Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8064 Episto93
12.1.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1213 EPISTOLA PRIMA. AD ROMANOS CIVES. Non custodiendum juxta litteram Sabbati diem. Corpus Dominico die necessitatis causa lavari posse.
12.1.1
Gregorius servus servorum Dei dilectissimis filiis suis Romanis civibus.
12.1.2
Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut in die Sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim? Qui veniens, diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; et quia judaizare populum compellit ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum.
12.1.3
Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati, tandiu teneri potuit, quamdiu legem licuit juxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Jesu Christi apparuit, praecepta legis quae per figuram dicta sunt juxta litteram servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.
12.1.4
Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est, 1214 spiritaliter accipimus, spiritaliter tenemus. Sabbatum enim requies dicitur. Verum autem Sabbatum ipsum redemptorem nostrum Jesum Christum Dominum habemus. Et qui lucem fidei ejus agnoscit, si peccata concupiscentiae ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati per portas introducimus onera, si, in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac redemptor noster multa in die Sabbati legitur operatus, ita ut Judaeos reprehenderet, dicens: Quis vestrum bovem aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare? Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri juxta litteram Sabbatum praecepit, quisquis otium Sabbati secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit?
12.1.5
Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut Dominicorum die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominicorum die prohibemus. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominicorum die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate toti corpori negatur? Dominicorum vero die a labore terreno 1215 cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur.
12.1.6
Haec, filii charissimi, certa constantia et recta praediti fide custodite, stultorum hominum verba despicite, et omnia quae ab eis dici cognoscitis nolite facile credere; sed in rationis trutina pensate, ut dum erroris vento forti stabilitate resistitis, ad solida coelestis regni gaudia pervenire valeatis.
12.2.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA II. AD ADEODATUM ABBATEM. Illius monasterio Craterense unit.
12.2.1
Gregorius Adeodato abbati Neapolitano.
12.2.2
Quantum bene dispositae fratrum congregationi animus noster ex interni desiderii intentione congaudet, tantum ex destitutis et pene in desolatione positis fratribus monasterii sancti Marcellini, ut pastoralis sollicitudinis eis citius cura subveniat, vehementi moerore concutitur.
12.2.3
Monachi siquidem monasterii, quod Crateras dicitur, Neapolitanae urbi e vicino fundati, porrecta nos petitione informasse noscuntur locum ipsum ita pene funditus servorum Dei obsequiis destitutum, ut vix illic remanserint qui ipsius solummodo valeant esse custodes. Ob quam rem lacrymabiliter supplicantes a nobis poposcisse noscuntur ut monasterio vestro ipsum unire monasterium deberemus, quatenus per sollicitudinem tuam, et deinceps succedentibus aliis, locus ipse auctore Deo regulari valeat ordinatione disponi. Sed dum huic rei frater et coepiscopus noster Basilius Capuanae Ecclesiae praesens fuisset inventus, exstitit valde contrarius, asserens locum ipsum olim monasterio alii dioecesis suae fuisse conjunctum, et idcirco minime in alterius Ecclesiae jus debere contradi. Contra quam objectionem Neapolitanae rursus clerus Ecclesiae multo esse aliter quam dicebatur oppositis allegationibus replicabat, quibus diversa sentientibus ne constituere quidquam dubie videremur, deputatis cognitoribus instituimus inter eos esse judicium. Quibus renuntiantibus, manifesta ratione comperimus fratrem et coepiscopum nostrum Basilium nullum in praedicto Craterensi monasterio jus habere. Quo cognito, monachis pia poscentibus necessario duximus praebere consensum. Praesentis itaque praecepti nostri auctoritate idem Craterense monasterium cellae vestrae constituimus uniendum. Hoc praecipue commonentes, ut locus ipse ita cum divino solatio per vos deinceps debeat ordinari, quatenus, dum ab hoste licuerit, deputati a vobis illic monachi debeant jugiter in Dei laudibus permanere, perturbationis vero tempore intra urbem in cellam quippe propriam rovocari. Res vero omnes eidem monasterio 1216 competentes, diligenti volumus cura perquiri atque recolligi, easque, ut tibi visum fuerit, apte disponi. Nihilque quod eidem monasterio competit a quoquam detineri permittas, sed omnia in jus cellae, quippe jam tuae, reformare non negligas, ut, cunctis salubri ordinatione dispositis, quae Deo placita nostra sunt auctoritate suffulta perpetuis maneant inconvulsa temporibus.
12.3.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA III. AD ADEODATUM MONACHUM. Permittit donationem ante susceptum monachatum verbo factam scriptis consignari et firmam haberi.
12.3.1
Gregorius Adeodato servo Dei.
