Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 67 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
67.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΓ'. Περὶ τῆς ψυχῆς Πρόβου ἐπισκόπου πόλεως Ῥεατῆς.
67.1
Καὶ τοῦτο φανερὸν καταστῆσαι εὔλογον ἡγοῦμαι, ὅπερ μοι Πρόβος ὁ τοῦ Θεοῦ οἰκέτης διηγήσατο, ὅστις νυνὶ ἐν ταύτῃ τῇ πόλει μοναστηρίῳ προΐσταται, Ῥενάτης ἐπωνομαζομένῳ. Ἔλεγε γὰρ περὶ Πρόβου τοῦ πατρὸς αὑτοῦ, τοῦ γενομένου ἐπισκόπου τῆς πόλεως Ῥεατῆς, ὅτι τοῦ τέλους τῆς ζωῆς αὐτοῦ πλησιάσαντος, βαρυτάτη νόσος αὐτὸν κατέσχεν. Ὁ δὲ ἐκείνου πατὴρ Μάξιμος ὀνόματι, παῖδας ἐν τοῖς πέριξ τόποις ἀποστείλας συναγαγεῖν ἰατροὺς ἠγωνίσατο, ὥστε τῇ ἐκείνου ἀσθενείᾳ εἴτι δύνανται συνδράμωσιν. Τῶν δὲ ἰατρῶν ἐκ τῶν γειτνιαζόντων τόπων πορευθέντων, καὶ τούτου τὸν σφυγμὸν ψηλαφήσαντες ἐμήνυσαν σύντομον αὐτοῦ τὴν ἔξοδον μέλλειν ἔσεσθαι. Τῆς οὖν ὥρας προκοψάσης, καὶ τοῦ καιροῦ τοῦ ἀρίστου ἤδη λοιπὸν καταλαβόντος, ὁ εὐλαβέστατος ἐπίσκοπος περὶ τῆς ἐκείνων μᾶλλον ἤπερ τῆς ἐκείνου σωτηρίας ἐφρόντισεν. Ὅθεν τοὺς παραγενομένους ἰατροὺς παρεκάλεσεν, ἵνα ἅμα τοῦ πρεσβύτου αὐτοῦ πατρὸς ἐν τοῖς ἀνωγείοις τοῦ ἐπισκοπείου ἀνέλθωσι καὶ τροφῆς μεταλάβωσι. Πάντες οὖν ἐν τῷ ἀνωτέρῳ οἴκῳ ἀνῆλθον. Ἓν δὲ παιδίον σεμνὸν παριστάμενον αὐτῷ καὶ μόνον κατελείφθη, ὅπερ καὶ μέχρι τοῦ νῦν περίεστι, καθὼς ὁ προλεχθεὶς Πρόβος λέγει. Ὅστις ἐν ὅσῳ τῇ κλίνῃ τοῦ κειμένου παρίστατο, ἐθεάσατο αἴφνης ἄνδρας τινὰς πρὸς αὐτὸν προσερχομένους, στολὰς λευκὰς ἠμφιεσμένους, οἵτινες τῷ φωτὶ τοῦ προσώπου αὑτῶν τὴν λαμπρότητα τῶν ἱματίων ὑπερέβαλλον. Ἐκ τῆς ἀστραπῆς οὗν τῆς αὐτῶν λαμπρότητος πληγεὶς ὁ παῖς, φωνὴν προσενέγκας, κράζειν ἤρξατο, τίνες ἐκεῖνοι ὑπάρχουσι. Τῇ δὲ τούτου φωνῇ Προβος ὁ ἐπίσκοπος συνταραχθεὶς εἰσερχομένους αὐτοὺς ἑωρακὼς τούτους ἐπέγνω. Τὸν δὲ κράζοντα παῖδα παρακαλεῖν ἤρξατο, λέγων· Μὴ φοβοῦ, ὅτι πρός με ὁ ἅγιος Ἰουβενάλιος, καὶ ὁ ἅγιος Ἐλευθέριος οἱ μάρτυρες ἦλθον. Ἐκεῖνος δὲ τῆς τοιαύτης ὀπτασίας τὸ νεούργημα μὴ φέρων, δρόμῳ ταχυτάτῳ ἔξω τῶν θυρῶν ἔφυγε. Περὶ δὲ ὧν ἐθεάσατο, τῷ πατρὶ καὶ τοῖς ἰατροῖς ἐμήνυσεν. Οἵτινες συντόμως κατελθόντες, τὸν ἄῤῥωστον, ὃν κατέλιπον, θανέντα λοιπὸν εὗρον. Ὅθεν δῆλον, ὅτι ἐκεῖνοι αὐτὸν μεθ' ἑαυτῶν ἐπῇραν, ὧν τὴν θέαν ὑπενέγκαι οὐκ ἡδυνήθη ὁ ἐνθάδε ἀπομείνας παῖς. 392
67.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΓ'. Περὶ τῆς ψυχῆς Πρόβου ἐπισκόπου πόλεως Ῥεατῆς. CAPUT XIII. De transitu Gallae ancillae Dei.
67.1
