Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 44 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
44.1
342 ΚΕΦΑΛ. ΚΘ'. Περὶ Ἀρειανοῦ ἐπισκόπου τυφλωθέντος.
44.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τοῦτο, Πέτρε, πάσῃ δυνάμει ποιῆσαι ἠγωνίσαντο, ἀλλὰ τῇ ἐκείνων ὠμότητι τὰ ἄνωθεν ἀντέστη θαυμάσια. Ὅθεν ἓν διηγοῦμαι, ὅπερ διὰ Βονιφατίου τοῦ τῆς μονῆς μου μοναχοῦ πρὸ τριῶν ἀκμὴν ἡμερῶν ἔγνων, ὅστις μετὰ τῶν Λογγοβάρδων ὑπῆρχεν ἕως πρὸ τῶν τεσσάρων τούτων ἐτῶν. Οὗτος τοίνυν διηγεῖται, ὅτι ἐν τῇ πόλει Σπολήτης ὁ τῶν Λογγοβάρδων ἐπίσκοπος ἐλθὼν, Ἀρειανὸς δηλαδὴ ὑπάρχων, καὶ τόπον ἐκεῖσε μὴ ἔχων, ἐν ᾧ τὴν ἑορτὴν αὐτοῦ ἐπιτελέσῃ, ἤρξατο τῷ τῆς πόλεως ἐκείνης ἐπισκόπῳ ἐκκλησίαν ἐπιζητεῖν, ἥνπερ ὤφειλε κατὰ τὴν ἰδίαν αὐτοῦ πλάνην ἐγκαινίσαι. Τοῦτο δὲ ὁ ἐπίσκοπος μὴ ποιῆσαι παντελῶς διισχυρίσατο· ὁ δὲ Ἀρειανὸς ἐκεῖνος εἰς τὴν τοῦ μακαρίου Παύλου τοῦ Ἀποστόλου ἐκκλησίαν τὴν οὖσαν ἐκεῖσε ἐν ἄλλῃ ἡμέρᾳ εἰσελθεῖν βραχὶονι διεβεβαιώσατο. Τοῦτο δὲ ὁ τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας φύλαξ ἀκηκοὼς, σπουδαίως δραμὼν τὴν ἐκκλησίαν ἠσφάλισεν. Ἑσπέρας δὲ γενομένης πάσας τὰς κανδήλας ἔσβεσε, καὶ ἑαυτὸν ἐν τοῖς ναοῦ ἐνδοτάτοις κατέκρυψεν. Τοῦ δὲ φωτὸς τῆς ἡμέρας ἐπακολουθήσαντος, ἐν αὐτῇ τῇ αὐγῇ ὁ Ἀρειανὸς ἐπίσκοπος συνάξας πλῆθος λαοῦ ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ παρεγένετο, τὰς κεκλεισμένας θύρας ἕτοιμος ὢν κατακλᾶσαι. Αἴφνης δὲ πᾶσαι θύραι ὁμοθυμαδὸν θεόθεν τιναχθεῖσαι τῶν κλείθρων μήκοθεν ῥιφέντων μετὰ μεγάλου ἤχους ἀνεῴχθησαν. Φωτὸς δὲ ἄνωθεν ἐκχυθέντος ἐσβεσμέναι κανδῆλαι πᾶσαι ἀνήφθησαν. Ὁ δὲ Ἀρειανὸς ἐπίσκοπος ὁ βίαν ποιῆσαι θελήσας, αἴφνης τυφλώσει πληγεὶς ἀλλοτρίαις χερσὶν ὁδηγούμενος εἰς τὸ ἴδιον οἴκημα ἀνθυπέστρεψεν. Τοῦτο δὲ διαγνόντες οἱ ἐν τῇ χώρᾳ ἐκείνῃ ὄντες Λογγόβαρδοι, οὐδαμῶς τοῦ λοιποῦ ἐτόλμησαν ταῖς καθολικαῖς ἐκκλησίαις ἐπιβῆναι· θαυμασίως τοῦ Θεοῦ οἰκονομήσαντος, ὥστε ἐν μιᾷ καιροῦ ῥοπῇ καὶ τὸν Ἀρειανὸν τὸ φῶς ἀπολέσαι, καὶ ἐν ταῖς σβεσθεῖσιν κανδήλαις ἐν τῇ τοῦ μακαρίου Παύλου τοῦ Ἀποστόλου ἐκκλησίᾳ τὸ φῶς ὑποστρέψαι.
44.1.1
342 ΚΕΦΑΛ. ΚΘ'. Περὶ Ἀρειανοῦ ἐπισκόπου τυφλωθέντος. CAPUT XXX. De Arianorum ecclesia, quae in Romana urbe catholica consecratione dedicata est.
44.1.1
Sed neque hoc sileam, quod ad ejusdem Arianae haereseos damnationem in hac quoque urbe ante biennium pietas superna monstravit. Ex his quippe quae narro alia populus agnovit, alia autem sacerdos et custodes Ecclesiae se audisse et vidisse testantur. Arianorum ecclesia in regione urbis hujus quae Subura dicitur, cum clausa usque ante biennium remansisset, placuit ut in fide catholica, introductis illic beati Sebastiani et sanctae Agathae martyrum reliquiis, dedicari debuisset; quod