Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 4 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
4.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Περὶ μοναχοῦ κηπουροῦ τῆς αὐτῆς μονῆς.
4.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἦν τις ἐν τῷ αὐτῷ μοναστηρίῳ Φῆλιξ ὀνόματι, ὁ ἐπιλεγόμενος Κεκυφὼς, τουτέστι κυρτὸς, ὃν καὶ αὐτὸς καλῶς ἐπίστασαι, ὅς τις καὶ δευτεράριος τῆς αὐτῆς μονῆς γέγονεν. Οὗτος πολλά μοι θαυμαστὰ περὶ τῶν αὐτόθι ἀδελφῶν διηγήσατο. Ἐξ ὧν τὰ μὲν παρασιωπῶ, διὰ τὸ εἰς ἕτερά με σπεύδειν, πλὴν ἑνὸς ἐξ αὐτῶν, ὅπερ οὐδαμῶς παρελθεῖν δύναμαι.
4.2
Μοναχός τις ἐν τῷ αὐτῷ μοναστηρίῳ ὑπῆρχε θαυμαστῆς διαγωγῆς, ὅς τις τὴν τοῦ κήπου φροντίδα ἦν πεπιστευμένος. Κλέπτης δέ τις διὰ τοῦ φραγμοῦ εἰσερχόμενος κρυφῇ τὰ λάχανα ἐλάμβανεν. Ἐκεῖνος οὖν πλεῖστα φυτεύων, καὶ ὀλίγα εὑρίσκων, ἄλλα δὲ τοῖς ποσὶ καταπεπατημένα, καὶ ἕτερα κεκομμένα θεωρῶν, ὅλον τὸν κῆπον γυρεύσας, εὗρε τὴν εἴσοδον δι' ἧς ὁ κλέπτης ἐν τῷ κήπῳ εἰσέρχεσθαι εἴωθε. Γυρεύων δὲ τὸν κῆπον, εὗρεν ὄφιν, ᾧτινι κελεύσας, εἶπε· Ἀκολούθει μοι. Ἐλθὼν οὖν ἐν τῇ εἰσόδῳ δι' ἧς ὁ κλέπτης εἰσήρχετο, λέγει τῷ ὄφει· Ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ κελεύω σοι ἵνα τὴν εἴσοδον ταύτην φυλάξῃς, καὶ τὸν κλέπτην ἐνθάδε εἰσελθεῖν μὴ ἐάσῃς. Εὐθέως οὖν ὁ ὄφις, ὅλον ἑαυτὸν ἁπλώσας ἔκλεισε τὴν ὁδόν, ὁ δὲ μοναχὸς ἐν τῷ ἑαυτοῦ κελλίῳ ὑπέστρεψεν. Ἡνίκα δὲ πάντες ἐν τῷ μεσημβρινῷ καιρῷ ἀνεπαύοντο, ὁ κλέπτης, κατὰ τὸ ἔθος, ἐλθὼν εἰς τὸν φραγμὸν ἀνῆλθεν, καὶ ὡς τὸν πόδα αὐτοῦ εἰς τὸν κῆπον κατήγαγεν, ἄφνω θεασάμενος τὸν ὄφιν ἡπλωμένον καὶ τὴν ὁδὸν κλείσαντα, γενόμενος ἔντρομος εἰς τὰ ὀπίσω ἔπεσεν· ὁ δὲ ποῦς αὐτοῦ ἐκ τοῦ ὑποδήματος ἐν τοῖς τοῦ φραγμοῦ ξύλοις ἐκρατήθη, καὶ ἕως οὗ ὁ κηπουρὸς ἦλθε, κατακέφαλα ἐκρεμᾶτο. Τοῦ οὖν κηπουροῦ ἐλθόντος, καὶ τὸν κλέπτην ἐν τῷ φραγμῷ κρεμάμενον εὑρίσκοντος, τῷ μὲν ὄφει εἶπεν· Εὐχαριστία τῷ Θεῷ, ἐπλήρωσας ὃ ἐκελεύσθης, 163 ὑποχώρησον ἄρτι. Ὅστις παρευθὺς ἀνεχώρησε. Πρὸς δὲ τὸν κλέπτην ἐλθὼν, εἶπε· Τί