Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogi
Gregorius IDial 93 · 8063-dialog2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8063 Dialog2
93.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΘ'. Περὶ τῆς κρίσεως τῶν Σοδομιτῶν.
93.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Δύναται· ἀκηκόαμεν γὰρ βίβλου τῆς Γενέσεως μαρτυρούσης, ὅτι ἔβρεξε κύριος εἰς τοὺς Σοδομίτας πῦρ καὶ θεῖον, ἵνα τὸ μὲν πῦρ τούτους κατακαύσῃ, ἡ δὲ δυσωδία τοῦ θείου ἀποκτείνῃ. Ἐπειδὴ γὰρ ὀρέξει μὴ ἀνηκούσῃ τῇ φθορᾷ τῆς σαρκὸς ἐξεκαύθήσαν, ὁμοίως τῷ ἐμπυρισμῷ καὶ τῇ δυσωδίᾳ ἀπώλοντο· ὅπως ἐν τῇ βασάνῳ αὐτῶν γνώσωνται, ὅτι τῷ αἰωνίῳ θανάτῳ ἑαυτοὺς παρεδώκασιν διὰ τῆς ἡδυπαθοῦς αὐτῶν δυσωδίας.
93.2
ΠΕΤΡ. Περὶ τούτων ὧν ἐν δειλίᾳ ὑπῆρχον, ὁμολογῶ, ὅτι οὐδὲν ἐν ἐμοὶ ἐκζητήσεως ἐναπέμεινεν.
93.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΛΘ'. Περὶ τῆς κρίσεως τῶν Σοδομιτῶν. CAPUT XXXVIII Quod quorumdam animae adhuc in corpore positae poenale aliquid de spiritalibus vident; et de Theodoro puero; ac de morte Chrysaorii, et monachi cujusdam Iconii.
93.1.1
GREGORIUS. Sciendum quoque est quia nonnunquam animae adhuc in suis corporibus positae poenale aliquid de spiritalibus vident, quod tamen quibusdam ad aedificationem suam, quibusdam vero contingere ad aedificationem audientium solet. Nam is de quo in Homiliis coram populo me narrasse jam memini, inquietus valde. Theodorus nomine, puer fuit, qui in monasterium meum, fratrem suum necessitate magis quam voluntate secutus est. Cui nimirum grave erat si quis ei pro salute sua aliquid loqueretur. Bona enim non solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam se ad sanctae conversationis habitum venire, jurando, irascendo, deridendo testabatur. In hac autem pestilentia quae nuper hujus urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine, perductus est ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, convenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Jam corpus ejus ab extrema parte fuerat praemortuum, in solo tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum jam videbant sub celeritate discedere. Cum repente coepit eisdem fratribus assistentibus clamare, atque cum magnis vocibus orationes eorum interrumpere, dicens: 440 Recedite, recedite, ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Caput meum jam in suo ore absorbuit, date locum ut me amplius non cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare propter vos moras patior? Tunc fratres coeperunt ei dicere: Quid est quod loqueris, frater? Signum tibi sanctae crucis imprime. Respondebat ille cum magnis clamoribus, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia squamis hujus draconis premor. Cumque hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrymis coeperunt pro ereptione illius vehementius orare. Et ecce subito melioratus aeger coepit cum magnis vocibus clamare, dicens: Gratias Deo, ecce draco qui me ad devorandum acceperat fugit, orationibus vestris expulsus stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia converti paratus sum, et saecularem vitam funditus relinquere. Homo ergo qui, sicut jam dictum est, ab extrema corporis parte fuerat praemortuus, reservatus ad vitam, toto corde ad Deum conversus est. Et postquam, mutatus mente, diu est flagellis attritus, tunc ejus anima carne soluta est.
93.1.2
At contra Chrysaorius, sicut Probus propinquus illius, cujus jam superius memoriam feci, narrare consuevit, vir in hoc mundo valde idoneus fuit, sed tantum plenus vitiis, quantum rebus, superbia tumidus, carnis suae voluptatibus subditus in acquirendis rebus avaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis Dominus finem ponere decrevisset, corporali hunc molestia percussit. Qui ad extremum veniens, eadem hora qua jam de corpore erat exiturus, apertis oculis vidit tetros et nigerrimos spiritus coram se assistere, et vehementer imminere, ut ad inferni claustra eum raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare, et magnis vocibus inducias petere, filiumque suum nomine Maximum, quem ipse jam monachus monachum vidi, nimiis et turbatis clamoribus vocare, dicens: Maxime, curre, nunquam tibi mali aliquid feci, in fide tua me suscipe. Turbatus mox Maximus adfuit, lugens ac perstrepens familia convenit. Eos autem quos ille insistentes sibi graviter tolerabat, ipsi malignos spiritus videre non poterant, sed eorum praesentiam, in confusione, et pallore, ac tremore illius qui trahebatur videbant. Pavore autem tetrae eorum imaginis huc illucque vertebatur in lectulo; jacebat in sinistro latere, aspectum eorum ferre non poterat; vertebatur ad parietem, ibi aderant. Cumque constrictus nimis relaxari se jam posse desperaret, coepit magnis vocibus clamare: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane. Sed cum haec clamaret, in ipsis vocibus de habitaculo suae carnis evulsus est. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se, viderit, ut ejus visio nobis proficiat, 441 quos adhuc divina patientia longanimiter exspectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem vidisse et inducias petiisse quid profuit, qui easdem inducias quas petiit non accepit?
93.1.3
Est etiam nunc apud nos Athanasius Isauriae presbyter, qui in diebus suis Iconii rem terribilem narrat evenisse. Ibi namque, ut ait, quoddam monasterium τῶν Γαλατῶν dicitur, in quo quidam monachus magnae aestimationis habebatur. Bonis quippe cernebatur moribus, atque in omni sua actione compositus; sed sicut ex fine res patuit, longe aliter quam apparebat fuit. Nam cum jejunare se cum fratribus demonstraret, occulte manducare consueverat, quod ejus vitium fratres omnino nesciebant. Sed corporis superveniente molestia, ad vitae extrema perductus est. Qui cum jam esset in fine, fratres ad se omnes qui monasterio aderant congregari fecit. At illi tali, ut putabant, viro moriente, magnum quid ac delectabile se ab eo audire crediderant. Quibus ipse afflictus et tremens compulsus est prodere cui hosti traditus cogebatur exire. Nam dixit: Quando me vobiscum credebatis jejunare, occulte comedebam, et ecce nunc ad devorandum draconi traditus sum, qui cauda sua mea genua pedesque colligavit, caput vero suum intra meum os mittens, spiritum meum ebibens extrahit. Quibus dictis statim defunctus est, atque ut poenitendo liberari potuisset, a dracone quem viderat exspectatus non est. Quod nimirum constat quia ad solam utilitatem audientium viderit, qui eum hostem cui traditus fuerat et innotuit et non evasit.
93.1.4
PETR. Doceri vellem si post mortem purgatorius ignis esse credendus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note