12.3.2
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Quia igitur priusquam in monasterio sancti Adriani ubi es conversus, intrares, rerumque tuarum illic donationem emitteres, et domos et hortos intra civitatem, seu terras sationales, vel vineas in fundo, sicut nos docuisti, Carsiniano, pariter et portiones tuas in fundo Fulloniaco, vel ex aliquibus mancipiis tuis quibus a te concessa libertas est, verbo largitus es; ipsaque donatio licet possit jure subsistere, praecipue in hoc quod ab illis tribuitur qui, cum pompis suis saeculum relinquentes, ad Dei se eligunt conferre servitium, quoniam tamen, ne quid futurum tempus oblivionis nubilo huic derogare quidquam valeat largitati, scripturae hoc desideras tradere monumentis, quod ut queat robustum existere a nobis tibi poscis dari licentiam; idcirco hujus praecepti nostri pagina, liberam tibi hoc faciendi concedimus facultatem, quatenus dum omnia a te fuerint diligenter expressa, et designatione tua noverint esse quod suum est, quod cunctis modo commune est, et ipsi sine contentione donata possideant, et voluntas tua quid ad quem pertinere voluerit esse non possit ambigua. Quidquid enim hujusmodi scriptura interveniente feceris firmum stabileque et ex rei ipsius veritate et hac nostra auctoritate non dubites, quippe qui non novum aliquid facere quod lege est vetitum, sed dudum factum videris exprimere, et salubriter amputandi causa litigii litterarum memoriae servanda deponere.
12.4.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA IV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Desideriae abbatissae et Joannis abbatis contentionem, adhibitis episcopis duobus, finiat.
12.4.1
Gregorius Januario episcopo Caralis.
12.4.2
Quando inter religiosas personas de terrenis rebus controversia nascitur, ita sacerdotali est sollicitudine finienda, ut crescere non possit 1217 ex mora contentio. Desideria siquidem abbatissa, latrix praesentium, huc veniens questa est substantiam parentum suorum, pariter et germani sui sibi rationabiliter competentem, a Joanne abbate indebite detineri. Et quia eamdem causam interveniente petit judicio terminari, fraternitas vestra, adhibitis sibi Innocentio atque Libertino fratribus et coepiscopis nostris, cum eis negotii hujus qualitatem diligenter examinet, et pari consilio communique tractatu ita se in definiendo ex omni latere festinet exhibere sollicitam, quatenus et ipsa omni invidia favoris ac negligentiae careat, et inter illos post definitionem vestram aliquod non possit litigium remanare. Si vero aliqua ex lege vobis ad proferendam sententiam fuerit nata dubietas, sapientem virum, et quem nostis Dei timorem habere prae oculis, requirite, ut, ab eo quid sit legitimum informati, nullam reprehensionem vestrae definitionis valeat calculus sustinere. Mense Novembri, indict. 6.
12.5.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA V. AD ETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Qua ratione providendum sit cum episcopus in infirmitatem incidit et officio suo fungi non potest.
12.5.1
Gregorius Etherio episcopo.
12.5.2
Quamvis triste sit nobis valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione flere potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magna nos Ecclesiis cura prospicere, et antequam earum possit utilitas deperire quod fieri debeat, Deo auctore, disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quid mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo quia vivente episcopo quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari, si intervalla aegritudinis 1218 habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, intellectualia nempe officia subvertente infirmitate, posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto, omnium solemniter electione alter qui dignus fuerit episcopus consecretur; sic tamen ut quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae redit mentis officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiamsi episcopo, qui nunc aegrotat, superstes exstiterit, loco ejus debeat consecrari.
12.5.3
Ordinationes vero presbyterorum vel diaconorum, seu alterius ordinis, si fieri in eadem Ecclesia causa poposcerit, fraternitati tuae noveris reservandum quatenus, si tuae est dioeceseos, de ejus qui ad hoc eligitur vita, moribus actuque perquiras. Et si placuerit, nec est quod in eo canonicae districtionis judicium reprehendat, ad destinatum ordinem non aliter nisi te ordinante perveniat. Ita ergo fraternitas tua faciat, atque haec vigilanti providentia disponat, ut nec Dei Ecclesia neglectum ulterius habeat, et consacerdotes suos non solum verbo, sed etiam exemplo locorum venerabilium curam laudabiliter habere commoneat.
12.6.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA VI. AD BRUNICHILDAM FRANCORUM REGINAM. De privilegiis monasterio et xenodochio concessis, legatis ejus auditis, Menna episcopo absoluto. De episcopo qui capitis infirmitate laborabat. De digamo non ordinando. Missurum se in Gallias qui synodo intersit. Privilegia quae mittit actis publicis inserenda.
12.6.1
Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
12.6.2
Inter alia bona hoc apud vos prae caeteris tenet principatum, quod in mediis hujus mundi fluctibus, qui regentis animos turbulenta solent vexatione 1219 confundere, ita cor ad divini cultus amorem et venerabilium locorum disponendam quietem reducitis, ac si nulla vos alia cura sollicitet. Unde quia hujusmodi praepositorum actio subjectorum magna solet esse munitio, prae aliis gentibus gentem Francorum asserimus felicem, quae sic bonis omnibus praeditam meruit habere reginam.