ἐστιν, ἀδελφέ; Ἰδοὺ παρέδωκέ σε ὁ Θεός. Διατί εἰς τὸν κάματον τῶν μοναχῶν κλέμμα πλειστάκις ποιῆσαι ἐτόλμησας; Ταῦτα οὖν πρὸς αὐτὸν εἰπὼν, τὸν πόδα αὐτοῦ ἐκ τοῦ φραγμοῦ, ἐν ᾧ κρατηθεὶς ὑπῆρχεν, ἔλυσεν, καὶ ἄνευ βλάβης αὐτὸν κατήγαγε, φήσας πρὸς αὐτὸν· Ἀκολούθει μοι. Ἀκολουθοῦντος δὲ αὐτοῦ, ἀπήγαγεν αὐτὸν εἰς τὴν τοῦ κήπου εἴσοδον, καὶ ὅπερ λάχανον κλεψιμαίῳ τρόπῳ ἐπᾶραι ἤθελε, μετὰ πάσης καλοηθείας δέδωκεν, εἰπών· Ἄπελθε, καὶ τοῦ λοιποῦ κλέμμα μὴ τολμήσῃς ποιῆσαι, ἀλλ' ὅτε χρείαν ἔχεις, ἔνθεν πρός με εἴσελθε, καὶ ὅπερ σοι μετὰ ἁμαρτίας ἠγώνισας ἐπᾶραι, ἐγώ σοι μετὰ εὐχαριστίας δίδωμι.
4.3
ΠΕΤΡ. Καθὼς εὑρίσκω, μέχρι τοῦ παρόντος ἀκαίρως ἐνόμιζον ἐν τῆ Ἰταλίᾳ μὴ γεγονέναι πατέρας σημειοφόρους.
4.1.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Περὶ μοναχοῦ κηπουροῦ τῆς αὐτῆς μονῆς. CAPUT IV. De Equitio abbate provinciae Valeriae.
4.1.1
GREGORIUS. Fortunati viri venerabilis abbatis monasterii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque etiam virorum venerabilium didici relatione quod narro. Vir sanctissimus Equitius nomine, in Valeriae provinciae partibus, pro vitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus idem familiariter notus fuit. Qui nimirum Equitius pro suae magnitudine sanctitatis multorum in eadem provincia monasteriorum Pater exstitit. Hunc cum juventutis suae tempore acri certamine carnis incentiva fatigarent, ipsae suae tentationis angustiae ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quaereret, nocte quadam assistente angelo eunuchizari se vidit, ejusque visioni apparuit, quod omnem motum ex genitalibus ejus membris abscideret; atque ex eo tempore ita alienus exstitit a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore. Qua virtute fretus ex omnipotentis Dei auxilio, ut viris ante praeerat, ita coepit postmodum etiam feminis praeesse; nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se ejus exemplo in hac re facile crederent, et casuri tentarent donum quod non accepissent.
