Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
69.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΕ'. Περὶ τῆς τελειώσεως Σερβούλου παραλυτικοῦ.
69.1
Καὶ τοῦτο δὲ γνώριμον ποιῆσαι ἀναγκαῖον ὑπάρχει, ὅτι πολλάκις τῶν ψυχῶν τῶν ἐκλεκτῶν ἐξερχομένων ἐκ τοῦ σώματος, αἶνος ἐν τοῖς οὐρανοῖς ἐπιτελεῖται, ἵνα ἐν ὅσῳ τούτου ἡδέως αἱ ψυχαὶ ἐπακροῶνται, τὴν ἐκ τῆς σαρκὸς διάλυσιν μὴ αἴσθωνται πῶς ὑπομένουσιν. Ὅθεν περὶ τούτου καὶ ἐν ταῖς ὁμιλίαις τοῦ εὐαγγελίου διηγήσασθαι μέμνημαι. Ἐν γὰρ τῷ ἐμβόλῳ τῷ ἀπερχομένῳ ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ μακαρίου Κλήμεντος ὑπῆρχέ τις κατὰ τὴν ὁδὸν κατακείμενος, ὀνόματι Σέρβουλος, ὅνπερ ἀγνοεῖν σε οὐ λογίζομαι. Οὗτος οὖν, εἰ καὶ πτωχὸς τοῖς πράγμασι τοῦ βίου ἐτύγχανεν, ἀλλ' οὖν τοῖς δικαιώμασι πλούσιος ὑπῆρχεν. Τοῦτου δὲ τὸ σῶμα πολυχρόνιος ἀῤῥωστία παρέλυσεν. Ἐξ οὗ γὰρ αὐτὸν γνῶναι ἠδυνήθημεν, μέχρι τοῦ τέλους τῆς ζωῆς αὐτοῦ παραλυτικὸς ἔκειτο. Τί δὲ λέγω; Παντελῶς στῆναι οὐκ ἠδύνατο, οὔτε ἐν τῇ κλίνῃ αὐτοῦ ποτε ἀνακαθίσαι ἴσχυσεν, οὐδέ ποτε τὴν χεῖρα αὑτοῦ ἐν τῷ στόματι ἀπενέγκαι ἠδυνήθη, οὐδέ ποτε ἑαυτὸν εἰς ἑτέραν πλευρὰν στρέψαι ἴσχυσεν. Τούτῳ δὲ πρὸς ὑπηρεσίαν ἡ μήτηρ καὶ ἕτερος αὑτοῦ ἀδελφὸς παρίσταντο. Εἴτι δὲ ἀπὸ ἐλεημοσύνης ἐλάμβανε, τοῦτο πάλιν διὰ τῶν χειρῶν αὑτοῦ τοῖς πτωχοῖς διεδίδου. Καὶ γράμματα μὲν οὐδαμῶς ἐγίνωσκε, βίβλους δὲ τῆς ἱερᾶς γραφῆς ἑαυτῷ ἠγόρασε. Καὶ δεχόμενος πρὸς παροικίαν εὐλαβεῖς τινας ἄνδρας, τούτους ἐνώπιον αὑτοῦ πεπονημένως ἀναγνῶναι ἐποίει. Γέγονε δὲ ὥστε κατὰ τὸ δυνατὸν αὐτῷ, χρησίμως τὴν ἱερὰν γραφὴν ἐκμαθεῖν, γράμματα, καθὼς προεῖπον, παντελῶς μὴ γινώσκων. Εὐχαρίστως δὲ πάντοτε τὸν πόνον ὑπέφερε, καὶ ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ αἰνέσει νύκτα καὶ ἡμέραν ἐσχόλαζεν. Ὡς δὲ λοιπὸν καιρὸς ὑπῆρχεν, ἵνα ἡ τοσαύτη αὐτοῦ ὑπομονὴ τὴν ἀντάμειψιν ἀπολάβῃ, ὁ τῶν μελῶν αὐτοῦ πόνος ἔπαυσεν. Ἡνίκα δὲ τῷ θανάτῳ πλησιάζειν ἑαυτῷ ἐπέγνω, οὕσπερ ἦν ὑποδεξάμενος ἄνδρας πρὸς τὸ ξενοδοχῆσαι παρεκάλεσεν, ὅπως ἀναστῶσι, καὶ σὺν αὐτῷ διὰ τὴν ἀναμονὴν τῆς ἐξόδου τῆς ψυχῆς αὐτοῦ ψαλμῳδίαν τῷ Θεῷ ᾄσωσιν. Ἐν ὅσῳ δὲ σὺν αὐτοῖς καὶ αὐτὸς ὁ τελευτῶν ἔψαλλεν, αἴφνης τούτους τοῦ ψάλλειν ἐκώλυσε μετὰ φόβου καὶ κραυγῆς μεγάλης, λέγων· Σιωπᾶτε, μὴ γὰρ οὐκ ἀκούετε πῶς ἀντηχῶσιν αἰνέσεις ἐν τῷ οὐρανῷ; Εἰς οὖν τὰς αἰνέσεις ἐκείνας προσέχων, ὡς ὅτι ἔνδον ἐν τοῖς ὠσὶν τῆς καρδίας αὐτοῦ τούτων ἤκουεν, ἡ ἁγία ἐκείνη ψυχὴ ἐκ τῶν δεσμῶν τοῦ σώματος ἀπελύθη. Ταύτης δὲ ἐξελθούσης, τοσαύτη ὄσφρησις εὐωδίας ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ ἐπῆλθεν, ὥστε πάντας τοὺς ἐκεῖσε παρισταμένους ταύτης ἐμπλησθῆναι. Ὅθεν ἐκ τούτου φανερὸν τοῖς πᾶσι γενέσθαι, ὅτι ταύτην αἱ ἐν τῷ οὐρανῷ αἰνέσεις ἐδέξαντο. Ἐν δὲ τῷ πράγματι τούτῳ μοναχὸς ἡμέτερος παρὼν αὐτόθι ὑπῆρχεν. Ὅστις καὶ μέχρι τοῦ νῦν περίεστι. Οὗτος μετὰ πολλοῦ κλαυθμοῦ μαρτυρεῖ, λέγων ὅτι ἕως οὗ τὸ σῶμα αὐτοῦ τῇ ταφῇ παρεδώκασιν, ἐκ τῶν ῥινῶν αὐτῶν ἐκείνης τῆς εὐωδίας ἡ ὄσφρησις οὐκ ἀπέστη. 396
69.1
ΚΕΦΑΛ. ΙΕ'. Περὶ τῆς τελειώσεως Σερβούλου παραλυτικοῦ. CAPUT XV. De transitu Romulae ancillae Dei.
69.1