12.6.3
Epistolis autem vestris indicantibus agnoscentes ecclesiam vos sancti Martini in suburbano Augustodunensi, atque monasterium ancillarum Dei, necnon et xenodochium in urbe eadem construxisse, valde laetati sumus, et gratias omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad haec operanda compungit. Qua de re ut et nos bonis vestris in aliquo participes haberemur, privilegia locis ipsis pro quiete et munitione illic degentium, sicut voluistis, indulsimus, nec excellentiae vestrae amplectenda nobis desideria vel ad modicum differre pertulimus.
12.6.4
Paterna praeterea charitate salutationis praemittentes alloquium, indicamus illustribus filiis nostris, vestrae vero excellentiae famulis ac legatis Burgoaldo et Varmaricario, nostrum nos secundum vestra scripta praebuisse secretum. Qui omnia quae sibi injuncta dixerunt, subtili nobis insinuatione reserasse noscuntur. De quibus curae nobis erit sequenti tempore excellentiae vestrae quid actum fuerit indicare. Nam nos quidquid possibile, quidquid est utile, et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa, Deo auctore, cupimus devotione compleri.
12.6.5
Mennam, reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem, qui, insuper, ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum, reverti illuc purgatum absolutumque permisimus, quia sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum adjuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus.
12.6.6
De quodam autem episcopo, quem capitis infirmitas, sicut nobis praedicti magnifici viri dixerunt, administrare suum non sinit officium, fratri coepiscopoque nostro Etherio scripsimus, ut si intervalla ejusdem infirmitatis habuerit, data petitione ad implendum se locum suum profiteatur non posse sufficere, sed alium Ecclesiae suae postulet ordinandum, quia vivente episcopo, quem ab administratione officii sui non culpa, sed aegritudo subducit, alium loco ipsius sacri nullo modo permittunt canones ordinari. Si vero nullo tempore ad mentis sanae redit officium, quaeri persona debet vita et moribus decorata, quae et animarum curam gerere, et ejusdem Ecclesiae causas utilitatesque salubri valeat ordinatione disponere, talisque sit ut si superstes exstiterit, ejus possit loco succedere. Sed et si qui sunt in sacrum ordinem, 1220 vel ad clericatus ministerium promovendi, antefato reverendissimo fratri nostro Etherio, si tamen ipsius est dioeceseos, reservandum nuntiandumque decrevimus, ut inde habita inquisitione, si nulli culpae quam sacri canones insequuntur subjecti sunt, ipse eos debeat ordinare. Excellentiae ergo vestrae cura nostrae se dispositioni conjungat, quatenus nec Ecclesiae utilitates, quarum vobis maximus amor est, pereant, et bonis excellentiae vestrae mercedis augmenta succrescant.
12.6.7
Similiter vero de quodam bigamo requisiti, an ad sacrum ordinem potuisset accedere, juxta canonicam regulam omnino vetuimus. Absit enim ne vestris temporibus, in quibus tam multa pia ac religiosa agitis, aliquid contra ecclesiasticum institutum fieri permittatis.
12.6.8
Praefati autem viri magnifici filii nostri, dato capitulari, inter caetera petierunt, quod sibi ex vestra perhibuere jussione mandatum, ut talis debeat a nobis in Gallias persona transmitti, quae, facta synodo, cuncta quae contra sacratissimos canones perpetrantur omnipotente Deo possit auctore corrigere. In qua re gloriae vestrae curam cognovimus, quam de vita animae, et de regni vestri soliditate cogitatis, quia Redemptorem nostrum formidantes, ejusque in omnibus praecepta servantes, et hic agitis ut diu regni vestri gubernacula subsistant, et post longa annorum curricula vos quoque de terreno regno ad regnum coeleste transeatis. Apto autem tempore, si Deo dictum placuerit, veneranda excellentiae vestrae desideria implere curabimus.
12.6.9
Nos itaque pro munitione locorum de quibus excellentia vestra scripsit, omnia, sicut voluit, sancire studuimus. Sed ne fortasse ab eorum locorum praepositis eadem decreta nostra quocunque tempore supprimantur, pro eo quod eis quaedam interdicta esse noscuntur, haec eadem constitutio gestis est publicis inserenda, quatenus sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur.
12.6.10
Omnipotens Deus excellentiam vestram in suo semper timore custodiat, atque ita vestra vota et filiorum excellentissimorum regum nepotum vestrorum, intercedente beato Petro apostolorum principe, cui eos commendatis, adimpleat, ut stabile vobis gaudium de eorum semper incolumitate, sicut cupitis, habere concedat. Datum mense Novembris, indict. 6.
12.7.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA VII. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Pietatem regis ac prudentiam laudat. Agit de privilegiis iisdem, de illius legatis, de pace cum imperatore stabilienda.
