Dialogi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8063 Dialog2
9.1
ΚΕΦΑΛ. Η'. Περὶ Ἀναστασίου ἡγουμένου μονῆς τῆς Ὑπόκρημνον ὀνομαζομένης.
9.1
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἐν αὐτῷ τοίνυν τῷ χρόνῳ ὁ σεβάσμιος ἀνὴρ Ἀναστάσιος, οὗτινος ἀνωτέρῳ μνείαν ἐποιησάμην, νωτάριος ὑπῆρχε ταύτης τῆς τῶν Ῥωμαίων ἁγίας τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας, ᾗ Θεοῦ χάριτι νυνὶ δουλεύω ἐγώ. Ὅς τις 182 Θεῷ μόνῳ ἐν ἡσυχίᾳ δουλεῦσαι ἐπιθυμῶν, τὸ σκρίνιον καταλείψας, τὸν μονήρη βίον ἐξελέξατο, καὶ ἐν τῇ προμνημονευθείσῃ μονῇ, ἥτις Ὑπόκρημνον καλεῖται ἀποταξάμενος, ἐπὶ πολλοὺς χρόνους διαρκέσας, ἐν ἁγίᾳ ἀναστροφῇ τὴν ζωὴν παρήγαγε· τῆς δὲ αὐτῆς μονῆς ἀγρύπνῳ φυλακῇ καὶ τὴν ἡγεμονίαν ἐπὶ ἔτη ἱκανὰ ἐνεχειρίσθη. Ἐν αὐτῷ οὖν τῷ τόπῳ παμμεγέθης λίθος ἄνωθεν ὑπέρκειται, καὶ βαθύτατος κρημνὸς κάτωθεν θεωρεῖται. Ὅτε δὲ λοιπὸν ὁ παντοδύναμος Θεὸς τοῦ αὐτοῦ σεβασμίου ἀνδρὸς Ἀναστασίου τοῖς κόποις ἄνεσιν παρασχεῖν ἐκέλευσεν, ἐν μιᾷ νυκτὶ ἐκ τοῦ ὕψους τοῦ λίθου φωνὴ γέγονεν μετὰ ἤχου λέγουσα· Ἀναστάσιε, δεῦρο. Αὐτοῦ δὲ κληθέντος, ἕτεροι ἑπτὰ ἀδελφοὶ ἐξ ὀνόματος ἐκλήθησαν. Μικρὸν δὲ τῆς γενομένης φωνῆς σιωπησάσης, καὶ τὸν ὄγδοον ἀδελφὸν ἐκάλεσε. Πᾶσα οὖν ἡ συνοδεία φανερῶς τῆς φωνῆς ἐκείνης ἀκούσασα, ἐν πληροφορίᾳ γέγονεν, ὅτι τῶν κεκλημένων ὁ θάνατος ἐπλησίασε. Μεταξὺ οὖν ὀλίγων ἡμερῶν πρῶτος ὁ εὐλαβέστατος ἀνὴρ Ἀναστάσιος, καὶ οἱ λοιποὶ κατ' ὄρδινον τῶν δεσμῶν τοῦ σώματος ἀπολυθέντες, πρὸς κύριον ἐξεδήμησαν, ὃν τρόπον ἐκ τῆς κορυφῆς τοῦ λίθου ἐκλήθησαν. Ὁ δὲ ἀδελφὸς ἐκεῖνος, ὃν ἡσυχάσασα ἡ φωνὴ μετ' ὀλίγον ἐκάλεσε, τελευτησάντων τῶν ἄλλων ζήσας ὀλίγας ἡμέρας, καὶ αὐτὸς λοιπὸν ἐν κυρίῳ ἐτελειώθη, ὥστε δειχθῆναι, ὅτι τὸ διάστημα τῆς σιγῆς τοῦ καλοῦντος, μικρὰν ἀναμονὴν αὐτῷ τοῦ ζῇν προεσήμανεν. Θαυμαστὸν δὲ πρᾶγμα μετὰ τοῦτο συνέβη· τοῦ γὰρ σεβασμίου ἀνδρὸς Ἀναστασίου ἐκ τοῦ παρόντος βίου μεταστάντος, ἀδελφός τις ἐν τῷ μοναστηρίῳ ὑπῆρχεν, ὅς τις ἐπανω αὐτοῦ ζῆσαι οὐκ ἤθελεν. Τοῖς δὲ ποσὶν αὐτοῦ προσκυλινδούμενος, μετὰ δακρύων ἱκέτευεν αὐτὸν, λέγων· Οὕτως ἔχοι σε πρὸς ὃν ἀπέρχη, μὴ ἐάσῃς με ἐπάνω σου ἑπτὰ ἡμέρας ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ ποιῆσαι. Πρὸ οὖν τῆς ἑβδόμης ἡμέρας καὶ αὐτὸς λοιπὸν ἐτελεύτησεν, ὅστις οὐκ ἦν ἐν ἐκείνῃ τῆ νυκτὶ μετὰ τῶν ἄλλων κεκλημένος. Φανερὸν οὖν ὑπάρχει, ὅτι τὴν τούτου μετάστασιν μόνη ἡ τοῦ εὐλαβεστάτου Ἀναστασίου προσευχὴ ὑπακουσθεῖσα ἠδυνήθη ποιῆσαι.
