Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
89.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΕ'. Περὶ τοῦ θεασαμένου τοὺς προφήτας ἐν τῇ ἐξόδῳ αὐτοῦ.
89.1
Ἀνήρ τις τῶν ἡμετέρων πάνυ ἐπαινετῆς πολιτείας πρὸ ταύτης τῆς τετραετίας μέλλων τελευτᾷν, καθώς τινες εὐλαβεῖς ἐκεῖσε τότε παρόντες μαρτυροῦσιν, ἐν τῇ ὥρᾳ τῆς ἐξόδου αὑτοῦ ἐλθὼν, Ἰωνᾶν τὸν προφήτην, ἅμα Ἰεζεκιὴλ καὶ Δανιὴλ ἐθεάσατο, καὶ τούτους ἐξ ὀνόματος κυρίους ἑαυτοῦ καλεῖν ἤρξατο. Τούτοις δὲ τὴν τιμὴν ἀπονέμων, πρὸς τοὺς παρεστηκότας αὑτοῦ ἔλεγεν, Ὅτι οὗτοι πρός με ἐληλύθασι. Ταῦτα δὲ αὐτοῦ λέγοντος, φωτὸς φανέντος, ἐκ τῆς σαρκὸς ἐξῆλθεν. Ὅθεν καὶ ἐν τούτῳ φανερῶς δείκνυται ὁποία ἔσται ἐπίγνωσις ἐν ἐκείνῃ τῇ ἀφθάρτῳ ζωῇ, ἐν ᾗ ὁ ἀνὴρ οὗτος ἔτι ἐν τῇ φθαρτῇ ταύτῃ σαρκὶ ὑπάρχων, τοὺς ἁγίους προφήτας, οὓς οὐδέποτε εἶδεν, ἐγνώρισεν.
89.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΕ'. Περὶ τοῦ θεασαμένου τοὺς προφήτας ἐν τῇ ἐξόδῳ αὐτοῦ. CAPUT XXXV. Quod se etiam ignotae animae nonnunquam in exitu recognoscunt, quae vel pro culpis tormenta, vel pro bonis actibus similia sunt praemia recepturae; et de morte Joannis et Ursi, Eumorphii, et Stephani.
89.1.1
Solet autem plerumque contingere ut egressura anima eos etiam recognoscat cum quibus pro aequalitate culparum, vel etiam praemiorum, in una est mansione deputanda. Nam vir vitae venerabilis Eleutherius senex, de quo praecedente libro multa narravi, in monasterio suo germanum fratrem nomine Joannem se habuisse perhibuit, qui ante dies quatuordecim suum fratribus exitum praedixit. Cumque decrescentes quotidie computaret dies, ante triduum quam vocaretur ex corpore, febre correptus est. Ad horam vero mortis veniens, mysterium Dominici corporis, et sanguinis accepit. Vocatisque fratribus, coram se psallere praecepit, quibus tamen antiphonam ipse per semetipsum imposuit, dicens: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Cumque coram eo assistentes fratres psallerent, emissa subito et producta voce clamavit dicens: Urse, veni. Quod mox ut dixit, eductus e corpore mortalem vitam finivit. Mirati sunt fratres: quia hoc quod moriens frater clamaverat, ignorabant. Quo defuncto, in monasterio facta est magna tristitia. Quarto autem die quiddam fratribus necessarium fuit, ut ad monasterium aliud longe positum transmitterent. Illuc ergo euntes 428 fratres, omnes ejusdem monasterii monachos tristes vehementer invenerunt. Quibus cum dicerent: Quid habetis, quod vos in tanto moerore deprimitis? responderunt, dicentes: Loci hujus desolationem gemimus, quia unus Frater, cujus nos vita in hoc monasterio continebat, hodie quartus est dies quod ex hac luce subtractus est. Cumque fratres qui venerant, studiose inquirerent qualiter dictus fuisset, responderunt: Ursus. Qui vocationis ejus horam subtiliter inquirentes, ipso eum momento cognoverunt exisse de corpore, quo per Joannem, qui apud eos defunctus est, fuerat vocatus. Qua ex re colligitur, quia utrorumque par fuerat meritum, eisque datum est, ut in una mansione socialiter viverent, quibus e corpore contigit socialiter exire.
