Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 47 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
47.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΒ'. Περὶ τῶν ἀπὸ Ἀφρικῆς ἐπισκόπων τῶν διὰ τὴν ὀρθόδοξον πίστιν γλωσσοκοπηθέντων, καὶ πάλιν λαλησάντων.
47.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἐπὶ τῶν χρόνων Ἰουστινιανοῦ τοῦ Αὐγούστου τὸ τῶν Οὐανδάλων ἔθνος κατὰ τῆς καθολικῆς ἡμῶν καὶ ὀρθοδόξου πίστεως ἀναφυὲν, ὁ Ἀρειανὸς διωγμὸς σφόδρα καὶ ἐν Ἀφρικῇ ὑπῆρχεν. Τινὲς δὲ τῶν ἐκεῖσε ἐπισκόπων εἰς τὴν τῆς ἀληθείας ἐκδίκησιν στεῤῥῶς ἱστάμενοι εἰς μέσον ἤχθησαν. Τούτους δὲ ὁ τῶν Οὐανδάλων ῥὴξ λόγοις ἀπατηλοῖς καὶ δώρων ὑποσχέσεσιν εἰς τὴν αὐτοῦ κακοπιστίαν κλῖναι μὴ δυνηθεὶς, ἐπειρᾶτο διὰ πολλῶν βασάνων αὐτοὺς ἐπισπάσασθαι. Ὡς δὲ καὶ ἐν τούτῳ διήμαρτεν, ἡσυχάζειν αὐτοῖς ἐπέστρεψε, καὶ μὴ λαλεῖν ὑπὲρ τῆς ἐκδικήσεως τῆς ἀληθείας. Ἐκεῖνοι δὲ οὐδαμῶς τοῦτο ποιῆσαι ἠνέσχοντο, ἵνα μὴ σιωπῶντες συναινέσαι αὐτῷ νομισθῶσιν. Ἐπὶ τούτοις δὲ ὁ αὐτὸς ῥὴξ τοῦ θυμοῦ ὑπερζέσας, τὰς γλώττας αὐτῶν ἐκ τοῦ λάρυγγος κοπῆναι προσέταξεν. Θαῦμα δὲ συνέβη θαύματος πλῆρες, πολλοῖς καὶ τῶν ἡμετέρων γερόντων ἐγνωρισμένον. Μετὰ γὰρ τὸ τὰς γλώττας αὐτῶν ἐκκοπῆναι, ὑπὲρ τῆς ἐκδικήσεως τῆς ἀληθείας οὔτω ἐλάλουν, καθάπερ μετὰ τῆς γλώττης τὸ πρότερον.
47.2
350 ΠΕΤΡ. Θαυμαστὸν ὄντως ὑπάρχει καὶ σφόδρα ἔκπληκτον.
47.3
ΓΡΗΓΟΡ. Γέγραπται, Πέτρε, περὶ τοῦ μονογενοῦς Υἰοῦ τοῦ ἀνάρχου Πατρός· Ἐν ἀρχῇ ἧν ὁ Λόγος, καὶ ὁ Λόγος ἧν πρὸς τὸν Θεὸν, καὶ Θεὸς ἧν ὁ Λόγος. Προσθεὶς δὲ ὁ εὐαγγελιστὴς, περὶ τῆς αὐτοῦ δυνάμεως λέγει· Πάντα δι' αὐτοῦ ἐγένετο. Τί οὖν θαυμάζομεν, ἐὰν ὁ Λόγος ἀποφθέγγεσθαι λόγους ἄνευ γλώσσης ἠδυνήθη, ὁ τὴν γλῶτταν ποιήσας;
47.4
ΠΕΤΡ. Ἀρέσκει ὃ λέγεις.
47.5
ΓΡΗΓΟΡ. Οὗτοι τοίνυν ἐν ἐκείνῳ τῷ καιρῷ πρόσφυγοι ἐν Κωνσταντινουπόλει παρεγένοντο. Ἐν τῷ χρόνῳ δὲ ἐν ᾧ ἐγὼ ἀπεστάλην πρός τὸν βασιλέα ἐπὶ τὸ ἐκπληρῶσαί με τὰς τῆς ἐκκλησίας ἀποκρίσεις, γέροντά τινα ἐπίσκοπον εὗρον, ὅστις ἐμαρτύρει ἄνευ γλώττης τὰ ἐκείνων στόματα λαλοῦντα ἑωρακέναι. Ἀνοίγοντες γὰρ τὰ ἑαυτῶν στόματα, ἔλεγον πᾶσιν· Θεάσασθε ὅτι γλώττας μὴ ἔχοντες λαλοῦμεν. Ἐθεωροῦντο οὖν παρὰ πάντων, καὶ καθὼς ἔλεγον, οὕτως ὑπῆρχον. Τῶν δὲ γλωσσῶν αὐτῶν ῥιζόθεν κοπεισῶν, καθάπερ τι βάραθρον ὁ λάρυγξ ἀνεῳγμένος ἐθεωρεῖτο. Σαβούρου οὖν τοῦ στόματος ὑπάρχοντος, λόγοι πεπληρωμένοι προήρχοντο. Ἑνὸς δὲ αὐτῶν ἐκεῖσε εἰς πορνείαν σφαλέντος, εὐθέως τοῦ θαυμαστοῦ τούτου χαρίσματος ἐστερήθη· δικαίᾳ τοῦ Θεοῦ κρίσει, ἵνα τὴν τῆς σαρκὸς ἐγκράτειαν φυλάξαι καταφρονήσας, ἄνευ γλώττης σωματικῆς μὴ σχῇ δύναμιν πρὸς τὸ λαλῆσαι. Ἀλλὰ ταῦτα μὲν περὶ κατακρίσεως τῆς Ἀρειανῆς αἱρέσεως λέγειν αὐταρκὲς ἡγοῦμαι. Εἰς δὲ τὰ νεωστὶ γεγονότα ἐν τῇ Ἰταλίᾳ σημεῖα τὴν διήγησιν ὑποστρέψωμεν.
47.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΒ'. Περὶ τῶν ἀπὸ Ἀφρικῆς ἐπισκόπων τῶν διὰ τὴν ὀρθόδοξον πίστιν γλωσσοκοπηθέντων, καὶ πάλιν λαλησάντων. CAPUT XXXIII. De Eleutherio servo Dei.
47.1.1
GREGORIUS. Is autem, cujus superius memoriam feci, Eleutherius Pater monasterii beati evangelistae Marci, quod in Spoletanae urbis pomeriis situm est, diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conversatus, ibique defunctus est. Quem sui discipuli referebant orando mortuum suscitasse. Vir autem tantae simplicitatis erat et compunctionis, ut dubium non esset quod illae lacrymae ex tam humili simplicique mente editae apud omnipotentem Deum multa obtinere potuissent. Hujus ergo aliquod miraculum narro, quod inquisitus mihi simpliciter et ipse fatebatur. Quadam namque die dum iter carperet, facto vespere cum ad secedendum locus deesset, in monasterium virginum devenit, in quo quidam puer parvulus erat, quem malignus spiritus omni nocte vexare