12.7.1
Gregorius Theoderico regi Francorum.
12.7.2
Scriptorum vestrorum eloquia incolumitatem vestram signantia laeti suscepimus, ex quibus ita transcendere vos prudentia aetatem agnovimus, 1221 ut evidenter appareat pro gentis Francorum felicitate excellentiae vestrae potestatis regiae gubernacula supernae gratiae favore fuisse commissa. Inter quae hoc quoque in vobis satis laudabile mirandumque est, quod in his quae filiam nostram praecellentissimam aviam vestram pro omnipotentis Dei amore desiderare cognoscitis juvare sic studiosissime festinatis, ut per hoc et hic feliciter, et in futura vita regnum cum angelis teneatis. Quia ergo hoc Deo donante ex magna venit discretione judicii, ita omnia quae excellentia vestra voluit citius ac libenter implevimus, ut quantum nobis bona vestra placuerint effectus nostri celeritate monstraremus.
12.7.3
Salutantes praeterea vos paterna dulcedine, indicamus, omnia quae viris illustribus famulis vestris Burgoaldo et Varmaricario filiis nostris apud nos agenda mandastis facta nobis fuisse habito secreto colloquio manifesta. Et valde laudavimus, quia et praesentia sapienter, sicut decet, attenditis, et sic munire futura sempiternae pacis interventu inter vos et rempublicam festinatis, ut, unum facti, regni vestri firmitatem in perpetuum salubriter extendatis. De quibus succedenti vobis tempore quae Deo fuerint placita nuntiamus. Nam nos quidquid utile, quidquid probatur esse pacificum, desideramus, et ut fieri valeat studemus. Tantum est ut sicut nostra, ita quoque Dei, quo sine nihil possumus, in eis quae expediunt, sit voluntas. Sancta Trinitas in suo semper faciat vos timore proficere, et ita cor vestrum placita sibi moderatione disponat, ut et nunc subjectis vestris de vobis, et postmodum vobis de se gaudium sine fine concedat.
12.8.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA VIII. AD SENATOREM ABBATEM. Privilegium Xenodochii.
12.8.1
Gregorius Senatori presbytero et abbati xenodochii.
12.8.2
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1222 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, xenodochio quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendae memoriae episcopo et praedicta excellentissima filia nostra regina constructum est, cui tu praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae xenodochio a suprascriptis praecellentissimis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione posse concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.
12.8.3
Item constituimus ut, obeunte abbate atque presbytero suprascripti xenodochii atque monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem rex ejusdem provinciae cum consensu monachorum secundum timorem Dei elegerit ac praeviderit ordinandum.
12.8.4
Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis, vel quibuscunque causis, ad xenodochium ipsum pertinentibus, audere in auro sive alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.
12.8.5
Et quoniam multae occasiones in deceptionem religiosarum personarum 1223 a pravis illis, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatem atque presbyterum praedicti xenodochii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere.
12.8.6
Simili quoque( definitione, juxta desiderium conditorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus accedere, nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, res xenodochii vel monasterii iniqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel caeteris exinde viventibus generet. Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordinem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri, habere licentiam prohibemus, ne hujus rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum construenda sunt, ablatione destruantur.
12.8.7
Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, personarumque saecularium, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
12.9.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA IX. AD THALASSIAM ABBATISSAM. Privilegium monasterii sanctae Mariae in urbe Augustodunensi.
12.9.1
Gregorius Thalassiae abbatissae.
12.9.2
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1224 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, monasterio sanctae Mariae, ubi ancillarum Dei congregatio est constituta, in urbe Augustodunensi, a reverendae memoriae Siagrio episcopo condito, cui praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemcunque alium, de iis quae eidem monasterio a suprascriptis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione possit concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis quae in tuo officio locoque successerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, earum tamen usibus pro quarum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.
12.9.3
Item constituimus ut obeunte abbatissa praedicti monasterii, non alia ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quam rex ejusdem provinciae, cum consensu monacharum, secundum Dei timorem elegerit, ac praeviderit ordinandam.
12.9.4
Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam, de ordinatione ejus abbatissae, vel de quibuscunque causis ad monasterium ipsum pertinentibus, audere in auro, vel alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eamdem abbatissam ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.
12.9.5
Et quoniam multae occasiones, in deceptionem religiosarum personarum, a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatissam ejusdem monasterii nullo modo privandam deponendamque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eam hujusmodi querela surrexerit, non solum episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura, aut ream ferire, aut innocentem possit absolvere.
12.9.6
Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri 1225 pagina continet, tam tibi quam cunctis quae in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc. ut in superiori.
12.10.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA X. AD LUPONEM ABBATEM. Privilegium ecclesiae sancti Martini in suburbano Augustodunensi.
12.10.1
Gregorius Luponi presbytero et abbati.
