Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 51 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
51.1
358 ΚΕΦΑΛ. Λϛ'. Περὶ Μαξιμιανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Συρακούσης.
51.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Οὐδὲ τοῦτο παρασιωπῆσαι δίκαιον ἡγοῦμαι, ὅπερ ὁ παντοδύναμος Θεὸς κατηξίωσεν ἐπιδείξαι θαῦμα εἰς Μαξιμιανὸν τὸν αὐτοῦ οἰκέτην, τὸν νυνὶ Συρακουσίων ἐπίσκοπον, τότε δέ τοῦ ἐμοῦ μοναστηρίου ἡγούμενον ὑπάρχοντα. Ἐν γὰρ τῷ διακονεῖν με ἐν Κωνσταντινουπόλει, τῇ τοῦ πατριάρχου μου κελεύσει, ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς ἀποκρίσεσιν, ὁ αὐτὸς εὐλαβέστατος Μαξιμιανὸς ἀγάπης ἕνεκεν μετὰ ἀδελφῶν πρός με παρεγένετο. Ἐν δὲ τῷ ὑποστρέφειν αὐτὸν ἐπὶ τὴν Ῥώμην, ἐν τῷ πελάγει τῆς Ἀδρείς, σφοδροτάτῃ ἀνάγκῃ καταπιεσθεὶς, παραδόξῳ καὶ ἀνεξιχνιάστῳ θαύματι πέριξ αὐτοῦ καὶ τῶν σὺν αὐτῷ ὄντων, καὶ τὸν θυμὸν τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ καὶ τὴν εὐσπλαγχνίαν ἐπέγνω. Ἀνέμων γὰρ σφοδρῶν ἐπιστάντων, καὶ τῶν κυμάτων αὐξανομένων, τὰ τοῦ πλοίου ἡλώματα ἀνεσπάσθησαν, τὸ κατάρτιν ἐκλάσθη, τὰ ἄρμενα ἐν τῇ θαλάσσῃ ἐῤῥίφησαν, καὶ ὅλον τὸ πλοῖον ἐκ τῆς τῶν κυμάτων βίας δονηθὲν, ἐκ πάσης αὑτοῦ ἁρμονίας διελύθη. Τῶν οὖν ἁρμῶν, ὡς εἴρηται, διαλυθεντων, ἔνδον ἡ θάλασσα εἰσελθοῦσα, ἕως τῶν ἀνωτέρω σανίδων τὸ πλοῖον ἐγέμισεν, ὥστε οὐχὶ τοσοῦτον ἐν τοῖς κύμασιν εἶναι τὸ πλοῖον, ὅσον ἔνδον τοῦ πλοίου τὰ κύματα. Ὅθεν λοιπὸν πάντες οἱ ἐν τῷ πλοίῳ, οὐχὶ γειτνιαζοντα τὸν θάνατον, ἀλλὰ τοῖς ὀφθαλμοῖς παρόντα αὐτὸν θεωροῦντες, ἐν πολλῇ ταραχῇ γεγονότες, ἑαυτοὺς ἠσπάσαντο, καὶ τοῦ σώματος καὶ αἵματος τοῦ λυτρωτοῦ ἡμῶν Θεοῦ καὶ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ μεταλαβόντες, αὐτῷ τὰς ψυχὰς αὑτῶν παρέθεντο, ὅπως ταύτας εὐμενῶς ὑποδέξηται, ὧν τὰ σώματα ἐν τοιούτῳ φοβερῷ θανάτῳ παραδοθῆναι συνεχώρησεν. Ὁ δὲ παντοδύναμος Θεὸς, ὁ τοὺς αὐτῶν λογισμοὺς φοβερῶς καταπλήξας, τὴν τούτων ζωὴν θαυμασίως ἐφύλαξεν. Μέχρι γὰρ ἡμερῶν ὀκτὼ τὸ αὐτῶν πλοῖον ἕως τῶν ἀνωτέρω σανίδων, ὡς εἴρηται, γεμισμένον ὕδατι, τὴν ἰδίαν ὁδὸν διανύον, ἔπλεεν. Τῇ δὲ ἐννάτῃ ἡμέρᾳ ἐν τῷ λιμένι τοῦ κάστρου Κοτρώνης ὡδηγήθη. Πάντων δὲ τοῦ πλοίου ἀποβάντων, τῶν μετὰ τοῦ προλεχθέντος εὐλαβεστάτου ἀνδρὸς Μαξιμιανοῦ πλεόντων, ἔσχατον δὲ πάντων καὶ αὐτοῦ ἀποβάντος, εὐθέως ἐν τῷ αὐτῷ λιμένι τὸ πλοῖον ἐβυθίσθη μετὰ τὸ κουφισμὸν τοῦ βάρους ἀπομεῖναι. Ἡ γὰρ ναῦς ἡ ἀνθρώπους ἐπιφερομένη, καὶ ὑδάτων πλήρης οὖσα ἐν τῷ πελάγει ἔπλεε· Μαξιμιανοῦ δὲ μετὰ τῶν αὐτοῦ ἀδελφῶν ἐξ αὐτῆς ἐξελθόντος, ὕδωρ ἄνευ τῶν ἀνθρώπων ἐν τῷ λιμένι βαστάξαι οὐκ ἠδυνήθη. Ἐν τούτῳ οὖν ὁ παντοδύναμος Θεὸς ὑπέδειξεν, ὅτι αὐτὸς τῇ οἰκείᾳ αὑτοῦ χειρὶ τοῦτο διεκράτει, ὅπερ ἀπὸ τῶν ἀνθρώπων σάβουρον καταλειφθὲν, ἐπάνω τῶν ὑδάτων διαμεῖναι οὐκ ἠδυνήθη. 360
