Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
99.1
ΚΕΦΑΛ. ΜΕ'. Ἐρώτησις ἐὰν τὸ δώρημα (sic) τῆς γεέννης πῦρ ἐστιν, ἢ ἕτερον.
99.1
ΠΕΤΡΟΣ. Αἰτῶ σε, τὸ τῆς γεέννης πῦρ, ἓν ὑπάρχειν χρὴ πιστεύειν, ἢ ὅσαι τῶν ἁμαρτιῶν αἱ διαφοραὶ, τοσαῦται καὶ τοῦ πυρὸς αἱ τιμωρίαι ἔσονται.
99.2
ΓΡΗΓΟΡ. Τὸ δὲ γεέννης πῦρ, ἓν ὑπάρχειν χρὴ πιστεύειν. Οὐχὶ δὲ πάντας τοὺς ἁμαρτωλοὺς ἑνὶ τρόπῳ κολάζει. Ἕκαστος γὰρ κατὰ τὸ ἑαυτοῦ πταῖσμα, οὕτω καὶ τοὺς πόνους αἰσθάνεται. Καθάπερ γὰρ ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ ὑπὸ τὸν ἕνα ἥλιον πολλοὶ συνίστανται, οὐκ ἐπ' ἴσης δὲ τῆς τοῦ ἡλίου θέρμης πάντες αἰσθάνονται, ἀλλ' ὁ μὲν πλεῖον καυσοῦται, ὁ δὲ ἔλαττον, 450 οὕτω κὰκεῖσε ἐν ἑνὶ πυρὶ οὐκ ἔστιν εἷς ὁ τρόπος τῆς καύσεως. Ὥσπερ γὰρ ἐνθάδε ἡ διαφορὰ τῶν σωμάτων, οὕτως ἐκεῖ ἡ διαφορὰ τῶν ἁμαρτημάτων. Ὅθεν καὶ τὸ πῦρ οὐκ ἀνόμοιον ἔχουσιν, οὐκ ἴσως δὲ πάντας αὐτοὺς ἐκκαύσει.
99.1.1
ΚΕΦΑΛ. ΜΕ'. Ἐρώτησις ἐὰν τὸ δώρημα (sic) τῆς γεέννης πῦρ ἐστιν, ἢ ἕτερον. CAPUT XLIV. Si semper ardeant qui gehennae incendiis deputantur.
99.1.1
GREGORIUS. Constat nimis, et incunctanter verum est quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non erit tormento malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam, quia verum est quod promisit, falsum procul dubio non erit quod minatus est Deus.
99.1.2
PETR. Quid si quis dicat: Idcirco peccantibus aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret?
99.1.3
GREGOR. Si falsum est quod minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsum est pollicitus ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere vel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem volumus, fallacem( quod dici nefas est) praedicare compellimur.
99.1.4
PETR. Scire velim quomodo justum sit ut culpa quae cum fine perpetrata est sine fine puniatur.
99.1.5
GREGOR. Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato.
99.1.6
PETR. Sed nullus justus crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur; ad hoc ergo vapulat, ut emendari debeat. Iniqui autem gehennae ignibus traditi, si ad correctionem non perveniunt, quo fine semper ardebunt?
99.1.7
GREGOR. Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia vero justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut justi omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus tanto magis in aeternum gratiae divinae 452 debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vicerunt.
99.1.8
PETR. Et ubi est quod sancti sint, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint non orabunt, quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate?
99.1.9
GREGOR. Pro inimicis suis orant eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabunt, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus igni aeterno damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia pro eis utique quos aeterno deputatos supplicio jam noverunt, ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti etiam ipsi noverunt; quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando, ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo judici inhaerent vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat.
99.1.10
PETR. Non est jam quod responderi debeat apertae rationi. Sed haec nunc quaestio mentem movet, quomodo anima immortalis dicitur, dum constet quod in perpetuo igne moriatur.