4.1.2
Eo autem tempore quo malefici in hac sunt Romana urbe deprehensi, Basilius, qui in magicis operibus primus fuit, in monachico habitu Valeriam fugiens petiit. Qui ad virum reverentissimum Castorium Amiterninae civitatis episcopum pergens, petiit ab eo ut eum Equitio abbati committeret, ac sanandum monasterio illius commendaret. Tunc ad monasterium venit episcopus, secumque Basilium monachum deduxit, et Equitium Dei famulum rogavit, ut eumdem monachum in congregationem susciperet. Quem statim vir sanctus intuens, ait: Hunc quem mihi commendas, Pater, ego non video monachum esse, sed diabolum. Cui ille 165 respondit: Occasionem quaeris ne debeas praestare quod peto. Ad quem mox Dei famulus dixit: Ego quidem hoc eum esse denuntio, quod video; ne tamen nolle me obedire existimes, facio quod jubes. Susceptus itaque in monasterio est. Non post multos dies idem Dei famulus pro exhortandis ad desideria superna fidelibus, paulo longius a cella digressus est. Quo discedente contigit ut in monasterio virginum, in quo ejusdem Patris cura vigilabat, una earum quae juxta carnis hujus putredinem speciosa videbatur febricitare inciperet, et vehementer anxiari, magnisque jam non vocibus, sed stridoribus clamare: Modo moritura sum, nisi Basilius monachus veniat, et ipse mihi per suae curationis studium salutem reddat. Sed in tanti Patris absentia accedere quisquam monachorum in congregationem virginum non audebat; quanto minus ille qui novus advenerat, cujusque adhuc vitam congregatio fratrum nesciebat. Missum repente est, et Dei famulo Equitio nuntiatum, quod sanctimonialis illa immensis febribus aestuaret, et Basilii monachi visitationem anxie quaereret. Quo audito vir sanctus, dedignando subrisit, atque ait: Nunquid non dixi quod diabolus esset iste, non monachus? Ite et eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quae anxietate febrium urgetur, nolite esse solliciti, quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quaesitura. Regressus est autem monachus, et ea hora saluti restitutam Dei virginem agnovit, qua eamdem salutem illius Dei famulus Equitius longe positus dixit; in virtute scilicet miraculi exemplum tenens Magistri, qui invitatus ad filium reguli, eum solo verbo restituit saluti, ut revertens pater ea hora filium restitutum vitae cognosceret, qua vitam illius ex ore Veritatis audisset. Omnes autem monachi jussionem Patris sui implentes, eumdem Basilium ex monasterii habitatione repulerunt. Qui repulsus dixit, frequenter se cellulam Equitii magicis artibus in aera suspendisse, nec tamen ejus quempiam laedere potuisse. Qui non post longum tempus, in hac Romana urbe, exardescente zelo Christiani populi, igne crematus est.
4.1.3
Quadam vero die una Dei famula ex eodem monasterio virginum hortum ingressa est: quae lactucam conspiciens concupivit, eamque signo crucis benedicere oblita, avide momordit; sed arrepta a diabolo protinus cecidit. Cumque vexaretur, eidem Patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, ut veniret concitus, et orando succurreret. Moxque hortum idem Pater ut ingressus est, coepit ex ejus ore quasi satisfaciens ipse qui hanc arripuerat diabolus clamare, dicens: Ego quid feci? ego quid feci? Sedebam mihi super lactucam; venit illa, et momordit me. Cui cum gravi indignatione vir Dei praecepit ut discederet, et locum in omnipotentis Dei famula non haberet. Qui protinus abscessit, nec eam ultra contingere praevaluit.
4.1.4
168 Quidam vero, Felix nomine, Nursiae provinciae nobilis, pater hujus Castorii qui nunc nobiscum in Romana urbe demoratur, cum eumdem venerabilem virum Equitium sacrum ordinem non habere conspiceret, et per singula loca discurrere, atque studiose praedicare, eum quadam die familiaritatis ausu adiit, dicens: Qui sacrum ordinem non habes, atque a Romano pontifice sub quo degis praedicationis licentiam non accepisti, praedicare quomodo praesumis? Qua ejus inquisitione compulsus vir sanctus indicavit praedicationis licentiam qualiter accepit, dicens: Ea quae mihi loqueris ego quoque mecum ipse pertracto. Sed quadam nocte speciosus mihi per visionem juvenis astitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est phlebotomum posuit, dicens: Ecce posui verba mea in ore tuo; egredere ad praedicandum. Atque ex illo die etiam cum voluero, de Deo tacere non possum.
4.1.5
PETR. Vellem etiam Patris hujus opus agnoscere, qui fertur talia dona percepisse.