consueverat. Sed sanctimoniales feminae ut virum Dei susceperunt eum rogaverunt, dicentes: Tecum, Pater, hac nocte puer iste maneat. Quem ipse benigne suscepit, secumque eum nocte eadem jacere permisit. Facto autem mane coeperunt sanctimoniales feminae eumdem Patrem vigilanter inquirere, si quid ei puer quem dederant nocte eadem fecisset. Qui miratus cur ita requirerent, respondit: Nihil. Tunc illae ejusdem pueri innotuerunt causam, et quod malignus spiritus nulla ab eo nocte recederet indicaverunt, summopere postulantes ut hunc secum ad monasterium tolleret, quia jam vexationem 352 illius videre ipsae non possent. Consensit senex, puerum ad monasterium duxit. Qui cum multo tempore in monasterio fuisset, atque ad hunc antiquus hostis accedere minime praesumpsisset, ejusdem senis animus de salute pueri immoderatius per laetitiam tactus est. Nam coram positis fratribus dixit: Fratres, diabolus ibi cum illis sororibus jocabatur; at vero ubi ad servos Dei ventum est, ad hunc puerum accedere non praesumpsit. Post quam vocem, hora eadem ac momento, idem puer coram cunctis fratribus diabolo se invadente vexatus est; quo viso senex, se protinus in lamentum dedit. Quem dum lugentem diu fratres consolari voluissent, respondit, dicens: Credite mihi, quia in nullius vestrum ore hodie panis ingreditur, nisi puer iste a daemonio fuerit ereptus. Tunc se in orationem cum cunctis fratribus stravit, et eo usque oratum est, quousque puer a vexatione sanaretur, Qui tam perfecte sanatus est, ut ad hunc malignus spiritus accedendi ausum ulterius non haberet.
47.1.2
PETR. Credo quod ei elatio parva subrepserat, et ideo ejus discipulos omnipotens Deus facti illius esse voluit adjutores.
47.1.3
GREGOR. Ita est; nam quia pondus miraculi solus portare non potuit, divisit hoc cum fratribus, et portavit. Hujus viri oratio quantae virtutis esset, in memetipso expertus sum. Nam cum quodam tempore in monasterio positus incisionem vitalium paterer, crebrisque angustiis per horarum momenta ad exitum propinquarem( quam medici molestiam Graeco eloquio syncopin vocant), et nisi me frequenter fratres cibo reficerent, vitalis mihi spiritus funditus intercidi videretur, paschalis supervenit dies. Et cum sacratissimo Sabbato, in quo omnes et parvuli pueri jejunant, ego jejunare non possem, coepi plus moerore quam infirmitate deficere. Sed tristis animus consilium citius invenit, ut eumdem virum Dei secreto in oratorium ducerem, eumque peterem quatenus mihi ut die illo virtus ad jejunandum daretur, suis apud omnipotentem Dominum precibus obtineret; quod et factum est. Nam mox ut oratorium ingressi sumus, a me humiliter postulatus, sese cum lacrymis in orationem dedit, et post paululum completa oratione exiit. Sed ad vocem benedictionis illius, virtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memoria tolleretur cibus et aegritudo. Coepi mirari quis essem, quis fuerim, quia et cum ad animum redibat infirmitas, nihil in me ex his quae memineram recognoscebam. Cumque in dispositione monasterii occupata mens esset, obliviscebar funditus aegritudinis meae. Si vero, ut praedixi, rediret aegritudo ad memoriam, cum tam fortem me esse sentirem, mirabar si non comedissem. Qui ad vesperam veniens, tantae me fortitudinis inveni, ut si voluissem, jejunium usque ad diem alterum transferre potuissem. 353 Sicque factum est ut in me probarem ea etiam de illo vera esse quibus ipse minime interfuissem.
47.1.4
PETR. Quia eumdem virum magnae compunctionis fuisse dixisti, ipsam lacrymarum vim largius addiscere cupio. Unde quaeso ut quot sunt genera compunctionis mihi edisseras.

Intertext edge

Open linked passage

Note