12.10.2
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis Theoderici, Ecclesiae sancti Martini, quae in suburbano civitatis Augustodunensis, etc., ut supra, epist. 8.
12.11.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Illius hominibus non crediturum se deinceps, nisi mandatum legaliter subscriptum habeant.
12.11.1
Gregorius Maximo episcopo Salonitano.
12.11.2
Alia quidem scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus; sed tempore quo homines tuos quos ad nos misisti relaxare voluimus scripsisse te quibusdam nostris comperimus quod Veteranum presbyterum atque Optatum defensorem tunc minime in causa transmiseris, et ideo ea quae cum eis acta sunt non debere subsistere. Sed et Thomas, Ecclesiae tuae defensor, sibi verbo a te dictum perhibuit. Ex qua re jam nec praesentium portitoribus judicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo haec res nos valde fecit ambigere, et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam de caetero personam cum mandato 1226 legaliter facto, tuis ac presbyterorum seu diaconorum in testimonium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito, transmittite, ut quidquid cum ea actum fuerit possit jure subsistere. Nam nos non solum tibi, sed etiam omnibus quod justum legitimumque fuerit parati sumus, Deo juvante, per omnia custodire; tantum est ut tu quod lege praecipitur facere non omittas.
12.12.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XII. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Non arcendos Judaeos a solemnitatibus suis, sed monitis ac blandimentis ad conversionem accendendos.
12.12.1
Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano.
12.12.2
Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere( Grat., dist. 45, c. 3), blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat provocare, pellat procul adversitas. Nam quicunque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis quam Dei causas probantur attendere. Judaei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt, asserentes quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere. Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere. Nam quid utilitatis est quando, et si contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit? Aut cur Judaeis qualiter caerimonias suas colere debeant, regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum ergo est ut, ratione potius et mansuetudine provocati, sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum Codicibus ostendentes quae dicimus, ad sinum matris Ecclesiae Deo possimus adjuvante convertere. Itaque fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit, Deo adjuvante, ad convertendum accendat, et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat; sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus, tam ipsi quam parentes eorum, per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam.
12.13.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1227 EPISTOLA XIII. AD BARBARUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. Ipsum Panormitanae Ecclesiae visitatorem sub consueta formula instituit.
12.13.1
Gregorius Barbaro episcopo Beneventano.
12.13.2
Obitum Victoris, Panormitanae civitatis antistitis, directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus, quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo dilectio tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri; provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicam personam aspirare permittas, ne et conatus eorum habeatur inefficax, et in periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constituta parochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus.
12.14.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XIV. AD PANORMITANOS. Barbaro episcopo visitatori obediant.
12.14.1
Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Panormi.
12.14.2
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. 1228 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere, et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione promoveatur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite, sed et omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
12.15.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XV. AD VENANTIUM PATRICIUM PANORMIT. Urbicum abbatem electum merito in episcopum, sed reluctantem non cogendum. Crescentis diaconi scrutandos mores. Si neque in hoc, neque in alio consentiant, mittendos Romam legatos.
12.15.1
Gregorius Venantio patricio Panormitano.
12.15.2
Excellentiae vestrae electio in persona Urbici abbatis, quia valde nobis placuit, indicamus: quoniam, sicut judicii vestri discretione oportuit, ad Ecclesiae gubernationem virum quaesistis vigilantem atque sollicitum, et divinae Scripturae scientia, quod maxime in sacerdotibus eligendum est, institutum. Sed quia caeteris sic est aliquis praeponendus, ut dum ipse exterius proficit, interius non decrescat, quietem ipsius turbare non possumus, ne cum eum ad altiora producimus, minorem illum seipso fieri missum in fluctibus compellamus. Persona vero Crescentis diaconi, propter quod omnino nobis ignota est, prima nobis cura fuit requirere quemadmodum xenodochium cui praefuerat gubernasset, ut ex minimis qualis esse possit in maximis nosceremus. Sed quid nobis portitores scriptorum vestrorum responderint, ab ipsis addiscetis. Hinc autem presbyterum dare omnino nobis excellentia vestra sciat esse difficile, quia personarum nos necessitas ad ordinanda alia loca pastoribus destituta non levis angustat. Et ideo quia Deum timere, 1229 et animae vestrae novimus vos habere respectum, paterna charitate salutationis alloquium praemittentes, hortamur ut, sicut decet, cauta diligentique investigatione scrutari interius de vita, moribus actuque praefati diaconi debeatis. Et si eum ad Ecclesiae assurgere regimen agnoscatis, vestra adhortatione omnes in eo se uniant. Si autem aliter vestri sentit sollicitudo judicii, et eum pastoralem curam efficaciter administrare non posse considerat, agendum est cum omnibus concorditer, ut alterum qui aptus visus fuerit de Ecclesia ipsa possint eligere, ut venientes ad nos tam diaconus qui jam electus est quam etiam qui adhuc eligendus est, is qui Deo placuerit ordinetur. Enim vero si in Ecclesia illa neque de presbyteris vel diaconis, sive reliquo clero hujusmodi inveniri potuerit, de alia sibi Ecclesia talem ordinandum eligere festinent antistitem, qui vigilanti sollicitudine exterioribus eorum utilitatibus et sacerdotali adhortatione animabus valeat, Deo miserante, utilis reperiri. Praeterea ne qua hac in causa possit esse dilatio, et peccata sic faciant ut nullus de electis aptus existat, hortandus est clerus et populus, ut eis qui ad nos venerint sua debeant vice mandare, quatenus hic habeant eligendi licentiam, nobisque hoc ipsum apicibus suis roboratis propriis subscriptionibus innotescant, ut si vel hic inveniri potuerit, sine difficultate aliqua Christi cooperante gratia consecretur. Quod tamen nos non voluntate impulsi loquimur, sed necessitate compulsi, quia quantum est ad nostrae auctoritatis judicium, de suis volumus ut debeant habere pastorem.