4.1.6
GREGOR. Opus, Petre, ex dono est, non donum ex opere, alioquin gratia jam non est gratia. Omne quippe opus dona praeveniunt, quamvis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt; ne tamen vitae ejus cognitione frauderis, bene hunc reverentissimus vir Albinus Reatinae antistes Ecclesiae cognovit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt. Sed quid plus quaeris operis, quando concordabat vitae munditia cum studio praedicationis? Tantus quippe illum fervor ad colligendas Deo animas accenderat, ut sic monasteriis praesset, quatenus per ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae coelestis excitaret. Erat vero valde vilis in vestibus, atque ita despectus, ut si quis illum fortasse nesciret, salutatus etiam resalutare despiceret, et quoties alia tendebat ad loca, jumentum sedere consueverat, quod despicabilius omnibus jumentis in cella potuisset reperiri; in quo etiam capistro pro freno, et vervecum pellibus pro sella utebatur. Super semetipsum sacros codices in pelliceis sacculis missos dextro laevoque portabat latere, et quocunque pervenisset, Scripturarum aperiebat fontem, et rigabat prata mentium. Hujus quoque opinio praedicationis ad Romanae urbis notitiam pervenit; atque( ut est lingua adulantium auditoris sui animam amplectendo necans), eodem tempore clerici hujus apostolicae sedis antistiti adulando questi sunt, dicentes: Quis est iste vir rusticus, qui auctoritatem sibi praedicationis arripuit, et officium apostolici nostri Domini sibimet indoctus usurpare praesumit? Mittatur ergo, si placet, qui huc eum exhibeat, ut quis sit ecclesiasticus vigor agnoscat. Sicut autem moris est ut occupato in multis animo adulatio valde subrepat, si ab ipso cordis ostio nequaquam 169 fuerit citius repulsa, suadentibus se clericis consensum pontifex praebuit, ut ad Romanam urbem deduci debuisset, et quaenam sua esset mensura cognosceret. Julianum tamen tunc defensorem mittens, qui Sabinensi Ecclesiae postmodum in episcopatu praefuit, hoc praecepit, ut magno cum honore eum deduceret, nec quidquam Dei famulus ex conventione eadem injuriae sentiret. Qui parere de eo clericorum votis concitus volens, festine ad ejus monasterium cucurrit, ibique absente illo antiquarios scribentes reperit, ubi abbas esset inquisivit. Qui dixerunt: In valle hac quae monasterio subjacet, fenum secat. Idem vero Julianus superbum valde atque contumacem puerum habuit, cui vix poterat vel ipse dominari. Hunc ergo misit, ut ipsum ad se sub celeritate perduceret. Perrexit puer, et protervo spiritu pratum velociter ingressus, omnesque illic intuens fenum secantes, requisivit quisnam esset Equitius. Moxque ut audivit quis esset, eum adhuc longe positus aspexit, et immenso timore correptus, coepit tremere, lassescere, seque ipsum nutanti gressu vix posse portare. Qui tremens ad Dei hominem pervenit, atque ulnis humiliter ejus genua deosculans, strinxit, suumque dominum ei occurrisse nuntiavit. Cui resalutato Dei famulus praecepit, dicens: Leva fenum viride, porta pabulum jumentis in quibus venistis: ecce ego, quia parum superest, opere expleto te subsequor. Is autem qui missus fuerat, Julianus defensor mirabatur valde quidnam esset quod redire moraretur puer: cum ecce revertentem puerum conspicit, atque in collo fenum ex prato deferentem; qui vehementer iratus coepit clamare, dicens: Quid est hoc? Ego te misi hominem deducere, non fenum portare. Cui puer respondit: Quem quaeris, ecce subsequitur. Tum ecce vir Dei, clavatis calceatus caligis, falcem fenariam in collo deferens, veniebat: quem adhuc longe positum puer suo domino quia ipse esset quem quaereret indicavit. Idem vero Julianus repente ut vidit Dei famulum, ex ipso habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui proterva mente praeparabat. Mox vero ut servus Dei cominus adfuit, ejusdem Juliani animum intolerabilis pavor invasit, ita ut tremeret, atque ad insinuandum hoc ipsum quod venerat, vix sufficere lingua potuisset. Qui humiliato mox spiritu ad ejus genua cucurrit, orationem pro se fieri petiit, et quia pater ejus apostolicus pontifex eum