Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 42 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
42.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΖ'. Περὶ τῶν μὴ θελησάντων μιαροφαγῆσαι τεσσαράκοντα γεωργῶν, καὶ ὑπὸ τῶν Λογγοβάρδων ἀποκεφαλισθέντων.
42.1
Πρὸ τῶν δεκαπέντε τούτων ἐτῶν, καθὼς οὗτοι μαρτυροῦσιν, οἵτινες μεταξὺ αὐτῶν τότε εὑρεθῆναι λέγουσιν, τεσσαράκοντα γεωργοὶ παρὰ τῶν Λογγοβάρδων αἰχμαλωτισθέντες, κρέα τῆς αὐτῶν θυσίας φαγεῖν ἠναγκάζοντο. Σφόδρα δὲ αὐτῶν ἀντισταθέντων, καὶ βρώσεως μιαρᾶς ἅψασθαι μὴ ἀνεχομένων, ἤρξαντο οἱ αἰχμαλωτεύσαντες αὐτοὺς Λογγόβαρδοι 339 θάνατον αὐτοῖς ἀπειλεῖν, ἐὰν μὴ τῶν θυσιασθέντων κρεῶν φάγωσιν. Ἐκεῖνοι δὲ τὴν αἰώνιον μᾶλλον ζωὴν ἀγαπήσαντες ὑπὲρ ταύτην τὴν πρόσκαιρον καὶ παρερχομένην πιστῶς ἐστάθησαν, καὶ ἐν τῇ ἑαυτῶν ὁμολογίᾳ πάντες ἐσφάγησαν. Τί οὖν, οὐχὶ μάρτυρες τῆς ἀληθείας πάντες αὐτῶν ἐγένοντο, οἵτινες ἵνα μὴ τὸ κωλυθὲν φάγωσιν, καὶ τῷ κτιστῇ αὐτῶν προσκόψωσιν, ἐπελέξαντο μᾶλλον διὰ ξίφους τὴν ζωὴν ταύτην ἀπαλλάξαι;
42.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΖ'. Περὶ τῶν μὴ θελησάντων μιαροφαγῆσαι τεσσαράκοντα γεωργῶν, καὶ ὑπὸ τῶν Λογγοβάρδων ἀποκεφαλισθέντων. CAPUT XXVIII. De multitudine captivorum, qui pro eo quod caput caprae adorare noluerunt, occisi sunt.
42.1.1
Eodem quoque tempore, dum fere quadringentos captivos alios Langobardi tenuissent, more suo immolaverunt caput caprae diabolo, hoc ei per circuitum currentes et carmine nefando dedicantes. Cumque illud ipsi prius submissis cervicibus adorarent, eos quoque quos ceperant hoc adorare pariter compellebant. Sed ex eisdem captivis maxima multitudo magis eligens moriendo ad vitam immortalem tendere quam adorando vitam mortalem tenere, obtemperare jussis sacrilegis noluerunt, et cervicem quam semper Creatori flexerant creaturae inclinare contempserunt. Unde factum est ut hostes qui eos ceperant, gravi iracundia accensi, cunctos gladiis interficerent, quos in errore suo participes non haberent. Quid ergo mirum si, erumpente persecutionis tempore, illi martyres esse potuissent, qui in ipsa quoque pace Ecclesiae semetipsos semper affligendo angustam martyrii tenuerant viam, quando, irruente persecutionis articulo, hi etiam meruerunt martyrii palmas accipere, qui in pace Ecclesiae latas hujus saeculi vias sequi videbantur? Nec tamen hoc, quod de eisdem electis dicimus viris, de cunctis jam quasi in regulam tenemus. Nam cum persecutionis apertae tempus irruit, sicut plerique martyrium subire possunt, qui esse in pace Ecclesiae despicabiles videntur; ita nonnunquam in debilitatis formidinem corruunt, qui in pace prius Ecclesiae fortiter stare credebantur. Sed eos de quibus praediximus, fieri martyres potuisse fidenter fatemur, quia hoc jam ex eorum fine colligimus. Cadere enim nec in aperta persecutione poterant hi de quibus constat quia et usque ad finem vitae in occulta animi virtute perstiterunt.
42.1.2
PETR. Ut asseris ita est, sed super indignos nos divinae misericordiae dispensationem miror, qui Langobardorum saevitiam ita moderatur, ut eorum sacerdotes sacrilegos, qui esse fidelium quasi victores videntur, orthodoxorum fidem persequi minime permittat.

Intertext edge

Open linked passage

Note