Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
59.1
ΚΕΦΑΛ. Ε'. Περὶ ψυχῆς αἴφνης ἐκ τοῦ σώματος ἐξελθούσης.
59.1
ΠΕΤΡΟΣ. Τελευτῶντί τινι ἀδελφῷ συνέβη παρόντα με ἐκεῖσε εὑρεθῆναι. Ὅστις ἐν ὅσῳ ἐλάλει, αἴφνης τὸ ζωτικὸν πνεῦμα ἀπεβάλετο, καὶ ὃν πρότερον μετ' ἐμοῦ λαλοῦντα ἐθεώρουν, ἄφνω νεκρωθέντα ἐθεασάμην. Τὴν δὲ τούτου ψυχὴν εἴτε ἐξῆλθεν, εἴτε οὐκ ἐξῆλθεν ἰδεῖν οὐκ ἠδυνήθην. Καὶ σφόδρα δύσκολον φαίνεται τοῦ πιστευθῆναι ὑπάρχειν πρᾶγμα, ὅπερ οὐδεὶς δύναται θεωρῆσαι.
59.2
ΓΡΗΓΟΡ. Τί θαυμαστὸν, Πέτρε, ἐὰν ἐξερχομένην τὴν ψυχὴν οὐκ ἐθεάσω, ἣνπερ οὐδὲ ἐν τῷ σώματι μένουσαν θεάσασθαι δύνασαι; Μὴ γὰρ ἀρτίως ἐν ᾧ μετ' ἐμοῦ συντυγχάνεις, ὅτι τὴν ψυχήν μου θεωρῆσαι οὐ δύνασαι, ἄψυχον εἶναί με πιστεύεις; Ἡ οὖν τῆς ψυχῆς φύσις ἀθεώρητος ὑπάρχει, ὥστε καὶ ἐκ τοῦ σώματος ἀοράτως ἐξέρχεται, καθὼς καὶ ἐν τῷ σώματι οὖσα, ἀθέατος διαμένει.
59.1.1
ΚΕΦΑΛ. Ε'. Περὶ ψυχῆς αἴφνης ἐκ τοῦ σώματος ἐξελθούσης. CAPUT VI. Quod vita animae manentis in corpore sicut deprehenditur ex motu membrorum, sic vita animae post corpus in sanctis pensanda est ex virtute miraculorum.
59.1.1
PETRUS. Sed vitam animae in corpore manentis pensare possum ex ipsis motibus corporis, quia nisi corpori anima adesset, ejusdem membra corporis moveri non possent; vitam vero animae post carnem in quibus motibus quibusve operibus video, ut ex rebus visis esse colligam quod videre non possum?
59.1.2
GREGOR. Non quidem similiter, sed dissimiliter dico, quia sicut vis animae vivificat et movet corpus, sic vis divina implet quae creavit omnia; et alia inspirando vivificat, aliis tribuit ut vivant, aliis vero hoc solummodo praestat ut sint. Quia vero esse non dubitas creantem et regentem, implentem et circumplectentem, transcendentem et sustinentem, incircumscriptum atque invisibilem Deum, ita dubitare non debes hunc invisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad ejus similitudinem tendere cui ministrant, ut quae invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus, nisi sanctos angelos, 381 et spiritus justorum? Sicut ergo motum considerans corporis, vitam animae in corpore manentis perpendis ab imo, ita vitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo, quia potest invisibiliter vivere, quam oportet in obsequio invisibilis Conditoris manere.
59.1.3
PETR. Recte totum dicitur, sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non valet videre.
59.1.4
GREGOR. Cum Paulus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest quod videri potest. Ut tamen te breviter reducam ad te, nulla visibilia nisi per invisibilia videntur. Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid corporeum videret, nisi hunc res incorporea ad videndum acueret. Nam tolle mentem quae non videtur, et incassum patet oculus qui videbat. Subtrahe animam corpori, remanent procul dubio oculi in corpore aperti. Si igitur per se videbant, cur discedente anima nihil vident? Hinc ergo collige quia ipsa quoque visibilia non nisi per invisibilia videntur. Ponamus quoque ante oculos mentis aedificari domum, immensas moles levari, pendere magnas in machinis columnas; quis, quaeso te, hoc opus operatur, corpus visibile quod illas moles manibus trahit, an invisibilis anima quae vivificat corpus? Tolle enim quod non videtur in corpore, et mox immobilia remanent cuncta quae moveri videbantur, visibilia corpora metallorum. Qua ex re pensandum est quia in hoc quoque mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens Deus aspirando vel implendo ea quae ratione subsistunt, et vivificat, et movet invisibilia; ita ipsa quoque invisibilia implendo movent atque vivificant carnalia corpora quae videntur.
59.1.5
PETR. Istis, fateor, allegationibus libenter victus, prope nulla jam esse haec visibilia existimare compellor, qui prius in me infirmantium personam suscipiens, de invisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis; sed tamen sicut vitam animae in corpore manentis ex motu corporis agnosco, ita vitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus attestantibus, cognoscere cupio.
59.1.6
GREGOR. Hac in re si cor paratum tuae dilectionis invenio, in allegatione minime laboro. Nunquidnam sancti apostoli et martyres Christi praesentem vitam despicerent, et in mortem carnis animas ponerent, nisi certiorem animarum vitam subsequi scirent? Tu vero ipse inquies quia vitam animae in corpore manentis ex motibus corporis agnoscis; et ecce hi qui animas in mortem posuerunt, atque animarum vitam postmortem carnis esse crediderunt, quotidianis 384 miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt, et sanantur; perjuri veniunt, et daemonio vexantur, daemoniaci veniunt, et liberantur; leprosi veniunt, et mundantur; deferuntur mortui, et suscitantur. Pensa itaque eorum animae qualiter vivunt illic ubi vivunt, quorum hic mortua corpora in tot miraculis vivunt. Si igitur vitam animae manentis in corpore deprehendis ex motu membrorum, cur non perpendis vitam animae post corpus, etiam per ossa mortua in virtute miraculorum?
59.1.7
PETR. Nulla, ut opinor, huic allegationi ratio obsistit, in qua ex rebus visibilibus cogimur credere quod non videmus.