videre vellet indicavit. Vir autem venerandus Equitius coepit immensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per summum pontificem gratia superna visitasset. Illico vocavit fratres, praecepit hora eadem jumenta praeparari, atque exsecutorem suum coepit vehementer 172 urgere ut statim exire debuissent. Cui Julianus ait: Hoc fieri nullatenus potest, quia lassatus ex itinere hodie non valeo exire. Tunc ille respondit: Contristas me, fili, quia si hodierna die non egredimur, jam crastina non exibimus. Dei itaque famulus exsecutoris sui lassitudine coactus, in monasterio suo eadem nocte demoratus est. Cum ecce sequenti die sub ipso lucis crepusculo vehementer equo in cursu fatigato ad Julianum puer cum epistola pervenit, in qua praeceptum est ei ne servum Dei contingere vel movere de monasterio auderet. Quem cum ille requireret cur sententia esset mutata, cognovit, quia nocte eadem, in qua ipse exsecutor illuc missus est, per visum pontifex fuerat vehementer exterritus, cur ad exhibendum Dei hominem mittere praesumpsisset. Qui protinus surrexit, seque venerandi viri commendans orationibus, ait: Rogat Pater noster ne fatigari debeatis. Cumque hoc Dei famulus audisset, contristatus ait: Nunquid non die hesterno dixi tibi, quia si statim non pergeremus, jam pergere minime liceret? Tunc pro charitatis exhibitione aliquantulum exsecutorem suum in cella detinuit, eique laboris sui commodum coacto renitentique dedit. Cognosce igitur, Petre, in quanta Dei custodia sunt qui in hac vita seipsos despicere noverunt; cum quibus intus civibus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt; quia econtra in Dei oculis jacent, qui apud suos et proximorum oculos per inanis gloriae appetitum tument. Unde et quibusdam Veritas dicit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominabile est ante Deum.
4.1.7
PETR. Miror valde quod de tali viro subripi pontifici tanto potuerit.
4.1.8
GREGOR. Quid miraris, Petre, quia fallimur qui homines sumus? An mente excidit quod David, qui prophetiae spiritum habere consueverat, contra innocentem Jonathae filium sententiam dedit, cum verba pueri mentientis audivit? Quod tamen quia per David factum est, et occulto Dei judicio justum credimus, et tamen humana ratione qualiter justum fuerit, non videmus. Quid ergo mirum si ore mentientium aliquando in aliud ducimur, qui prophetae non sumus? Multum vero est quod uniuscujusque praesulis mentem curarum desitas devastat. Cumque animus dividitur ad multa, fit minor ad singula: tantoque ei in una qualibet re subripitur, quando latius in multis occupatur.
4.1.9
PETR. Vera sunt valde quae dicis.
4.1.10
GREGOR. Silere non debeo, quod de hoc viro abbate quondam meo reverentissimo Valentino narrante, agnovi. Aiebat namque quia corpus ejus dum in beati Laurentii martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque vir illic jaceret, perpendere 173 ac vereri curavit. Tunc repente turbo coelitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quae superposita sepulcro ejus fuerat, extulit, longeque projecit, ut palam cuncti cognoscerent quanti esset meriti is cujus illic corpus jaceret.
4.1.11
Etiam ea quae subjungo, praedicti venerabilis viri Fortunati, qui valde mihi aetate, opere et simplicitate placet, relatione cognovi. Eamdem Valeriae provinciam Langobardis intrantibus, ex monasterio reverentissimi viri Equiti in praedicto oratorio ad sepulcrum ejus monachi fugerunt. Cumque Langobardi saevientes oratorium intrassent, coeperunt eosdem monachos foras trahere, ut eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent. Quorum unus ingemuit, atque acri dolore commotus clamavit: Heu, heu, sancte Equiti, placet tibi quod trahimur, et nos non defendis? Ad cujus vocem protinus saevientes Langobardos immundus spiritus invasit. Qui corruentes in terram tandiu vexati sunt, quousque hoc cuncti, etiam qui foris erant, Langobardi cognoscerent, quatenus locum sacrum temerare ulterius non auderent. Sicque vir sanctus dum discipulos defendit, etiam multis post remedium illuc fugientibus praestitit.

Intertext edge

Open linked passage

Note