51.1.1
358 ΚΕΦΑΛ. Λϛ'. Περὶ Μαξιμιανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Συρακούσης. CAPUT XXXXVII. De Sanctulo presbytero provinciae Nursiae.
51.1.1
GREGORIUS. Ante dies quoque fere quadraginta vidisti apud me eum, cujus superius memoriam feci, venerabilis vitae presbyterum Sanctulum nomine, qui ad me ex Nursiae provincia annis singulis venire consuevit. Sed ex eadem provincia quidam monachus ante triduum venit, qui gravis nuntii moerore me perculit, quia eumdem virum obiisse nuntiavit. Hujus ergo viri, etsi non sine gemitu dulcedinis recolo, jam tamen sine formidine virtutes narro, quas a vicinis ejus sacerdotibus mira veritate et simplicitate praeditis agnovi. Et sicut inter amantes se animos magnum charitatis familiaritas ausum praebet, a me plerumque ex dulcedine exactus, ipse quoque de his quae egerat extrema quaedam fateri cogebatur. Hic namque quodam tempore cum in prelo Langobardi olivas premerent, ut in oleum liquari debuissent, sicut jocundi erat et vultus et animi, utrem vacuum ad prelum detulit, laborantesque Langobardos laeto vultu salutavit, utrem protulit, et jubendo potius quam petendo eum impleri sibi dixit. Sed gentiles viri, qui tota jam die frustra laboraverant, atque ab olivis exigere oleum torquendo non poterant, verba illius moleste susceperunt, eumque injuriis insectati sunt. Quibus vir Domini laetiori adhuc vultu respondit, dicens: Sic pro me oretis, istum utrem Sanctulo impleatis, et sic a vobis revertetur. Cumque illi ex olivis oleum defluere non cernerent, et virum Dei ad implendum utrem sibi insistere viderent, vehementer accensi, majoribus hunc verborum contumeliis detestari coeperunt. Vir autem Dei videns quod ex prelo oleum nullo modo exiret, aquam sibi dari petiit, quam cunctis videntibus benedixit, atque in prelum suis manibus jactavit. Ex qua protinus benedictione tanta ubertas olei erupit, ut Langobardi, qui prius diu incassum laboraverant, non solum sua vascula omnia, sed utrem quoque quem vir Dei detulerat implerent, et gratias agerent, quia is qui oleum petere venerat, benedicendo dedit quod postulabat.
