Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 54 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
54.1.1
LIBER QUARTUS. ΒΙΒΛΙΟΝ ΤΕΤΑΡΤΟΝ. CAPUT PRIMUM. Quod aeterna ac spiritalia ideo a carnalibus minus credantur, quia ea quae audiunt per experimentum minime noverunt.
54.1.1
GREGORIUS. Postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, expulsus est primus humani generis parens, in hujus caecitatis atque exsilii quam patimur venit aerumnam, quia peccando extra semetipsum fusus, jam illa coelestis patriae gaudia, quae prius contemplabatur, videre non potuit. In paradiso quippe assueverat homo verbis Dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et celsitudine visionis interesse; sed postquam huc cecidit, ab illo quo implebatur mentis lumine recessit. Ex cujus videlicet carne nos in hujus exsilii caecitate nati, audivimus quidem coelestem esse patriam, audivimus ejus cives angelos Dei, audivimus eorumdem angelorum socios spiritus justorum et perfectorum. Sed carnales quique, quia illa invisibilia scire non valent per experimentum, dubitant utrumne sit quod corporalibus oculis non vident. Quae nimirum dubietas in primo parente nostro esse non potuit, quia exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amiserat, quia viderat recolebat. Hi autem sentire vel recolere audita non possunt, quia eorum nullum, sicut ille, saltem de praeterito, experimentum tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem, ibique pariat puerum, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat; cui si fortasse mater quae hunc genuit, solem, lunam, stellas, montes et campos, volantes aves, currentes equos nominet, ille vero qui est in carcere natus et nutritus nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimentum non novit, veraciter esse diffidat; ita in hac exsilii sui caecitate nati homines, dum esse summa et invisibilia audiunt, diffidunt an vera sint, quia sola haec infima in quibus nati sunt visibilia noverunt. 373 Unde factum est ut ipse invisibilium et visibilium Creator ad humani generis redemptionem Unigenitus Patris veniret, et sanctum Spiritum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum vivificati crederemus, quae adhuc scire per experimentum non possumus. Quotquot ergo hunc spiritum haereditatis nostrae pignus accepimus, de vita invisibilium non dubitamus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio majorum dictis fidem praebere, eisque jam per Spiritum sanctum invisibilium experimentum habentibus credere, quia et stultus est puer si matrem ideo aestimet de luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras carceris agnovit.
54.1.2
PETR. Placet valde quod dicis. Sed qui esse invisibilia non credit, profecto infidelis est; qui vero infidelis est, in eo quod dubitat, fidem non quaerit, sed rationem.

Intertext edge

Open linked passage

Note