12.16.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XVI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Passivo ut monasterium in honorem sancti Savini consecret mandat sub consueta formula.
12.16.1
Gregorius Passivo episcopo Firmano.
12.16.2
Proculus, diaconus Ecclesiae Asculanae, petitoria nobis insinuatione suggessit in fundo Gressiano juris sui monasterium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sancti Savini martyris desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est conduma una, boum par unum, armenta capita quinque, oves et capras promiscuas capita viginti, in fundo Gressiano ubi ipsum monasterium fundatur, uncias octo, in fundo Staciani uncias octo, fundum Paterni in integro, porcos decem, lectisternia, gestisque municipalibus alligata, etc., secundum morem. Data mense Decembri, indict. 6.
12.17.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1230 EPISTOLA XVII. AD JOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Marinianum episcopum hortetur, ut causam cum Joanne episcopo absque lite jubeat finiri. Alioquin judicium ipse urgeat, et sententiam exsequatur. Oratorii constructionem ac dedicationem ab Exuperantio episcopo in Joannis dioecesi factam improbat.
12.17.1
Gregorius Joanni subdiacono Ravennae.
12.17.2
Lator praesentium Joannes frater et coepiscopus noster aliqua nobis de causis Ecclesiae suae dato capitulari noscitur intimasse: quibus cognitis, culpanda a nobis experientia tua fuerat, si ad te perlata hactenus indefinita remanserint. Sed inquirentes agnovimus quod ad notitiam tuam minime sunt perducta. Ipsum ergo quod nobis capitulare porrectum est, his fecimus subter annecti. Agnitis itaque omnibus ac discussis, si ita apud te esse, ut suggestum est, manifesta veritate patuerint, fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum adire te volumus, eumque modis omnibus adhortari, ut his quorum in peragendis negotiis Ecclesiae ipsius interesse dignoscitur, debeat deputare, quatenus, perpensis omnibus cum praedicto viro de his quae mota fuerint, ecclesiastica inter se debeant tranquillitate decidere. Sin vero elegerint renitendum, experientia tua immineat esse judicium: et quidquid cognitorum inter eos fuerit sententia definitum, te debeat exsequente compleri; ne diutinis protractionibus dilata paupertas Ecclesiae ipsius, diversis, sicut jam factum asserit, dispendiis ingravetur.
12.17.3
Indicavit etiam nobis, quod quidam Exuperantius episcopus ausu temerario in dioecesi ipsius oratorium construxerit, idque sine praecepti auctoritate contra morem praesumpserit dedicare, missasque illic publicas celebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione convenit emendare, ne ulterius tale aliquid attentare permittas. Oratorium vero quod ab incompetenti persona repereris esse constructum, huic cum proprio te volumus episcopo, si res, ut dictum est, ita se habere constiterit, sine mora aliqua reformare.
12.18.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XVIII. AD QUOSDAM SICILIAE EPISCOPOS. Adrianum patrimonii rectorem commendat. Episcopos admonet ne, cum ad infantes consignandos egrediuntur, subjectos suos ultra modum gravent.
12.18.1
Gregorius Leoni, Secundino, Joanni, Dono, Lucido, Trajano, episcopis Siciliae.
