Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
56.1
ΚΕΦΑΛ. Β'. Ὅτι ἄνευ πίστεως οὐδὲ ὁ ἄπιστος ζῇ.
56.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τολμῶ δὲ λέγειν ὅτι ἄνευ πίστεως οὔτε ὁ ἄπιστος ζῇ. Ἐὰν γὰρ τὸν ἄπιστον ἐρωτῆσαι θελήσω, τίνα πατέρα, ἢ τίνα μητέρα ἔχει; παρευθὺ ἀποκρίνεται, ἐκεῖνον, κἀκείνην. Ὅντινα πάλιν ἐὰν ἀνακρίνω εἰ γινώσκει πότε συνελήφθη, ἢ ἐὰν ἐθεώρησε πότε ἐγεννήθη; οὐδὲν ἐκ τούτων ἑαυτὸν γνῶναι, ἢ θεάσασθαι ὁμολογεῖ, πλὴν ὅμως καὶ ὅπερ οὐκ οἶδε πιστεύει· ἐκεῖνον δὲ πατέρα κἀκείνην μητέρα ἐσχηκέναι ἑαυτὸν ἄνευ δισταγμοῦ μαρτυρεῖ.
56.2
ΠΕΤΡ. Ὁμολογῶ μὴ γινώσκειν με ἕως τοῦ νῦν ὅτι καὶ ὁ ἄπιστος πίστιν ἔχει.
56.3
ΓΡΗΓΟΡ. Ἔχουσι μὲν οὖν καὶ οἱ ἄπιστοι πίστιν, ἀλλ' εἴθε εἰς τὸν Θεὸν, ἢνπερ ἐὰν ἀσφαλῶς ἐκέκτηντο, ἄπιστοι εἶναι οὐκ εἶχον. Ἐκ τούτου δὲ εἰς τὴν τῆς πίστεως χάριν προσκλητέοι εἰσὶν, ὅτι ἐκ τῆς ἰδίας αὐτῶν διελέγχονται δυσπιστίας. Ἐὰν γὰρ περὶ τοῦ ἰδίου σώματος πιστεύουσιν, ὅπερ οὐδαμῶς ἐθεάσαντο, διατί καὶ περὶ τῶν ἀορατων οὐ πιστεύουσιν, ἅπερ σωματικῶς θεωρῆσαι οὐ δύνανται;
56.1.1
ΚΕΦΑΛ. Β'. Ὅτι ἄνευ πίστεως οὐδὲ ὁ ἄπιστος ζῇ. CAPUT III. Quod tres vitales spiritus sunt creati.
56.1.1
Nam quia post mortem carnis vivat anima, patet ratio, sed fidei admista. Tres quippe vitales spiritus creavit omnipotens Deus: unum qui carne non tegitur; alium qui carne tegitur, sed non cum carne moritur; tertium qui carne tegitur, et cum carne moritur. Spiritus namque est qui carne non tegitur, angelorum; spiritus qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum; spiritus qui carne tegitur, et cum carne moritur, jumentorum omniumque brutorum animalium. Homo itaque sicut in medio creatus est, ut esset inferior angelo, superior jumento, ita aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum infimo: immortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem vero carnis cum jumento; 376 quousque et ipsam mortalitatem carnis gloria resurrectionis absorbeat, et inhaerendo spiritui caro servetur in perpetuum, quia et ipse spiritus inhaerendo carni servatur in Deum. Quae tamen caro nec in reprobis inter supplicia perfecte deficit, quia semper deficiendo subsistit; ut qui spiritu et carne peccaverunt, semper essentialiter viventes, et carne et spiritu sine fine moriantur.
56.1.2
PETR. Rationi fidelium placent cuncta quae dicis. Sed quaeso te, dum spiritus hominum atque jumentorum tanta distinctione discernas, quid est quod Salomon ait: Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis; idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio? Qui adhuc eamdem suam sententiam subtiliter exsequens, adjungit: Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur, similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius. Quibus adhuc verbis generalem definitionem subinfert dicens: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.