9.2
ΠΕΤΡ. Ἡνίκα ὁ ἀδελφὸς οὗτος κεκλημένος μεταξὺ τῶν ἄλλων οὐκ ἦν, ἀλλὰ ταῖς εὐχαῖς τοῦ ἁγίου ἀνδρὸς ἐκ τοῦ κόσμου τούτου μετέστη, τί ἕτερον δίδοται νοεῖν, εἰ μὴ ὅτι οἱ παρὰ τῷ κυρίῳ τέλειοι ὄντες, δικαίως ὑπακουσθῆναι πολλάκις δύνανται, καὶ εἰς αὐτὰ ἅπερ προωρισμένα οὐχ ὑπάρχουσιν.
9.3
ΓΡΗΓΟΡ. Ὑπακουσθῆναι οὐδαμῶς δύνανται ἐν τοῖς μὴ ὑπάρχουσι προωρισμένοις, ἅπερ δὲ εὐχόμενοι οἱ ἅγιοι ἄνδρες ποιοῦσιν, ἤδη λοιπὸν προωρισμένα εἰσὶν, ὅπως διὰ προσευχῆς τούτων ἐπιτεύξωνται. Καὶ αὐτὴ γὰρ ἡ τῆς αἰωνίου βασιλείας κληρονομία παρὰ τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ τοῖς ἐκλεκτοῖς προορισθεῖσα ὑπάρχει, διὰ δὲ καμάτου πολλοῦ καὶ δεήσεως λαμβάνειν αὐτοὺς ηὐδόκησεν, ἅπερ πρὸ τῶν αἰώνων δωρήσασθαι προώρισεν.
9.4
ΠΕΤΡ. Ἤθελον τηλαυγῶς μοι δειχθῆναι, ἐὰν δύνηται ἡ προόρισις τῇ εὐχῇ συνεργῆσαι.
9.5
ΓΡΗΓΟΡ. Τοῦτο, Πέτρε, ὅπερ ἐγὼ προεθέμην, συντόμως δύναται ἐπιγνῶναι. Καθὼς οὖν ἐπίστασαι, τῷ Ἀβραὰμ ὁ Θεὸς εἶπεν· Ἐν Ἰσαὰκ κληθήσεταί σοι σπέρμα. Καὶ πάλιν· Πατέρα πολλῶν ἐθνῶν τέθεικά σε. Καὶ πάλιν ὑπέσχετο αὐτῷ, λέγων· Εὐλογῶν εὐλογήσω σε, καὶ πληθύνων πληθυνῶ τὸ σπέρμα σου ὡς τὰ ἄστρα τοῦ οὐρανοῦ, καὶ ὡς τὴν ἄμμον τὴν παρὰ τὸ χεῖλος τῆς θαλάσσης. Ὅθεν λοιπὸν φανερὸν καθέστηκεν, ὅτι ὁ παντοδύναμος Θεὸς, διὰ τοῦ Ἰσαὰκ πληθῦναι τὸ σπέρμα τοῦ Ἀβραὰμ 183 προώρισε. Γέγραπται δὲ, ὅτι Ἰσαὰκ ᾐτήσατο τὸν Κύριον περὶ τῆς γυναικὸς αὐτοῦ, διὰ τὸ εἶναι αὐτὴν στεῖραν, καὶ εἰσήκουσεν αὐτοῦ, καὶ ἔδωκεν αὐτῇ σύλληψιν τῇ Ῥεβέκκᾳ. Ἐὰν οὖν τὸ σπέρμα τοῦ Ἀβραὰμ διὰ τοῦ Ἰσαὰκ πληθῦναι προώρισε, διατί σύζυγον στεῖραν ἔλαβεν. Ἐντεῦθεν οὖν φανερὸν ὑπάρχει, ὅτι ἡ προόρισις ταῖς εὐχαῖς πληροῦται, ἐν τῷ δι' εὐχῆς ὑπακουσθῆναι τὸν Ἰσαὰκ τεκνοποιῆσαι, ἐν ᾧ ὁ Θεὸς πληθῦναι τὸ σπέρμα τοῦ Ἀβραὰμ ἦν προορίσας.