Interea neque hoc silendum arbitror quod mihi personarum gravium atque fidelium est relatione compertum. Gothorum namque temporibus Galla hujus urbis nobilissima puella Symmachi consulis ac patricii filia, intra adolescentiae tempora marito tradita, in unius anni spatio ejus est morte viduata. Quam dum, fervente mundi copia, ad iterandum thalamum et opes et aetas vocarent, elegit magis spiritalibus nuptiis copulari Deo, in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia aeterna pervenitur, quam carnalibus nuptiis subjici, quae a laetitia semper incipiunt, et ad finem cum luctu tendunt. Huic autem cum valde ignea conspersio corporis inesset, coeperunt medici dicere, quia nisi ad amplexus viriles rediret, calore nimio contra naturam barbas esset habitura, quod ita quoque post factum est. Sed sancta mulier nihil exterioris deformitatis timuit, quae interioris sponsi speciem amavit, nec verita est si hoc in illa foedaretur, quod a coelesti sponso in ea non amaretur. Mox ergo ut ejus maritus defunctus est, abjecto saeculari habitu, ad omnipotentis Dei servitium sese apud beati Petri apostoli ecclesiam monasterio tradidit, ibique multis annis simplicitati cordis atque orationi dedita, larga indigentibus eleemosynarum opera impendit. Cumque omnipotens Deus perennem jam mercedem reddere ejus laboribus decrevisset, cancri ulcere in mamilla percussa est. Nocturno autem tempore ante lectum ejus duo candelabra lucere consueverant, quia videlicet amica lucis, non solum spiritales, sed etiam corporales tenebras odio habebat. Quae dum nocte quadam ex hac eadem jaceret infirmitate fatigata, vidit beatum Petrum apostolum inter utraque candelabra ante suum lectum consistentem; nec perterrita timuit, sed ex amore sumens audaciam exsultavit, eique dixit: Quid est, Domine mi, dimissa sunt mihi peccata mea? Cui ille benignissimi ut est vultus, inclinato capite annuit, dicens: Dimissa; veni. Sed quia quamdam sanctimonialem feminam in eodem monasterio prae caeteris diligebat, illico Galla subjunxit: Rogo ut soror Benedicta mecum veniat. Cui ille respondit: Non, sed illa talis veniat tecum; haec vero quam petis, die erit trigesimo secutura. His itaque expletis, visio apostoli assistentis et colloquentis ei ablata est. At illa protinus cunctae congregationis accivit Matrem, eique quid viderit, quidve audierit, indicavit. Tertio autem die cum ea quae jussa fuerat sorore defuncta est; illa vero quam ipsa poposcerat die est trigesimo subsecuta. Quod factum nunc usque in eodem monasterio manet 393 memorabile, sicque hoc a praecedentibus Matribus traditum narrare illic solent subtiliter juniores quae nunc sunt sanctimoniales virgines, ac si illo in tempore huic tam grandi miraculo et ipsae adfuissent.

Intertext edge

Open linked passage

Note