Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 80 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
80.1
ΚΕΦΑΛ. Κϛ'. Ἐρώτησις περὶ τῶν ψυχῶν τῶν δικαίων.
80.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τοῦτο οὔτε περὶ πάντων τῶν δικαίων εἰπεῖν δυνάμεθα, οὔτε πάλιν παντελῶς ἀρνήσασθαι. Εἰσὶ μὲν γάρ τινων δικαίων ψυχαὶ, αἵτινες ἐκ τῆς ἐπουρανίου Βασιλείας τισὶ μοναῖς διΐστανται. Τῆς δὲ ζημίας ταύτης τὴν δήλωσιν τί ἕτερον δείκνυσιν, εἰ μὴ ὅτι τῆς ὁλοκλήρου δικαιοσύνης τί ποτε ἔλλειμμα ἔσχον; ἐπεὶ ὅτι τῶν τετελειωμένων δικαίων αἱ ψυχαὶ, εὐθέως ἡνίκα ἐκ τῶν τῆς σαρκὸς κλείθρων ἐξέλθωσιν, ἐν ταῖς οὐρανίαις καθέδραις ὑποδέχονται, φανερώτερον τοῦ φωτὸς καθέστηκεν. Αὐτὴ γὰρ ἡ ἀλήθεια δι' ἑαυτῆς μαρτυρεῖ, λέγουσα· Ὅπου τὸ σῶμα, ἐκεῖ συναχθήσονται οἱ ἀετοί. Τουτέστιν ὅτι ἔνθα αὐτὸς ὁ λυτρωτὴς ἡμῶν σὺν τῇ σαρκὶ, ἣν ἀνέλαβεν ὑπάρχει, ἐκεῖ ἀδιστάκτως συναχθήσται καὶ αἱ τῶν δικαίων ψυχαί. Καὶ ὁ Παῦλος δὲ ἐπεθύμει ἀναλῦσαι, καὶ σὺν Ξριστῷ εἶναι. Ὅστις οὖν Χριστὸν ἐν οὐρανῷ ὑπάρχειν οὐκ ἀπιστεῖ, οὐδὲ τὴν Παύλου ψυχὴν ἐν τῷ οὐρανῷ ὑπάρχειν ἀρνήσηται. Αὐτὸς γὰρ περὶ τῆς τοῦ σώματος διαλύσεως, καὶ τῆς ἐν τῇ ἐπουρανίῳ πατρίδι κατοικίας λέγει· Οἴδαμεν ὅτι ἐὰν ἡ ἐπίγειος ἡμῶν οἰκία τοῦ σκήνους καταλυθῇ, οἰκοδομὴν ἐκ Θεοῦ ἔχομεν, οἰκίαν ἀχειροποίητον, αἰώνιον ἐν τοῖς οὐρανοῖς.
80.2
ΠΕΤΡ. Ἐὰν νῦν ἐν τῷ οὐρανῷ εἰσιν αἱ ψυχαὶ τῶν δικαίων, τί ἐστιν ὃ δ' ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως ὑπὲρ τῆς δικαιοσύνης αὑτῶν μέλλουσιν ἀπολαβεῖν;
80.3
ΓΡΗΓ. Τοῦτο αὐτοῖς ἐν τῇ κρίσει θαυμασίως ὑπάρξει· νῦν γὰρ τῶν ψυχῶν μόνον, τότε δὲ καὶ τῶν σωμάτων τὴν μακαριότητα ἀπολήψονται. Ὥστε ἐν αὐτῇ τῇ σαρκὶ αὐτοὺς ἀγαλλιασθῆναι, ἐν ᾗ πόνους ὑπὲρ Χριστοῦ καὶ βασάνους ὑπέμειναν. Διὰ ταύτην γὰρ τὴν διπλῆν αὐτῶν δόξαν γέγραπται· 410 Ἐν τῇ γῇ αὐτῶν διπλασίονα νεμηθήσονται. Καὶ τοῦτο δὲ πρὸ τῆς ἡμέρας τῆς ἀναστάσεως περί τῶν ψυχῶν τῶν δικαίων γέγραπται, ὅτι ἐδόθη αὐτοῖς ἀπὸ μιᾶς στολῆς λευκῆς, καὶ ἐῤῥέθη αὐτοῖς, ὅπως ἀναπαύσωνται ἔτι ὀλίγον καιρὸν, ἕως οὗ πληρωθῇ τὸ μέτρον τῶν συνδούλων καὶ ἀδελφῶν αὐτῶν. Οἵτινες τοίνυν ἀπὸ μιᾶς στολῆς ἔλαβον, διπλᾶς ἐν τῇ κρίσει στολὰς λήψονται. Ἐπειδὴ γὰρ ἀρτίως ταῖς ψυχαῖς καὶ μόνον, τότε δὲ ταῖς ψυχαῖς ὁμοῦ καὶ τοῖς σώμασι τῇ δόξῃ εὐφρανθήσονται.
