Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 57 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
57.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Ὅτι τρία ἔκτισεν ὁ Θεὸς ζωτικὰ πνεύματα.
57.1
Ὄτι οὖν μετὰ τὸν θάνατον τῆς σαρκὸς ζήσεται ἡ ψυχὴ διὰ τῆς ἀπολογίας ἀποδεῖξαι πειράσομαι, συντρεχούσης δηλονότι τῆς πίστεως. Τρία τοίνυν ζωτικὰ πνεύματα ἔκτισεν ὁ παντοδύναμος κύριος· ἓν, ὅπερ σαρκὶ οὐ καλύπτεται. Ἕτερον δὲ, σαρκὶ μὲν καλυπτόμενον, οὐχὶ δὲ ἅμα τῇ σαρκὶ ἀποθνῆσκον. Τὸ δὲ τρίτον, σαρκὶ καλυπτόμενον, καὶ μετὰ τῆς σαρκὸς ἀποθνῆσκον. Πνεῦμα οὖν σαρκὶ μὴ καλυπτόμενόν ἐστι τὸ τῶν ἀγγέλων. Τὸ δὲ τῇ σαρκὶ καλυπτόμενον πνεῦμα, οὐ μετὰ τῆς σαρκὸς δὲ ἀποθνῆσκον, τὀ τῶν ἀνθρώπων. Τὸ δὲ τῇ σαρκὶ καλυπτόμενον πνεῦμα, καὶ μετὰ τῆς σαρκὸς ἀποθνῆσκον, τὸ τῶν κτηνῶν. Ὁ ἄνθρωπος τοίνυν ὅστις ἐν μέσῳ ἐκτίσθη, κατώτερος ὢν τοῦ ἀγγέλου, καὶ ἀνώτερος τοῦ κτήνους λοιπὸν ἐπίκοινόν τι ἔχει μετὰ τοῦ ὑψηλοῦ, ὁμοίως καὶ μετὰ τοῦ ἐλάττονος, τὴν τοῦ πνεύματος δῆλον ἀθανασίαν μετὰ τοῦ ἀγγέλου, τὸν δὲ τῆς σαρκὸς θάνατον, μετὰ τοῦ κτήνους· 375 ἕως οὗ καὶ αὐτὸ τὸ θνητὸν τῆς σαρκὸς ἡ δόξα τῆς ἀναστάσεως ἀθανατήσει. Προσκολλωμένη γὰρ τῷ πνεύματι ἡ σὰρξ, φυλάττεται εἰς τὸν αἰῶνα, ἐπειδὴ καὶ αὐτὸ τὸ πνεῦμα προσκολλώμενον τῷ Θεῷ ἐν αὐτῷ φυλάττεται. Ὅθεν οὐδὲ ἐν τοῖς ἀποδεδοκιμασμένοις ἡ αὐτὴ σὰρξ ἐν ταῖς βασάνοις παντελῶς ἐκλείπει. Πάντοτε γὰρ τηκομένη διαμένει· ἵνα οἱ τῷ πνεύματι καὶ τῇ σαρκὶ ἁμαρτήσαντες, πάντοτε ἐν διαμονῇ ζῶντες, σαρκὶ καὶ πνεύματι ἄνευ τέλους ἀποθάνωσιν.
57.2
ΠΕΤΡ. Τῇ τῶν πιστῶν πληροφορίᾳ ἀρέσκουσι πάντα ἃ λέγεις, ἀλλ' αἰτῶ σε, ἐν ὅσῳ τῶν ἀνθρώπων πνεῦμα ἀπὸ τῶν κτηνῶν τοσαύτῃ διαστάσει διέκρινας, τί ἐστιν ὅπερ ὁ Σολομὼν λέγει· Εἶπον ἐν τῇ καρδίᾳ μου περὶ λαλιᾶς υἱῶν ἀνθρώπου, ὅτι διακρινεῖ αὐτοὺς ὁ Θεὸς, καὶ τοῦ δεῖξαι ὅτι αὐτοὶ κτήνη εἰσί· καὶ γε αὐτοῖς συνάντημα υἱῶν τοῦ ἀνθρώπου, καὶ συνάντημα τοῦ κτήνους, συνάντημα ἐν τοῖς πᾶσιν αὐτοῖς; Ὅστις ἀκμὴν τῇ αὐτῇ ψήφῳ ἐπὶ λεπτοῦ ἐξακολουθῶν, προστίθησιν· Ὡς ὁ θάνατος τούτου οὕτως ὁ θάνατος τούτου, καὶ πνεῦμα ἐν τοῖς πᾶσι· καὶ τί περιέσσευσεν ὁ ἄνθρωπος παρὰ τὸ κτῆνος; Οὐδέν. Οἷς ἀκμὴν λόγοις καθολικὴν ψῆφον ὑποβάλλει λέγων· Ὅτι τὰ πάντα ματαιότης, τὰ πάντα πορεύεται εἰς ἕνα τόπον, τὰ πάντα ἐγένοντο ἀπὸ τοῦ χοὸς, καὶ τὰ πάντα ἐπιστρέφει εἰς τὸν χοῦν.
57.1.1
ΚΕΦΑΛ. Γ'. Ὅτι τρία ἔκτισεν ὁ Θεὸς ζωτικὰ πνεύματα. CAPUT IV. De quaestione Salomonis qua dicitur: Unus interitus est hominis et jumentorum.
57.1.1
GREGORIUS. Salomonis liber in quo haec scripta sunt, Ecclesiastes appellatus est. Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione vero sententia promitur, per quam tumultuosae turbae sedi io comprimatur. Et cum multi diversa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per tentationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum suscipit. Sed concionator verax velut extensa manu omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat, cum in ejusdem libri termino ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo. Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem secum pariter omnes admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: Omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est quia in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est. Unde et alia sunt quae in libro eodem per inquisitionem moventur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex tentati profert animo, atque adhuc hujus mundi delectationibus dediti; alia vero in quibus ea quae rationis sunt 377 disserit, ut animum a delectatione compescat. Ibi namque ait: Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo. Et longe inferius subjungit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse videbatur ad domum convivii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex infirmantium persona intulit, hoc vero ex rationis definitione subjunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus sit. Rursum illic scriptum est: Laetare, juvenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Qui dum hoc postmodum vanum esse redarguit, quod prius admonuisse videbatur, patenter indicat, quia illa quasi ex desiderio carnali verba intulit, haec vero ex judicii veritate subjunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis, denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex judicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad domum convivii; et sicut laetari debere juvenem in adolescentia sua, quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et voluptatem vana esse redarguit; ita etiam concionator noster, velut ex mente infirmantium humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit: Unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: Quid habet amplius sapiens a stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Qui igitur dixit: Nihil habet homo jumentis amplius, ipse rursum definivit, quia habet aliquid sapiens non solum amplius a jumento, sed etiam ab homine stulto, videlicet ut pergat illuc ubi est vita. Quibus verbis primum indicat quia hic hominum vita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo homo hoc amplius jumentis, quia illa post mortem non vivunt, hic vero tunc vivere inchoat, cum per mortem carnis hanc visibilem vitam consummat. Qui etiam longe inferius dicit: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Quomodo ergo unus interitus est hominis et jumenti, et aequa utriusque conditio? Aut quomodo nihil habet homo jumentis amplius, cum jumenta post mortem carnis non vivunt; hominum vero spiritus pro malis suis operibus post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur? Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur quia concionator verax et illud ex tentatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali veritate definivit.
57.1.2
PETR. Libet nescisse quod requisivi, dum me 380 in tanta subtilitate contigit discere quod nescivi. Sed quaeso te, ut me aequanimiter feras, si ipse quoque apud te more Ecclesiastis nostri, infirmantium in me personam suscepero, ut eisdem infirmantibus prodesse propinquius quasi per eorum inquisitionem possim.
57.1.3
GREGOR. Cur condescendentem te infirmitati proximorum aequanimiter non feram, cum Paulus dicat: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos? Quod ipse quoque dum ex condescensione charitatis egeris, in hac re amplius venerari debes, in qua morem egregii praedicatoris imitaris.

Intertext edge

Open linked passage

Note