12.18.2
Sicut nos nobis invicem spiritalia per apostolorum orationem admonemur impertiri suffragia, 1231 ita in his quae necessitate injuncti regiminis pro dispensatione rerum pauperum Deo per nos fuerint auctore disposita sacerdotalia dignum est solatia non deesse. Latorem siquidem praesentium Adrianum, chartularium nostrum, ad regendum Ecclesiae nos rae patrimonium, Syracusanarum videlicet partium, dirigentes, fraternitati vestrae necessario duximus commendandum, ut, in quo usus exegerit, vestra ei solatia conferatis, quatenus dum et ad agendum per vos corporalibus, et ad facilitatem explendi quae coeperit spiritalibus orationum fuerit fultus auxiliis, prospere ea quae a nobis ei injuncta sunt Deo quoque valeat cooperante perficere. Vosmetipsos autem ita ante conspectum omnipotentis Dei in bonis operibus debetis exhibere, ut inveniri in vestra actione nequeat quod vel Deo judice percuti, vel quolibet homine insidiante valeat accusari. Nam eidem praefato chartulario nostro injunximus ut si qua de reverendissimis fratribus nostris episcopis inordinate acta cognoverit, prius quidem secreta ac modesta adhortatione ipse corripiat: quae si ita emendata non fuerint, nobis celeriter innotescat.
12.18.3
Praeterea relatum est nobis, sanctae memoriae decessoris mei temporibus per Servumdei diaconum, qui jam tunc ecclesiastici patrimonii curam gessit, fuisse dispositum ut sacerdotes per diversas vestras dioeceses constituti, quoties ad consignandos infantes egredimini, ultra modum gravari minime debuissent. Summa enim praefixa fuerat, vobis, ut audio, consentientibus, quae ab eisdem sacerdotibus pro labore clericorum dari debuisset. Atque hoc quod tunc placuit, nunc, sicut dicitur, minime custoditur. Unde fraternitatem vestram admoneo ut subjectis vestris graves non studeatis existere, sed si qua sunt gravamina temperetis, quia nec ab eo quod semel definitum est deflectere debuistis. Etenim in futura et in praesenti vobis vita prospicitis, si eos qui vobis commissi sunt sine gravamine conservatis.
12.19.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XIX. AD JULIANUM. Dissimulatam ab illo ex verecundia inopiam queritur. Constructo Catanae monasterio dat solidos annuos decem.
12.19.1
Gregorius Juliano.
12.19.2
Gloriae vestrae scripta suscipiens, legenda laetus aperui, sed tristis perlecta replicavi. In eis quippe dicebatur quod pudoris causa fuerit mihi vos ea quae dicenda erant tempore longo tacuisse. Et certum est quia minus amatur qui adhuc erubescitur. Atque omnimodo contristatus sum, 1232 quia me a vobis comperi minus quam aestimaverim amari. In hoc autem valde me continetis, si mercedis causas mihi assidue providendas studiose requiritis. Nec vobis debet esse verecundiae ei aliquid de eleemosynis importune dicere, quem constat non res suas, sed ad dispensandum res pauperum habere. De causis itaque mercedis apud episcopum libere agere debuistis, etiamsi meum animum qualis in amore vestro existeret nesciretis. Postquam enim et nos omnino gloriam vestram diligimus, et dispensatoris locum in rebus, sicut scitis, pauperum tenemus, vestra, fateor, verecundia valde accusabilis fuit. Quam ideo tot verbis increpando insequor, ut hanc a corde vestro funditus repellam, et in mercedis causis magnum solatium vestrae provisionis habeam. Monasterio itaque vestro, quod a vobis in Catanensi urbe constructum est, per Adrianum notarium et rectorem patrimonii, emissa praecepti pagina, decem annuos solidos dari deputavimus, quos petimus sine injuria suscipi, quia non haec vobis nostra oblatio, sed sancti Petri apostolorum principis benedictio offertur.
12.20.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XX. AD HONORIUM TARENTINUM EPISCOPUM. Constructo baptisterio uti permittit.
12.20.1
Gregorius Honorio episcopo Tarentino.
12.20.2
Fraternitate tua indicante didicimus in civitate Tarentina, in qua praeesse dignosceris, in ecclesia sanctae Mariae baptisterium te noviter construxisse. Et ideo, frater charissime, praesenti auctoritate suscepta, tui desiderii complebis effectum, quatenus per sacrum lavacrum peccatorum illic maculae deleantur. Mense Februario, indictione 6.
12.21.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM ET CONSOLANTIAM. Datas restituendae pecuniae inducias prorogat. In adversis positos consolatur.
12.21.1
Gregorius Paschali et Consolantiae.
12.21.2
Epistolam magnitudinis vestrae latore praesentium deferente suscepimus. Et licet tempora restituendae pecuniae in induciis data defluxerint, petitionem tamen vestram nullo modo duximus contristandam. Adriano itaque chartulario nostro, quem illuc ad regendum Ecclesiae nostrae patrimonium direximus, de praesenti injunximus quae vobiscum exinde loqui debeat, ut nec ecclesiastica in aliquo negligatur utilitas, et postulatio vestra 1233 sortiatur effectum. Quia ergo plus de animae vestrae salute quam de terrenarum rerum utilitate debetis esse solliciti, salutantes paterno affectu hortamur ut mens onere tribulationis oppressa contra Deum non murmuret, ne post amissionem rerum etiam animae sequantur dispendia. Nihil de pravis actibus, nil cum peccato, necessitate quasi faciente, festinetis acquirere; sed spem in Redemptoris nostri misericordia habentes, qui confidentes in se non deserit, tolerabiliter quae pertulistis incommoda sustinete. Erigite animos. Tribulatio vires non opprimat. Adversa saeculi patientia superet. Pompam mundi mens secura despiciat. Actio vestra se ad ea quae Dei sunt occupet. Considerantes quam nullum sit quidquid casibus subjacet, quidquid fine concluditur. Et cor se vestrum ultra quam convenit non affligat, sed studeat quatenus in omnipotentis Dei protectione jure confidat, qui et non habita donat, amissa reparat, et reparata custodit. Potens est enim si vos in mandatorum suorum via ambulare cognoverit, et sic illata damna multiplici compensatione sarcire, et vitam vobis quae toto magis adnisu petenda est, aeternam concedere.