80.4
ΠΕΤΡ. Συντίθημι· ἀλλὰ θέλω γνῶναι ποίῳ τρόπῳ πολλοὶ τελευτῶντες πολλὰ προλέγουσιν;
80.1.1
ΚΕΦΑΛ. Κϛ'. Ἐρώτησις περὶ τῶν ψυχῶν τῶν δικαίων. CAPUT XXVI. Quibus modis morientes aliqua praedicunt; et de quodam advocato, de Gerontio ac Mellito monachis, et Armentario puero.
80.1.1
GREGORIUS. Ipsa aliquando animarum vis subtilitate sua aliquid praevidet. Aliquando autem exiturae de corpore animae, per revelationem ventura cognoscunt. Aliquando vero dum jam juxta sit ut corpus deserant, divinitus afflatae in secreta coelestia incorporeum mentis oculum mittunt. Nam quod vis animae aliquando subtilitate sua ea quae sunt ventura cognoscit patet ex eo quod quidam advocatus qui in hac urbe ante biduum lateris dolore defunctus est, paululum antequam moreretur, vocavit puerum suum, pararique sibi vestimenta ad procedendum jussit. Quem dum puer quasi insanire cerneret, ejusque praeceptis minime obediret, surrexit, vestimento se induit, et per viam Appiam ad beati Xysti Ecclesiam se esse processurum dixit. Cumque post modicum, ingravescente molestia, esset defunctus, deliberatum fuerat ut apud beatum Januarium martyrem Praenestina via ejus corpus poni debuisset. Sed quia longum hoc his qui funus ejus curaverant visum est, repente orto consilio exeuntes cum ejus funere per viam Appiam, nescientesque quid ille dixerat, in ipsa eum ecclesia quam praedixerat posuerunt. Et cum eumdem virum curis saecularibus obligatum lucrisque terrenis inhiantem fuisse noverimus, unde hoc praedicere potuit, nisi quia id quod futurum erat ejus corpori ipsa vis animae ac subtilitas praevidebat? Quod autem saepe etiam revelationibus agitur ut a morituris futura praesciantur, ex his colligere possumus quae apud nos gesta in monasteriis scimus. In monasterio etenim meo quidam frater ante decennium Gerontius dicebatur. Qui cum gravi molestia corporis fuisset depressus, in visione nocturna albatos viros, et clari omnimodo habitus in hoc ipsum monasterium descendere de superioribus aspexit. Qui dum coram lecto jacentis assisterent, unus eorum dixit: Ad hoc venimus, ut de monasterio Gregorii quosdam fratres in militiam mittamus; atque alteri praecipiens adjunxit: Scribe Marcellum, Valentinianum, Agnellum, atque 412 alios quorum nunc minime recordor. Quibus expletis addidit, dicens: Scribe et hunc ipsum qui nos aspicit. Ex qua visione certus redditus praedictus frater, facto mane innotuit fratribus, qui et qui essent in brevi ex eadem cella morituri, quos se etiam denuntiavit esse secuturum, cum die alio praedicti fratres mori coeperunt, atque sub eodem ordine se in morte secuti sunt quo fuerant in descriptione nominati. Ad extremum vero et ipse obiit, qui eosdem fratres morituros praevidit. In ea quoque mortalitate quae ante triennium hanc urbem vehementissima clade vastavit( Scilicet anno 590), in Portuensis civitatis monasterio, Mellitus dictus est monachus, adhuc in annis juvenilibus constitutus, sed mirae simplicitatis atque humilitatis vir: qui, appropinquante vocationis die, eadem clade percussus ad extrema deductus est. Quod vir vitae venerabilis Felix ejusdem civitatis episcopus audiens, cujus et haec relatione cognovi, ad eum accedere studuit, et ne mortem timere debuisset, verbis hunc persuasoriis confortare, cui etiam adhuc de divina misericordia longiora vitae spatia polliceri coepit. Sed ad haec ille respondit, cursus sui tempora esse completa, dicens apparuisse sibi juvenem, atque epistolas detulisse, dicentem: Aperi, et lege. Quibus apertis, asseruit quia se et omnes qui eodem tempore a praedicto episcopo in Paschali festivitate fuerant baptizati scriptos in eisdem epistolis litteris aureis invenisset. Primum quidem, ut dicebat, suum nomen reperit, ac inde omnium illo in tempore baptizatorum. Qua de re certum tenuit, et se et illos de hac vita esse sub celeritate migraturos. Factumque est ut die eadem ipse moreretur, atque post eum cuncti illi qui baptizati fuerant ita secuti sunt, ut intra paucos dies nullus eorum in hac vita remaneret. De quibus nimirum constat quod eos praedictus Dei famulus idcirco auro scriptos viderat, quia eorum nomina apud se fixa aeterna claritas habebat. Sicut itaque hi revelationibus potuerunt ventura cognoscere, ita nonnunquam egressurae animae possunt etiam mysteria coelestia non per somnium, sed vigilando praelibare. Ammonium namque monasterii mei monachum bene nosti, qui dum esset in saeculari habitu constitutus, Valeriani hujus urbis advocati naturalem filiam in conjugio sortitus, ejus obsequiis sedule atque incessanter adhaerebat, et quaeque in ejusdem domo agebantur noverat. Qui mihi jam in monasterio positus narravit quod in ea mortalitate quae patricii Narsae temporibus hanc urbem vehementer afflixit, in domo praedicti Valeriani puer Armentarius fuit praecipuae simplicitatis et humilitatis. Cum vero ejusdem advocati domus eadem clade vastaretur, idem puer percussus est, et usque ad extremum deductus. Qui subito sublatus a praesentibus, postmodum rediit, sibique dominum suum vocari fecit. Cui ait: Ego 413 in coelo fui, et qui de hac domo morituri sunt agnovi. Ille, ille, atque ille morituri sunt; tu vero ne timeas, quia in hoc tempore moriturus non es. Ut vero scias quod me in coelo fuisse verum fateor, ecce accepi illic ut linguis omnibus loquar. Nunquid tibi incognitum fuit Graecam me linguam omnino non nosse? et tamen Graece loquere ut cognoscas an verum sit quod me omnes linguas accepisse testificor. Cui tunc Graece dominus suus locutus est, atque ita ille in eadem lingua respondit, ut cuncti qui aderant, mirarentur. In ea quoque domo praedicti Narsae spatharius Bulgar manebat: qui festine ad aegrum deductus, ei Bulgarica lingua locutus est; sed ita puer ille in Italia natus et nutritus, in eadem barbara locutione respondit ac si ex eadem fuisset gente generatus. Mirati sunt omnes qui audiebant, atque ex duarum linguarum experimento quas eum antea nescisse noverant, crediderunt de omnibus quas probare minime valebant. Tunc per biduum mors ejus dilata est, sed die tertio, quo occulto judicio nescitur, manus ac brachia lacertosque suos dentibus labiavit, atque ita de corpore exivit. Quo mortuo, omnes illi quos praedixerat ex hac protinus luce subtracti sunt, nullusque in illa domo eadem tempestate defunctus est qui voce illius denuntiatus non est.
80.1.2
PETR. Valde terribile est, ut qui tale donum percipere meruit, tali etiam post hoc poena plecteretur.
80.1.3
GREGOR. Quis occulta Dei judicia sciat? Ea quae in divino examine comprehendere non possumus, timere magis quam discutere debemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note