9.6
ΠΕΤΡ. Οὐδέν μοι τῆς ἀπιστίας καταλέλειπται· τὸ γὰρ μυστήριον ἡ πληροφορία ἐφανέρωσε.
9.7
ΓΡΗΓΟΡ. Θέλεις ἐκ τῶν τῆς Τουσκίας μερῶν σοι τί διηγήσομαι[ Forte leg. διηγήσωμαι, ἵνα γνῷς τὸ ποταποὶ ἄνδρες ἐν αὐτῇ ἐγένοντο, καὶ πόσον τῷ παντοδυνάμῳ Θεῷ τῇ γνώσει ἐπλησίαζον;
9.8
ΠΕΤΡ. Θέλω, καὶ τοῦτο παντὶ τρόπῳ αἰτῶ.
9.1.1
ΚΕΦΑΛ. Η'. Περὶ Ἀναστασίου ἡγουμένου μονῆς τῆς Ὑπόκρημνον ὀνομαζομένης. CAPUT IX. De Bonifacio Ferentinae civitatis episcopo.
9.1.1
GREGORIUS. Fuit vir vitae venerabilis Bonifacius nomine, qui in ea civitate quae Ferentis dicitur episcopatum officio tenuit, et moribus implevit. Hujus multa miracula is qui adhuc superest Gaudentius presbyter narrat. Qui nutritus in ejus obsequio, tanto valet de illo quaeque veracius dicere, quanto eis hunc contigit interesse. Hujus Ecclesiae gravis valde paupertas inerat, quae bonis mentibus esse solet custos humilitatis, nihilque aliud ad omne stipendium, nisi unam tantummodo vineam habebat: quae quodam die ita grandine irruente vastata est, ut in ea paucis in vitibus vix parvi rarique racemi remanerent. Quam cum Dei praedictus vir reverentissimus Bonifacius episcopus fuisset ingressus, magnas omnipotenti Deo gratias retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustiari cognovit. Sed cum jam tempus exigeret ut ipsi quoque racemi qui remanserant, maturescere potuissent custodem vineae ex more posuit, eamque solerti vigilantia servari praecepit. Quadam vero die mandavit Constantio presbytero nepoti suo, ut cuncta vini vascula in episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueverat, pice superfusa praepararet. Quod cum nepos illius presbyter audisset, valde admiratus est quod quasi insana praeciperet, ut vini vascula praeparari faceret, qui vinum minime haberet; nec tamen praesumpsit inquirere cur talia juberet, sed jussis obtemperans, omnia ex more praeparavit. Tunc vir Dei vineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium detulit, omnesque exinde egredi praecepit, solusque ibi cum uno parvulo puerulo remansit, quem in eodem calcatorio deposuit, et calcare ipsos paucissimos racemos fecit. Cumque ex iisdem racemis parum aliquid vini deflueret, coepit hoc vir Dei suis manibus in parvo vase suscipere, et per cuncta dolia omniaque vasa quae parata fuerant, pro benedictione dividere, ut ex eodem vino omnia 185 vascula vix infusa viderentur. Cum vero ex liquore vini parum aliquid in vasis omnibus misisset, vocato protinus presbytero, jussit pauperes adesse. Tunc coepit vinum in calcatorio crescere ita ut omnia quae allata fuerant pauperum vascula impleret. Quibus cum se idonee satisfecisse conspiceret, ex calcatorio jussit puerum descendere, apothecam clausit, atque impresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque ad Ecclesiam rediit. Die vero tertia praedictum Constantium presbyterum vocavit, et oratione facta apothecam aperuit, et vasa in quibus tenuissimum liquorem infuderat, ubertim vinum fundentia invenit, ita ut pavimentum omne excrescentia vina invaderent, si adhuc episcopus tardius intrasset. Tunc terribiliter presbytero praecepit ne quousque ipse in corpore viveret, hoc miraculum cuiquam indicaret; pertimescens videlicet ne in virtute facti favore humano pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret: exemplum etiam Magistri sequens, qui ut nos ad viam humilitatis instrueret, de semetipso discipulis praecepit, dicens ut ea quae vidissent, nemini dicerent, quousque Filius hominis a mortuis resurgeret.
9.1.2
PETR. Quia occasio apta se praebuit, libet inquirere quidnam sit quod Redemptor noster cum duobus caecis lumen reddidit, jussit ut nemini dicerent, et illi abeuntes diffamaverunt eum in totam terram illam. Nunquidnam unigenitus Filius, Patri et sancto Spiritui coaeternus, hac in re velle habuit, quod non potuit implere, ut miraculum quod taceri voluit, minime potuisset abscondi?
9.1.3
GREGOR. Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis praebuit, ut pro nostrarum virium modulo ejus vestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis vitae carpamus viam. Miraculum namque faciens, et taceri jussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet et electi ejus exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt, latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti; quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo voluit Dominus quidquam fieri, et minime potuit; sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.
9.1.4
PETR. Placet quod dicis.
9.1.5
GREGOR. Adhuc pauca aliqua quae de Bonifacii episcopi opere supersunt, quia ejus memoriam fecimus, exsequamur. Alio namque tempore beati Proculi martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco vir nobilis Fortunatus nomine manebat: qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit ut cum apud beatum martyrem missarum solemnia ageret, 188 ad benedictionem dandam in suam domum declinaret. Vir autem Dei negare non potuit quod ab eo ex Fortunati mente charitas poposcit. Peractis igitur missarum solemniis, cum ad praedicti Fortunati venisset mensam, prius quam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte victum solent quaerere, repente ante januam cum simia vir astitit, et cymbala percussit. Quem sanctus vir sonitum audiens dedignatus, dixit: Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste. Ego ad mensam refectionis veni, os adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia veniens percussit cymbala. Subjunxit tamen et ait: Ite et pro charitate ei cibum potumque tribuite; scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix vir dum panem ac vinum ex eadem domo percepisset, egredi januam voluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in verticem venit. Ex qua percussione prostratus in manibus jam semivivus levatus est: die vero altera secundum viri Dei sententiam funditus finivit vitam. Qua in re, Petre, pensandum est quantus sit viris sanctis timor exhibendus; templa enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam vir sanctus trahitur, quis alius ad irascendum nisi ejusdem templi inhabitator excitatur? Metuenda ergo tanto est ira justorum, quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem quam voluerit, invalidus non est.
9.1.6
Alio quoque tempore praedictus Constantius presbyter nepos ejus, equum suum duodecim aureis vendidit, quos in propriam arcam ponens, ad exercendum opus aliquod discessit. Cum subito ad episcopium pauperes venerunt, qui importune precabantur ut eis sanctus vir Bonifacius episcopus ad consolationem suae inopiae aliquid largiri debuisset. Sed vir Dei quia quid tribueret non habebat, aestuare coepit in cogitatione ne ab eo pauperes vacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit, quia Constantius presbyter nepos ejus, equum quem sedere consueverat, vendidisset, atque hoc ipsum in arca sua pretium haberet. Absente igitur eodem nepote suo accessit ad arcam, et pie violentus claustra arcae comminuit, duodecim aureos tulit, eosque indigentibus, ut placuit, divisit. Itaque Constantius presbyter reversus ex opere, arcam fractam reperit, et caballi sui pretium quod in eam posuerat, non invenit. Coepit itaque voce magna perstrepere, et cum furore nimio clamare: Omnes hic vivunt, solus ego in domo hac vivere non possum. Ad cujus nimirum voces venit episcopus, omnesque qui in eodem episcopio aderant. Cumque eum locutione blanda vir Dei temperare voluisset, coepit ille cum jurgio respondere, dicens: Omnes tecum vivunt, solus ego hic ante te vivere non possum: 189 redde mihi solidos meos. Quibus vocibus commotus episcopus, beatae Mariae semper virginis Ecclesiam ingressus est, et elevatis manibus extenso vestimento, stando coepit exorare, ut ei redderet unde presbyteri furentis insaniam mitigare potuisset. Cumque subito oculos ad vestimentum suum inter extensa brachia reduxisset, repente in sinu suo duodecim aureos invenit ita fulgentes, tanquam si ex igne producti eadem hora fuissent. Qui mox de Ecclesia egressus, eos in sinum furentis presbyteri projecit, dicens: Ecce habes solidos quos quaesisti; sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam tu hujus Ecclesiae episcopus non eris propter avaritiam tuam. Ex qua sententiae veritate colligitur quia, eosdem solidos presbyter pro adipiscendo episcopatu parabat. Sed viri Dei sermo praevaluit, nam idem Constantius in presbyteratus officio vitam finivit.
