Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
7.1
ΚΕΦΑΛ. ϛ'. Περὶ Μαρκελλίνου ἐπισκόπου τῆς αὐτῆς πόλεως.
7.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἐν τῇ αὐτῇ τοίνυν τῆς Ἀγκώνων πόλεως ἐκκλησίᾳ ἐπίσκοπος γέγονεν ἀνὴρ πάνυ τῇ πολιτείᾳ εὐλαβέστατος, Μαρκελλῖνος τοὔνομα, οὗτινος τὴν τῶν ποδῶν βάσιν ἡ τῆς ποδαλγίας νόσος συνέσπασεν, ὥστε κινηθῆναι αὐτὸν μὴ δύνασθαι· ἀλλ' ὅπου χρεία ἦν αὐτὸν ἀπελθεῖν, ἐν ταῖς χερσὶν τῶν οἰκείων αὐτοῦ ὑπουργῶν τοῦτον βαστάζεσθαι. Ἐν μιᾷ δὲ ἡμέρᾳ διὰ πταίσματός τινος ἀμέλειαν ἡ αὐτὴ πόλις 178 Ἀγκὼν ἐνεπυρίσθη. Τοῦ δὲ πυρὸς σφοδρῶς τὴν πόλιν κατανεμομένου, συνέδραμον ἅπαντες, εἴπως κατασβέσαι αὐτὸ δυνηθῶσι. Πρὸς ὃ δὲ τῷ πυρὶ ὕδωρ ἐπέχυνον, πλειοτέρως ἡ φλὸξ ὑπερηύξανεν, ὥστε λοιπὸν παντελῆ ἀπώλειαν τῇ αὐτῇ πόλει ἀπειληθῆναι. Ἐν ὅσῳ δὲ διαφόρους τόπους τὸ πῦρ κατέφλεξεν, καὶ οὐ μικρὸν μέρος λοιπὸν τῆς πόλεως κατενεμήσατο, μηδενὸς ὑποστῆναι δυναμένου, ὁ ἐπίσκοπος χερσὶ βασταζόμενος κατέλαβε, καὶ τῇ ὀδύνῃ τῆς τοῦ πυρὸς ἀνάγκης νυττόμενος, τοῖς αὐτὸν βαστάζουσιν ἐκέλευσε, λέγων· Κατέναντι τοῦ πυρὸς ἐμὲ θήσατε, ὅπερ λοιπὸν καὶ γέγονεν καὶ ἐν ἐκείνῳ τῷ τόπῳ ἐτέθη, ἐν ᾧ πᾶσα ἡ τῆς φλογὸς δύναμις ἐπιβληθεῖσα ἐφαίνετο. Ἤρξατο δὲ θαυμαστῷ τρόπῳ τὸ πῦρ πρὸς ἑαυτὸ ὑποστρέφειν, ὥστε φωνῆς δίκην κεκραγέναι τῇ τῆς ὑποστροφῆς αὐτοῦ δυναστείᾳ, μὴ δύνασθαι τὸν ἐπίσκοπον παρελθεῖν. Οὕτω τοίνυν γέγονεν, ὥστε τὴν τοῦ ἐμπυρισμοῦ φλόγα χαλιναγωγηθεῖσαν, ἐν αὐτῷ τῷ ὁροθεσίῳ ψυχρὰν θεῖναι, καὶ τοῦ λοιποῦ μὴ ἅψασθαί τινος τῶν κτισμάτων. Κατανοεῖς, Πέτρε, ποίας ἁγιωσύνης ὑπῆρχεν οὗτος ὁ ἄνθρωπος, ὅτι ἀσθενὴς ὢν, καὶ καθεζόμενος, δι' εὐχῆς τὴν φλόγα κατέπαυσεν;
7.2
ΠΕΤΡ. Κατανοῶ, καὶ λίαν ἐκπλήττομαι.
7.1.1
ΚΕΦΑΛ. ϛ'. Περὶ Μαρκελλίνου ἐπισκόπου τῆς αὐτῆς πόλεως. CAPUT VII. De Nonnoso praeposito monasterii in monte Soractis.
7.1.1
GREGORIUS. De vicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod et viri venerabilis Maximiani episcopi, et Laurionis, quem nosti veterani monachi, qui uterque nuncusque superest, relatione cognovi; qui scilicet Laurio in illo monasterio quod juxta Nepesinam urbem Suppentonia vocatur, ab Anastasio viro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anastasius, vitae venerabilis viro Nonnoso praeposito monasterii, quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci et morum magnitudine, et virtutum studiis assidue jungebatur. Idem vero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat Patre: sed ejus mores mira semper aequanimitate tolerabat. Sicque fratribus praeerat in mansuetudine, sicut crebro Patris iracundiam ex humilitate mitigabat. Quia vero ejus monasterium in summo montis cacumine situm est, ad quemlibet parvum hortum fratribus excolendum nulla patebat planities: unus autem brevissimus locus in latere montis excreverat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat. Quadam die dum Nonnosus vir venerabilis cogitaret, quod saltem ad condimenta olerum nutrienda locus idem aptus potuisset existere, si hunc moles saxi illius non teneret, occurrit animo, quod eamdem molem quinquaginta boum paria movere non possent. Cumque de humano labore facta esset desperatio, ad divinum se solatium contulit, seque illic nocturno silentio in orationem dedit. Cumque mane facto ad eumdem locum fratres venirent, invenerunt molem tantae magnitudinis 180 ab eodem loco longius recessisse, suoque secessu largum fratribus spatium dedisse.
7.1.2
Alio quoque tempore cum idem vir venerabilis lampades vitreas in oratorio lavaret, una ex ejus manibus cecidit, quae per innumeras partes fracta dissiluit: qui vehementissimum Patris monasterii furorem timens, lampadis protinus omnia fragmenta collegit, atque ante altare posuit, seque cum gravi gemitu in orationem dedit. Cumque ab oratione caput levasset, sanam lampadem reperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum Patrum virtutes imitatus est: in mole scilicet saxi, factum Gregorii qui montem movit; in reparatione vero lampadis, virtutem Donati, qui fractum calicem pristinae incolumitati restituit.
7.1.3
PETR. Habemus, ut video, de exemplis veteribus nova miracula.
7.1.4
GREGOR. Visne aliquid in operatione Nonnosi de imitatione quoque Elisaei cognoscere?
7.1.5
PETR. Volo, atque inhianter cupio.
7.1.6
GREGOR. Dum quadam die in monasterio vetus oleum deesset, jamque colligendae olivae tempus incumberet, sed fructus in oleis nullus appareret, visum Patri monasterii fuerat ut circumquaque fratres in colligendis olivis ad exhibenda extraneis opera pergerent, quatenus ex mercede sui operis aliquantulum monasterio oleum deportarent. Quod vir Domini Nonnosus fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres ex monasterio dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus olivae paucae inesse videbantur, eas colligi praecepit, et in praelo mitti, et quamlibet parum olei exire potuisset, sibimet deferri. Factumque est, et susceptum in parvo vasculo oleum fratres Nonnoso Dei famulo detulerunt: quod ipse protinus ante altare posuit, cunctisque egredientibus oravit, atque accersitis postmodum fratribus praecepit, ut hoc quod detulerant oleum levarent, et per cuncta vasa monasterii exigue fundendo dividerent, quatenus benedictione ejusdem olei omnia infusa viderentur: quae protinus ut erant vacua claudi fecit. Die vero altera aperta omnia plena reperta sunt.
7.1.7
PETR. Probamus quotidie impleri verba Veritatis, quae ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.