89.1.2
Sed neque hoc sileam, quod dum adhuc laicus viverem, atque in domo mea, quae mihi in hac urbe ex jure patris obvenerat, manerem, de quibusdam vicinis meis me contigit agnovisse. Quaedam namque juxta me vidua, Galla dicebatur. Haec Eumorphium nomine juvenem filium habebat, a quo non longe quidam Stephanus, qui in numero Optio fuit, habitabat. Sed idem Eumorphius ad extrema vitae veniens, vocavit puerum suum, eique praecepit, dicens: Vade citius, et dic Stephano Optioni, ut concitus veniat, quia ecce navis parata est ut ad Siciliam duci debeamus. Cumque hunc puer insanire crederet, et obedire recusaret, coepit ille vehementer imminere, dicens: Vade et nuntia illi quod dico, quia non insanio. Egressus est itaque puer ut ad Stephanum pergeret. Cumque in medium iter venisset, ei alius quidam obvius factus est, qui hunc requisivit, dicens: Quo vadis? Cui ille respondit: Ad Stephanum Optionem a domino meo missus sum. Atque ille protinus dixit: Ab eo venio, sed ante me hac hora defunctus est. Reversus vero est puer ad Eumorphium dominum suum, sed jam eum mortuum invenit. Sicque factum est, ut dum alter obviam venit, et ex medio itinere puer reversus est, ex mensura spatii potuisset colligi, quia uno momento utrique fuerant vocati.
89.1.3
PETR. Terribile est valde, quod dicitur: sed quaeso te, cur egredienti animae navis apparuit, vel cur se ad Siciliam duci moriturus praedixit?
89.1.4
GREGOR. Anima vehiculo non eget: sed mirum non est, si adhuc homini in corpore posito illud apparuit, quod per corpus assueverat videre, ut per hoc intelligi daretur quo ejus anima spiritualiter duci potuisset. Quod vero se ad Siciliam duci testatus est, quid sentiri aliud potest, nisi quod prae ceteris locis in ejus terrae 429 insulis eructante igne tormentorum ollae patuerunt? Quae, ut solent narrare qui noverunt, laxatis quotidie sinibus excrescunt, ut mundi termino appropinquante, quanto certum est illuc amplius exurendos colligi, tanto et eadem tormentorum loca amplius videantur aperiri. Quod omnipotens Deus ad correptionem viventium in hoc mundo voluit ostendi; ut mentes infidelium, quae inferni tormenta esse non credunt, tormentorum loca videant, quae audita credere recusant. Quod vero sive electi, sive reprobi, quorum communis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia deducantur, Veritatis nobis verba satisfacerent, etiamsi exempla deessent. Ipsa quippe propter electos in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si enim dispar retributio in illa aeterna beatitudine non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus distincti bonorum ordines, et propter meritorum consortia communiter laetantur, et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt. Qui multis mansionibus distinguuntur; quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retributionis qualitas, quam per opera diversa consequuntur. Quae nimirum Veritas judicii sui diem denuntians, ait: Tunc dicam messoribus: Colligite zizania, et ligate ea in jasciculos ad comburendum. Messores quippe angeli zizania ad comburendum in fasciculos ligant, cum pares paribus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia deducuntur, quia eos in locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.
89.1.5
PETR. Ad inquisitionem meam responsionis satisfactione patuit causa rationis. Sed quidnam est, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extra huntur e corpore, ita ut facti exanimes redeant, et eorum quisque audisse se dicat, quia ipse non fuerit qui erat jussus deduci?