51.1.2
Alio quoque tempore vehemens ubique fames incubuerat, et beati Laurentii martyris ecclesia fuerat a Langobardis incensa. Quam vir Dei restaurare cupiens, artifices multos, ac plures subministrantes operarios adhibuit, quibus necesse erat ut quotidiani sumptus laborantibus sine dilatione praeberentur. Sed exigente ejusdem 361 famis necessitate, panis defuit; coeperuntque laborantes instanter victum quaerere, quia vires ad laborem per inopiam non haberent. Quod vir Dei audiens, eos verbis consolabatur foris, promittendo quod deerat; sed ipse graviter anxiabatur intus, exhibere cibum non valens quem promittebat. Cum vero huc illucque anxius pergeret, devenit ad clibanum, in quo vicinae mulieres pridie panes coxerant, ibique incurvatus aspexit, ne forte panis a coquentibus remansisset. Tunc repente panem mirae magnitudinis, atque insoliti candoris invenit: quem quidem tulit, sed deferre artificibus noluit, ne fortasse alienus esset, et culpam velut ex pietate perpetraret. Per vicinas itaque hunc mulieres detulit, eumque omnibus ostendit, ac ne cui earum remansisset inquisivit. Omnes autem quae pridie panem coxerant, suum hunc esse negaverunt, atque panes suos numero integro se a clibano retulisse professae sunt. Tunc laetus vir Domini perrexit ad multos artifices cum uno pane; ut omnipotenti Deo gratias agerent admonuit; et quia eis annonam praebuerat, indicavit; eisque ad refectionem protinus invitatis inventum panem apposuit. Quibus sufficienter pleneque satiatis, plura ex eo quam ipse panis fuerat, fragmenta collegit. Quae die quoque altero eis ad refectionem intulit; sed id quod ex fragmentis supererat, ipsa quoque, quae apposita fuerant, fragmenta superabat. Factumque est ut per dies decem omnes illi artifices atque operarii ex illo uno pane satiati, hunc et quotidie ederent, et ex eo quotidie quod edi posset in crastinum superesset, ac si fragmenta panis illius per esum crescerent, et cibum comedentium ora repararent.
51.1.3
PETR. Mira res, atque in exemplum Dominici operis vehementer omnibus stupenda.
51.1.4
GREGOR. Ipse, Petre, multos de uno pane pavit per servum, qui ex quinque panibus quinque millia hominum satiavit per semetipsum, qui pauca seminis grana in innumera segetum frumenta multiplicat, qui ipsa quoque semina produxit ex terra et simul omnia creavit ex nihilo. Sed ne diutius mireris quid in virtute Domini venerandus vir Sanctulus exterius fecerit, audi ex virtute Domini qualis interius fuit. Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant, interficere cogitabant. Advesperascente autem die, vir Dei Sanctulus ab eisdem Langobardis petiit ut relaxari eique vita concedi debuisset, quod posse se facere omnino negaverunt. Cumque mortem illius deliberasse eos cerneret, petiit ut sibi ad custodiam tradi debuisset. Cui protinus responderunt: Tibi quidem eum ad custodiendum damus, sed ea conditione interposita, ut si iste fugerit, pro eo ipse moriaris. Quod vir Domini libenter accipiens, praedictum diaconum in suam suscepit fidem; quem nocte media cum Langobardos omnes somno gravi depressos aspiceret, excitavit et ait: Surge, et concitus fuge, liberet te omnipotens Deus. Sed idem diaconus 364 promissionis ejus non immemor, respondit dicens: Fugere, Pater, non possum, quia si ego fugero, pro me sine dubio ipse morieris. Quem vir Domini Sanctulus ad fugiendum compulit, dicens: Surge, et vade, te omnipotens Deus eripiat; nam ego in manu ejus sum, tantum in me possunt facere, quantum ipse permiserit. Fugit itaque diaconus, et quasi deceptus in medio fidejussor remansit. Facto igitur mane Langobardi, qui diaconum ad custodiendum dederant, venerunt, quem dederant petierunt; sed hunc venerandus presbyter fugisse respondit. Tunc illi inquiunt: Scis ipse melius quid convenit. Servus autem Domini constanter ait: Scio. Cui dixerunt: Bonus homo es, nolumus te per varios cruciatus mori, elige tibi mortem quam vis. Quibus vir Domini respondit, dicens: In manu Dei sum, ea morte me occidite qua me occidi ipse permiserit. Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit ut eum capite truncare debuissent, quatenus sine gravi cruciatu vitam ejus compendiosa morte terminarent. Cognito itaque quod Sanctulus qui inter eos pro sanctitatis reverentia magni honoris habebatur occidendus esset, omnes qui in eodem loco inventi sunt Langobardi convenerunt( sicut sunt nimiae crudelitatis) laeti ad spectaculum mortis. Circumsteterunt itaque acies. Vir autem Domini deductus in medium est, atque ex omnibus viris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset quin uno ictu caput ejus abscinderet. Venerandus igitur vir inter armatos deductus, ad sua arma statim cucurrit; nam petiit ut sibi paululum orandi licentia daretur. Cui dum concessum fuisset, in terram se stravit et oravit. Qui dum paulo diutius oraret, hunc electus interfector calce pulsavit ut surgeret, dicens: Surge, et flexo genu tende cervicem. Surrexit autem vir Domini, genuflexit, cervicem tetendit, sed tenso collo eductam contra se spatham intuens, hoc unum publice fertur dixisse: Sancte Joannes, suscipe illam. Tunc electus carnifex evaginatum gladium tenens, nisu forti in altum brachium percussurus levavit, sed deponere nullo modo potuit, nam repente diriguit, et erecto in coelum gladio brachium inflexibile remansit. Tunc omnis Langobardorum turba quae ad illud mortis spectaculum aderat, in laudis favorem conversa, mirari coepit, virumque Dei cum timore venerari, quia profecto claruerat cujus sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. Itaque postulatus ut surgeret, surrexit; postulatus ut brachium sui carnificis sanaret, negavit, dicens: Ego pro eo nullo modo orabo, nisi mihi ante juramentum dederit quia cum ista manu Christianum hominem non occidat. Sed Langobardus idem, qui, ut ita dicam, brachium contra Deum tendendo perdiderat, poena sua exigente, compulsus est jurare se Christianum hominem nunquam occidere. 365 Tunc vir Domini praecepit, dicens: Depone manum deorsum. Qui statim deposuit. Atque illico adjunxit: Remitte gladium in vaginam. Et statim remisit. Omnes ergo tantae virtutis hominem cognoscentes, boves et jumenta quae depraedati fuerant, certatim ei offerre in munere volebant; sed vir Domini tale munus suscipere renuit, munus autem bonae mercedis quaesivit, dicens: Si mihi aliquid vultis concedere, omnes captivos quos habetis mihi tribuite, ut habeam unde pro vobis debeam orare. Factumque est; et omnes captivi cum eo dimissi sunt, atque, superna gratia disponente, cum se unus pro uno morti obtulit, multos a morte liberavit.
51.1.5
PETR. Mira res, et quamvis hanc ab aliis et ipse cognoverim, vere tamen fateor quia mihi quoties narratur innovatur.
51.1.6
GREGOR. Nihil in hac re in Sanctulo mireris, sed pensa, si potes, quis ille spiritus fuerit, qui ejus tam simplicem mentem tenuit, atque in tanto virtutis culmine erexit. Ubi enim ejus animus fuit, quando mori pro proximo tam constanter decrevit, et pro temporali vita fratris unius suam despexit, atque sub gladio cervicem tetendit? Quae ergo vis amoris illud cor tenuit, quod mortem suam pro unius salute proximi non expavit? Scimus certe quia idem venerabilis vir Sanctulus ipsa quoque elementa litterarum bene non noverat. Legis praecepta nesciebat; sed quia plenitudo legis est charitas, legem totam in Dei ac proximi dilectione servavit; et quod foris in cognitione non noverat, intus vivebat in amore. Et qui nunquam fortasse legerat quod de Redemptore Joannes Apostolus dixit: Quoniam sicut ille pro nobis animan suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere, tam sublime apostol cum praeceptum faciendo magis quam sciendo noverat. Comparemus, si placet, cum hac nostra indocta scientia illius doctam ignorantiam. Ubi haec nostra jacet, ibi illius disciplina eminet. Nos de virtutibus vacui loquimur, et quasi inter fructifera arbusta positi, odoramus poma, nec manducamus; ille virtutum fructus carpere noverat, quamvis hos in verbis odorare nesciebat.
51.1.7
PETR. Quidnam, quaeso te, esse existimas, quod boni quique subtrahuntur; et qui vivere ad aedificationem multorum poterant, aut penitus inveniri nequeunt, aut certe jam omnimodo rarescunt?
51.1.8
GREGOR. Malitia remanentium meretur, ut hi qui prodesse poterant festine subtrahantur: et cum mundi finis appropinquat, electi tolluntur, ne deteriora videant. Hinc enim proheta ait: Justus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat. Hinc rursus scriptum est: Aperite, ut exeant qui conculcent eam, tollite de via lapides. Hinc Salomon ait: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi. Quo igitur 368 finis mundi urget, eo necesse est ut vivi lapides ad aedificium coeleste colligantur, quatenus Jerusalem nostra in mensuram suae constructionis excrescat. Nec tamen ita omnes electos subtrahi credimus, ut soli in mundo perversi remaneant, quia nunquam peccatores ad lamentum poenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exempla, quae eorum mentem traherent.
51.1.9
PETR. Incassum subtrahi bonos queror, qui perire catervatim et malos video.

Intertext edge

Open linked passage

Note