Ἀπόστολος πρός σε ἀπέστειλέ με, ὅπως ἐκ τῆς νόσου ταύτης λυτρώσῃς με. Αὐτὸς δὲ πρὸς αὐτὴν εἶπεν· Ἐὰν παρ' αὐτοῦ ἀπεστάλης, ἀνάστα. Καὶ κρατήσας τὴν χεῖρα αὐτῆς, ταύτην ἐν τῇ ἡλικίᾳ αὐτῆς παραυτὰ ἀνύψωσεν. Ἐκ τῆς ὥρας οὖν ἐκείνης, οὕτω πάντα τὰ μέλη καὶ τὰ νεῦρα αὐτῆς ἐστερεώθησαν, ὥστε σημεῖον τῆς παραλύσεως ἐν αὐτῇ τὸ καθόλου μὴ ἐναπομεῖναι. Ἐὰν οὖν ἅπαντα, ἅπερ ἐν τῇ αὐτοῦ ἐκκλησίᾳ γενόμενα θαύματα, ἃ καὶ ἔγνωμεν, διηγήσασθαι θελήσωμεν, ἀνάγκη ἡμᾶς σιγῆσαι ἐκ πάντων τῶν λοιπῶν διηγήσεων. Ἀναγκαιότερον δὲ μᾶλλον ἡγοῦμαι τὴν ἡμετέραν διήγησιν εἰς τοὺς ἀρτίως ἐν τῇ Ἰταλίᾳ διαλάμψαντας πατέρας ἀνακάμψαι.
40.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΕ'. Περὶ Ἀβουνδίου παραμοναρίου τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας τοῦ ἁγίου Πέτρου. CAPUT XXVI. De Mena monacho solitario.
40.1.1
Nuper in Samnii provincia quidam venerabilis vir, Menas nomine, solitariam vitam ducebat, qui nostrorum multis cognitus, ante hoc fere decennium defunctus est. De cujus operis narratione unum auctorem non infero, quia pene tot mihi in ejus vita testes sunt, quot Samnii provinciam noverunt. Hic itaque nihil ad usum suum aliud, nisi pauca apum vascula possidebat. Huic cum Langobardus quidam in eisdem apibus rapinam voluisset ingerere, prius ab eodem viro verbo correptus est, et mox per malignum spiritum ante ejus vestigia vexatus. Qua ex re factum est ut sicut apud omnes incolas, ita etiam apud eamdem barbaram gentem ejus celebre nomen haberetur, nullusque ultra praesumeret ejus cellulam nisi humilis intrare. Saepe vero ex vicina silva venientes ursi, apes ejus comedere conabantur: quos ille deprehensos, ferula, quam portare manu consueverat, caedebat. Ante cujus verbera immanissimae bestiae rugiebant, et fugiebant; et quae gladios formidare vix poterant, ex ejus manu ictus ferulae pertimescebant. Hujus studium fuit nihil in hoc mundo habere, nihil quaerere; omnes qui ad se charitatis causa veniebant, ad aeternae vitae desideria accendere. Si quando autem quorumlibet culpas agnosceret, nunquam ab increpatione parcere, sed, amoris igne succensus, studebat in eis vehementer per linguam saevire. Consuetudinem vero vicini vel longe positi ejusdem loci accolae fecerant ut diebus singulis per hebdomadam unusquisque ei oblationes suas transmitteret, ut esset quod ipse ad se venientibus offerre potuisset. Quodam vero tempore possessor quidam, Carterius nomine, immundo desiderio devictus, quamdam sanctimonialem feminam rapuit, sibique illicito matrimonio conjunxit. Quod mox ut vir Domini cognovit, ei per quos potuit quae fuerat dignus audire mandavit. Cumque ille 337 sceleris sui conscius timeret, atque advirum Dei nequaquam accedere praesumeret, ne forte hunc aspere, ut delinquentes solebat, increparet, fecit oblationes suas, easque inter oblationes aliorum misit, ut ejus munera saltem nesciendo susciperet. Sed cum coram eo fuissent oblationes omnium deportatae, vir Dei tacitus sedit, sigillatim omnes considerare studuit, et omnes alias eligens atque seorsum ponens, oblationes quas idem Carterius transmiserat cognovit per spiritum, sprevit atque abjecit, dicens: Ite et dicite ei: Oblationem suam omnipotenti Domino abstulisti, et mihi tuas oblationes transmittis? Ego oblationem tuam non accipio, quia suam abstulisti Deo. Qua ex re factum est ut praesentes quosque magnus timor invaderet, cum vir Domini tam scienter de absentibus judicaret.
40.1.2
PETR. Multos horum suspicor martyrium subire potuisse, si eos tempus persecutionis invenisset.
40.1.3
GREGOR. Duo sunt, Petre, martyrii genera, unum in occulto, alterum in publico. Nam etsi persecutio desit exterius, martyrii meritum in occulto est, cum virtus ad passionem prompta flagrat in animo. Quia enim esse possit et sine aperta passione martyrium, testatur in Evangelio Dominus, qui Zebedaei filiis adhuc prae infirmitate mentis majora ses ionis loca quaerentibus dicit: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Cui videlicet cum responderent: Possumus; ait utrisque: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis. Quid autem calicis nomen, nisi passionis poculum signat? Et cum nimirum constet quia Jacobus in passione occubuit, Joannes vero in pace Ecclesiae quievit, incunctanter colligitur, esse et sine aperta passione martyrium, quando et ille calicem Domini bibere dictus est, qui ex persecutione mortuus non est. De his autem talibus tantisque viris, quorum superius memoriam feci, cur dicamus quia si persecutionis tempus exstitisset, martyres esse potuissent, qui occulti hostis insidias tolerantes, suosque in hoc mundo adversarios diligentes, cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres fuerunt, dum nostris modo temporibus viles quoque et saecularis vitae personas, de quibus nil coelestis gloriae praesumi posse videbatur, oborta occasione, contigit ad martyrii coronas pervenisse?