In eisdem quoque Homiliis rem narrasse me recolo, quam Speciosus compresbyter meus, qui hanc noverat, me narrante attestatus est. Eo namque tempore quo monasterium petii, anus quaedam Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta in urbe hac juxta beatae Mariae semper virginis ecclesiam manebat. Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae magnis virtutibus pollens, super Praenestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic autem Redemptae duae in eodem habitu discipulae aderant, una nomine Romula, et altera, quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hae in uno habitaculo commanentes, morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Haec autem quam praefatus sum Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis vitae meritis anteibat. Erat quippe mirae patientiae, summae obedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hi, quos jam homines perfectos aestimant, adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut saepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et jam quasi perfecta laudamus, quae tamen adhuc artifex considerat et limat, laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; haec quam praediximus Romula ea quam Graeco vocabulo medici paralysin vocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans, pene omni jacebat membrorum officio destituta, nec tamen haec eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis excreverat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam valebat. Nocte igitur quadam eamdem Redemptam quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit, dicens: Mater, veni, mater, veni. Quae mox cum alia ejus condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis eadem res claruit, et ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio lectulo jacentis assisterent, subito coelitus lux emissa omne illius cellulae spatium implevit, et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda assistentium inaestimabili pavore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cujusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostiumque cellulae concuti, ac si ingredientium turba premeretur; atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis 397 videre non poterant, quia earum oculos et pavor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus est miri odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum quem lux emissa terruerat odoris suavitas refoveret. Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula assistentem et trementem Redemptam suorum morum magistram blanda voce consolari, dicens: Noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc crebro diceret, paulatim lux quae fuerat emissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersa odoris fragrantia remaneret. Nocte igitur quarta eamdem magistram suam iterum vocavit; qua veniente, viaticum petiit, et accepit. Necdum vero eadem Redempta, vel illa alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante ejusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiae cantus dicebant viri, et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur coelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiae sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur.