Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 83 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
83.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΘ'. Ὅτι ὥσπερ αἱ τῶν δικαίων ψυχαὶ ἐν τῷ οὐρανῷ, οὕτω τῶν ἁμαρτωλῶν ἐν τῷ ᾅδῃ ἀπέρχονται.
83.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἐὰν τὰς τῶν ἁγίων ψυχὰς ἐν τῷ οὐρανῷ εἶναι ἐπίστευσας τῇ τῆς ἱερᾶς συντυχίας πληροφορίᾳ, δέον ἐστὶν ἵνα καὶ τὰς τῶν ἀδίκων ψυχὰς ἐν τῷ ᾅδῃ εἶναι ἐκ παντὸς πιστεύσῃς. Ἐκ γὰρ τῆς ἀνταποδόσεως τῆς ἐνδοτάτης δικαιοσύνης ἐξ ἧς οἱ δίκαιοι δοξάζονται, ἀναγκαῖόν ἐστιν ἵνα καὶ οἱ ἄδικοι πάντως κριθῶσι. Καθάπερ γὰρ τοὺς ἐκλεκτοὺς ἡ μακαριότης εὐφραίνει, οὕτω πιστεύειν χρὴ, ὅτι καὶ τοὺς ἀδίκους ἀπὸ τῆς ἡμέρας τῆς ἐξόδου αὐτῶν τὸ πῦρ καταφλέγει.
83.2
ΠΕΤΡ. Καὶ ποίῳ τρόπῳ πιστευτέον ἐστὶν, ὅτι σωματικὸν πῦρ εἶδος ἀσώματον κρατῆσαι δύναται.
83.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΚΘ'. Ὅτι ὥσπερ αἱ τῶν δικαίων ψυχαὶ ἐν τῷ οὐρανῷ, οὕτω τῶν ἁμαρτωλῶν ἐν τῷ ᾅδῃ ἀπέρχονται. CAPUT XXIX. Qua ratione credendum sit ut incorporeos spiritus tenere ignis corporeus possit.
83.1.1
GREGORIUS. Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur?
83.1.2
417 PETR. In vivente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus.
83.1.3
GREGOR. Si incorporeus spiritus, Petre, in hoc teneri potest quod vivificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem spiritum per ignem dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur, quo videt; et quia concremari se aspicit, concrematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam incorporea flamma crucietur. Quamvis colligere ex dictis evangelicis possumus quia incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Veritatis etenim voce dives mortuus in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur insinuat vox ejusdem divitis qui Abraham deprecatur, dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dum ergo peccatorem divitem damnatum Veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget?
83.1.4
PETR. Ecce ratione ac testimonio ad credulitatem flectitur animus, sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corporea teneri atque affligi possit ignoro.
83.1.5
GREGOR. Dic, quaeso te, apostatas spiritus a coelesti gloria dejectos, esse corporeos, an incorporeos suspicaris?
83.1.6
PETR. Quis sanum sapiens ess spiritus corporeos dixerit?
83.1.7
GREGOR. Gehennae ignem esse incorporeum, an corporeum fateris?
83.1.8
PETR. Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari.
83.1.9
GREGOR. Certe reprobis Veritas in fine dictura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Si igitur diabolus ejusque angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae et antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta?
83.1.10
PETR. Patet ratio, nec debet animus de hac ulterius quaestione dubitare.

Intertext edge

Open linked passage

Note