Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 64 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
64.1
ΚΕΦΑΛ. Ι'. Περὶ ψυχῆς ἐγκλείστου εἰς οὐρανὸν ἀνελθούσης.
64.1
Ἀνήρ τις πάνυ σπουδαῖος καὶ πιστότατος ἔτι μοι ἐν τῷ μοναστηρίῳ ὑπάρχοντι διηγήσατο λέγων· ὅτι τινὲς ἐκ τῶν μερῶν Σικελίας διὰ τοῦ πλοὸς ἐπὶ Ῥώμην ἐρχόμενοι, ἐν μέσῳ τῆς θαλάσσης ὑπάρχοντες, τινὼς δούλου τοῦ Θεοῦ τὴν ψυχὴν, ὅστις ἐν Σάμνῃ ὑπῆρχεν ἔγκλειστος, ἐν τῷ οὐρανῷ ἀνερχομένην ἐθεάσαντο, οἵτινες ἐν τῇ γῇ κατάξαντες, καὶ δι' ἐρεύνης περὶ τούτου γενόμενοι, ἐὰν ἀληθῆ ἅπερ ἐθεάσαντο ὑπῆρχεν, εὗρον ὅτι τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὁ τοῦ Θεοῦ οἰκέτης ἐτελεύτησεν, ἐν ᾗ τὴν αὐτοῦ ψυχὴν εἰς τὴν οὐράνιον βασιλείαν ἐρχομένην ἐγνώκεισαν.
64.1
ΚΕΦΑΛ. Ι'. Περὶ ψυχῆς ἐγκλείστου εἰς οὐρανὸν ἀνελθούσης. CAPUT X. De egressu animae Spei abbatis.
64.1
Adhuc in monasterio meo positus cujusdam valde venerabilis viri relatione cognovi quod dico. Aiebat enim quia venerabilis Pater nomine Spes, monasterium construxit in loco cui vocabulum Cample est, qui sexti ferme milliarii interjacente spatio a vetusta Nursiae urbe disjungitur. Hunc omnipotens et misericors Deus ab aeterno verbere flagellando protexit, eique dispensationis suae maximam severitatem servavit et gratiam; quantumque eum prius flagellando diligeret, postmodum perfecte sanando monstravit. Ejus namque oculos per quadraginta annorum spatium continuae caecitatis tenebris pressit, nullum ei lumen vel extremae visionis aperiens. Sed quia nemo in verbere illius gratia se destituente subsistit, et nisi idem misericors Pater qui poenam irrogat patientiam praestet, mox per impatientiam peccatum nobis ipsa auget correptio peccatorum, fitque modo miserabili ut culpa nostra unde sperare debuit terminum, inde sumat augmentum; idcirco nostra Deus infirma conspiciens, flagellis suis custodiam permiscet, atque in percussione sua electis filiis nunc misericorditer justus est, ut sint quibus postea debeat juste misereri. Unde venerabilem senem dum exterioribus tenebris premeret, interna nunquam luce destituit. Qui cum flagello fatigaretur corporis, habebat per sancti Spiritus custodiam, consolationem cordis. Cum vero jam anni quadragesimi 388 fuisset in caecitate tempus expletum, ei Dominus lumen reddidit, et vicinum suum obitum denuntiavit, atque ut monasteriis circumquaque constructis verbum vitae praedicaret admonuit, quatenus corporis recepto lumine, visitatis in circuitu fratribus, cordis lumen aperiret. Qui statim jussis obtemperans, fratrum coenobia circuivit, mandata vitae quae agendo didicerat praedicavit. Quinto decimo igitur die ad monasterium suum peracta praedicatione reversus est, ibique fratribus convocatis astans in medio, sacramentum dominici corporis et sanguinis sumpsit, moxque cum eis mysticos psalmorum cantus exorsus est. Qui illis psallentibus orationi intentus animam reddidit. Omnes vero fratres qui aderant ex ore ejus exisse columbam viderunt, quae mox, aperto tecto oratorii egressa, aspicientibus fratribus, penetravit coelum. Cujus idcirco animam in columbae specie apparuisse credendum est, ut omnipotens Deus ex hac ipsa specie ostenderet quam simplici corde ei vir ille servisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note