9.1.7
Alio quoque tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia venerunt, qui Ravennam se festinare professi sunt. Quibus ipse parvum vas ligneum vino plenum manu sua praebuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuissent: ex quo illi quoadusque Ravennam pervenirent, biberunt Gothi. Aliquantis autem diebus in eadem civitate morati sunt, et vinum quod a sancto viro acceperant, quotidie in usu habuerunt. Sicque usque ad eumdem venerabilem Patrem Ferentis reversi sunt, ut nullo die cessarent bibere, et tamen vinum eis ex illo vasculo nunquam deesset, ac si in illo vase ligneo quod Episcopus dederat, vinum non augeretur, sed nasceretur.
9.1.8
Nuper quoque de ejusdem loci partibus senex quidam clericus advenit, qui ea de illo narrat, quae silentio non sunt premenda. Nam dicit quod quadam die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine invenit esse coopertum: qui omne olus deperire conspiciens, ad easdem erucas conversus, dixit: Adjuro vos in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, recedite hinc, atque haec olera comedere nolite. Quae statim ad viri Dei verbum ita omnes egressae sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. Sed quid mirum quod haec de episcopatus ejus tempore narramus, quando jam apud omnipotentem Deum ordine simul et moribus creverat, dum illa magis miranda sint quae eum hic senex clericus adhuc puerulum fecisse testatur? Nam ait quod eo tempore quo cum matre sua puer habitabat, egressus hospitium, nonnunquam sine linea, crebro etiam sine tunica revertebatur, 192 quia mox ut nudum quempiam reperisset, vestiebat hunc, se expolians, ut se ante Dei oculos illius mercede vestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueverat, dicens quod justum non esset ut ipse inops pauperibus vestimenta largiretur. Quae die quadam horreum ingressa, pene omne triticum quod sibi in stipendio totius anni paraverat, invenit a filio suo pauperibus expensum. Cumque semetipsam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, supervenit Bonifacius puer Dei, eamque verbis quibus valuit consolari coepit. Quae cum nihil consolationis admitteret, hanc rogavit ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid inventum est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit, qui post paululum egressus, ad horreum matrem reduxit, quod ita tritico plenum inventum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo viso miraculo cumpuncta mater, ipsa jam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset quae petiisset accipere. Haec itaque in hospitii sui vestibulo gallinas nutrire consueverat: sed eas ex vicino rure vulpes veniens auferebat. Quadam vero die dum in eodem vestibulo puer Bonifacius staret, vulpes ex more venit, et gallinam abstulit. Ipse autem concitus Ecclesiam intravit, et se in orationem prosternens, apertis vocibus dixit: Placet tibi, Domine, ut de nutrimentis matris meae manducare non possim? Ecce enim gallinas quas nutrit vulpes comedit. Qui ab oratione surgens, Ecclesiam est egressus. Mox autem vulpes rediit, gallinam quam ore tenebat dimisit, atque ipsa moriens ante ejus oculos in terram cecidit.
9.1.9
PETR. Valde mirum quod exaudire preces in se sperantium etiam in rebus vilibus dignatur Deus.
9.1.10
GREGOR. Hoc, Petre, ex magna Conditoris nostri dispensatione agitur, ut per minima quae percipimus, sperare majora debeamus; exauditus namque est in rebus vilibus puer sanctus et simplex, ut in parvis disceret quantum de Deo praesumere in magnis petitionibus deberet.
9.1.11
PETR. Placet quod dicis.