factum est. Nam cum magna populi multitudine venientes, atque omnipotenti Domino laudes canentes, eamdem Ecclesiam ingressi sumus. Cumque in ea jam missarum solemnia celebrarentur, 344 et prae ejusdem loci angustia populi se turba comprimeret, quidam ex his qui extra sacrarium stabant porcum subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum unusquisque sentiret, et juxta se stantibus indicaret, idem porcus ecclesiae januas petiit, et omnes per quos transiit in admirationem commovit; sed videri a nullo potuit, quamvis sentiri potuisset. Quod idcirco divina pietas ostendit, ut cunctis patesceret quia de loco eodem immundas habitator exiret. Peracta igitur celebratione missarum recessimus; sed adhuc nocte eadem magnus in ejusdem Ecclesiae tectis strepitus factus est, ac si in eis aliquis errando discurreret. Sequenti autem nocte gravior sonitus excrevit, cum subito tanto terrore insonuit, ac si omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset eversa; et protinus recessit, et nulla illic ulterius inquietudo antiqui hostis apparuit; sed per terroris sonitum quem fecit, innotuit a loco quem diu tenuerat quam coactus exibat. Post paucos vero dies, in magna serenitate aeris super altare ejusdem Ecclesiae nubes coelitus descendit, suoque illud velamine operuit, omnemque Ecclesiam tanto terrore ac suavitate odoris replevit, ut patentibus januis nullus illic praesumeret intrare. Sacerdos quoque et custodes, vel hi qui ad celebranda missarum solemnia venerant, rem videbant, ingredi minime poterant, et suavitatem mirifici odoris trabebant. Die vero alio, cum in ea lampades sine lumine dependerent, emisso divinitus lumine sunt accensae. Post paucos iterum dies, cum, expletis missarum solemniis, exstinctis lampadibus custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paululum intravit, et lampades quas exstinxerat lucentes reperit. Quas negligenter exstinxisse se credidit, eas jam sollicitius exstinxit, et exiens atque ecclesiam sollicitius clausit. Sed post horarum trium spatium regressus, lucentes lampades quas exstinxerat invenit, ut videlicet ex ipso lumine aperte claresceret quia locus ille a tenebris ad lucem venisset.
44.1.2
Petr. Etsi in magnis sumus tribulationibus positi, quia tamen a conditore nostro non sumus omnino despecti, testantur ea quae audio ejus stupenda miracula.
44.1.3
Gregor. Quamvis sola quae in Italia gesta sunt narrare decreveram, visne tamen ut, pro ostendenda ejusdem Arianae haereseos damnatione, transeamus verbo ad Hispanias, atque inde per Africam ad Italiam redeamus?
44.1.4
PETR. Perge quo libet; nam laetus ducor, laetus reducor.

Intertext edge

Open linked passage

Note