Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 87 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
87.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΓ'. Περὶ τοῦ θανάτου κουριαλίου, καὶ τοῦ ὅπως τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ἐνεπυρίσθη.
87.1
Ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Βαλερίας, πρᾶγμα πάνυ φοβερὸν συμβεβηκέναι ὁ τῇ ζωῇ εὐλαβέστατος Μαξιμιανὸς διηγήσατό μοι, ὁ νυνὶ τῆς Συρακουσίων πόλεως ὑπάρχων ἐπίσκοπος, πρότερον δὲ ἐν ταύτῃ τῇ πόλει τοῦ ἐμοῦ μοναστηρίου γεγονὼς προεστώς. Ἔλεγε δὲ οὕτως ὅτι κουριάλιός τις ἐκεῖσε τῷ ἁγίῳ καὶ ἱερῷ τοῦ Πάσχα σαββάτῳ θυγατέρα τινὸς νεωτέραν ὑπάρχουσαν ἐν τῷ βαπτίσματι ἐδέξατο. Ὅστις μετὰ τὴν νηστείαν ἐν τῷ οἴκῳ αὐτοῦ ὑποστρέψας, πολλῷ τε οἴνῳ μεθυσθεὶς, τὴν αὐτὴν αὐτοῦ θυγατέρα μεῖναι μεθ' ἑαυτοῦ ᾐτήσατο. Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ νυκτὶ, ὅπερ καί εἰπεῖν ἀθέμιτον ὑπάρχει, ταύτην διέφθειρε. Πρωΐας δὲ γενομένης, ἀνέστη ὁ ἄθλιος καὶ διαλογίζεσθαι ἤρξατο, ἵνα εἰς τὸ λουτρὸν ἀπέλθῃ, δοκῶν διὰ τοῦ ὕδατος τὸν τῆς ἁμαρτίας μολυσμὸν ἀποπλῦναι. Ἀπῆλθε τοίνυν καὶ ἐλούσατο. Φόβῳ δὲ καὶ δειλίᾳ συνείχετο εἰς τὴν ἐκκλησίαν ἀπελθεῖν, ἐννοῶν τὴν ἁμαρτίαν ἣν εἰργάσατο. Ἠισχύνετο δὲ πάλιν τοὺς ἀνθρώπους, ἐὰν ἐν τοιαύτῃ ἡμέρᾳ εἰς τὴν ἐκκλησίαν μὴ ἀπέλθῃ· καὶ πάλιν ἐὰν ἀπέλθῃ, τὴν κρίσιν τοῦ Θεοῦ ἐφοβεῖτο. Ἐνίκησε τοίνυν ἡ τῶν ἀνθρώπων αἰσχύνη, καὶ ἐπορεύθη ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ. Τρέμων δὲ καὶ δεδοικὼς ἵστατο, καθ' ἑκάστην τὴν ὥραν ὑφορώμενος, πότε πνεύματι ἀκαθάρτῳ παραδοθῇ, καὶ ἐνώπιον παντὸς τοῦ λαοῦ διαῤῥαγῇ. Μετὰ πολλοῦ δὲ φόβου τὴν λειτουργίαν τελέσας, καὶ μηδὲν ἐναντίον παθεῖν ἑαυτὸν θεασάμενος, ἀγαλλιώμενος λοιπὸν ἐξῆλθεν. Ὅθεν καὶ ἄλλῃ ἡμέρᾳ ἀμερίμνως ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἀπῆλθε. Καὶ ἕως δὲ ἐπὶ ἓξ ἡμέρας ἐν ἀγαλλιάσει καὶ ἀμεριμνίᾳ προήρχετο, νομίζων ὅτι τὴν αἰτίαν αὐτοῦ οὐχ ἑώρακεν ὁ κύριος, ἢ θεωρήσας, εὔσπλαγχνος ὢν, συνεχώρησεν. Ἐν δὲ τῇ ζ' ἡμέρᾳ αἰφνιδίῳ θανάτῳ ἐτελεύτησε. Τοῦ δὲ σώματος αὐτοῦ τῇ ταφῇ παραδοθέντος, μετὰ χρόνον τινὰ πάντων θεωρούντων, ἐκ τοῦ μνήματος αὐτοῦ φλὸξ ἐξῆλθε, καὶ ἐπὶ τοσοῦτον τὰ ὀστᾶ αὐτοῦ κατέκαυσεν, ὥστε καὶ ὅλον τὸ μνῆμα καὶ τὴν γῆν τὴν ἐπάνω κειμένην καταφλέξαι. Τοῦτο δὲ ὁ παντοδύναμος Θεὸς γενέσθαι ηὐδόκησεν, ὅπως ἐπιδείξῃ τί ἡ ψυχὴ αὐτοῦ ἐν τῷ κρυπτῷ ὑπέμεινεν, οὗτινος τὸ σῶμα ἡ φλὸξ κατέφαγε, καὶ ἵνα ἡμεῖς ταῦτα ἀκούοντες, τὸ ὑπόδειγμα φοβηθῶμεν, καὶ κατανοήσωμεν τί μέλλει 423 ἡ ψυχὴ ζῶσα καὶ νοοῦσα ὑπὲρ τῆς ἁμαρτίας αὑτῆς ὑπομένειν, ἐν ὅσῳ τοσούτου πυρὸς βασάνῳ καὶ τὰ ἀναίσθητα ὀστᾶ κατακαίονται.
87.2
ΠΕΤΡ. Γνῶναι ἤθελον ἐὰν οἱ ἀγαθοὶ τοὺς ἀγαθοὺς ἐν τῇ βασιλείᾳ ἐπιγινώσκουσιν. Ὁμοίως δὲ πάλιν ἐὰν καὶ οἱ πονηροὶ τοὺς πονηροὺς ἐν τῇ βασάνῳ γνωρίζουσιν.
87.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΓ'. Περὶ τοῦ θανάτου κουριαλίου, καὶ τοῦ ὅπως τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ἐνεπυρίσθη. CAPUT XXXIII. Si boni bonos in regno, et mali malos in supplicio agnoscunt.
87.1
GREGORIUS. Hujus rei sententia in verbis est dominicis, quae jam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Subjunctum est quod mortuus Lazarus portatus est ab angelis in sinum Abrahae, et mortuus dives sepultus est in inferno. Qui elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Cui Abraham dixit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem jam spem salutis de seipso non habens, ad promerendam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et mali malos cognoscunt. Si enim Abraham Lazarum minime recognovisset, nequaquam ad divitem in tormentis positum de transacta ejus contritione loqueretur, dicens quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentium meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti, quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua; et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit: ut et boni amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt quos amaverunt, et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo, despecto Deo, dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo noverant, sed velut visos ac cognitos recognoscunt 425 bonos quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos Patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt?

Intertext edge

Open linked passage

Note