12.22.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Infirmam illius valetudinem se dolere significat. Suorum dolorum pertaesus, exoptat mori. Agat ipsa apud impp. ut Beatorem perversa molientem coerceant.
12.22.1
Gregorius Rusticianae patriciae.
12.22.2
Quoties de urbe regia ad nos aliquis venit, curae nobis est de corporis vestri sospitate requirere, sed peccatis meis facientibus, ea semper audio quae me poenitet audire, quia in tanta tenuitate atque debilitate adhuc in vobis referunt podagrae dolores excrescere. Sed oro omnipotentem Dominum ut omnia quae in vestro corpore aguntur ad salutem animae dirigantur, ut flagella temporalia aeternam quietem vobis praeparent, et per eos dolores qui cum fine sunt, gaudia vobis sine fine concedat. Ego autem in tanto gemitu et occupationibus vivo, ut ad dies quos ago me pervenisse poeniteat, solaque mihi consolatio sit mortis exspectatio. Unde peto ut pro me debeatis orare, quatenus de hoc carnis carcere citius educar, ne tantis doloribus diutius torquear.
12.22.3
Praeterea indico quemdam hic nomine Beatorem, qui quasi comes privatarum dici vult, venisse, et multa contra omnes agere, maxime autem contra excellentiae vestrae homines, vel nobilissimarum neptium vestrarum, quasi res publicas quaerens. Et nos quidem perverse eum agere non permittimus, sed neque utilitatibus publicis possumus obviare. Vos ergo apud piissimos principes, sicut potestis, agite, ut ei agere prava contradicant. 1134 Nam cum omni strepitu neque utilitas publica agitur, neque aliquid magni est compendii quod repetere videtur. Dulcissimum filium meum domnum Strategium mea peto vice salutari, quem omnipotens Deus sibi vobisque nutriat, vosque semper de sua gratia et de vita illius consoletur. De reversione autem vestra quid scribere debeo, qui quantum eam desiderem scitis. Sed dum causarum obligationes aspicio, mihi in desperatione est, atque ideo Creatorem omnium exoro, ut ubicunque estis, ubicunque fueritis, suae vos dexterae extensione protegat, atque a malis omnibus conservet.
12.23.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXIII. AD BONIFACIUM NOTARIUM CORSICAE. Joannem clericum hortetur ut Romam cognoscendus veniat.
12.23.1
Gregorius Bonifacio notario Corsicae.
12.23.2
Ea quae nobis experientia tua de Joanne, Ravennate clerico, indicavit facere, idcirco distulimus, quia de qualitate personae absentis judicare non possumus. Sed hortare eum ut ad nos venire festinet, quatenus in praesenti mores et personae ipsius qualitatem subtiliter addiscentes, quid de his quae petit fieri debeat sine dubietate aliqua disponamus.
12.24.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXIV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat.
12.24.1
Gregorius Savino subdiacono regionario.
12.24.2
Quare venerabilis frater noster Proculus episcopus ab Ecclesia sua diu abfuerit experientia tua non ignorat. Ad quam quoniam Deo propitio habita nunc, ut oportuit, satisfactionis purgatione reversus est, ne forte per ejus absentiam in aliquo Ecclesiae ipsius sit neglecta utilitas, aut aliqua sint de ejus jure subtracta, reparare ea vel corrigere cupienti illi in omnibus aequitate servata solatiari te volumus atque concurrere, ut, tua opitulatione suffultus, in his quae ab eo agenda sunt, nec difficultatem aliquam quorumdam impedimento sustineat, nec diutius debeat laborare.
12.25.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Palumbum episcopum ut res Ecclesiarum tueatur diligentius, sin minus partes illius ipse expleat.
12.25.1
Gregorius Savino subdiacono regionario.
12.25.2
Pervenit ad nos reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Palumbum, quod dici grave est, Ecclesiae suae vel parochiarum causas 1235 et utilitates negligere, ut non solum res aliquas vel mancipia earum, sed etiam et ministeria apud diversos esse incaute patiatur. Quod ita esse hoc etiam nobis ex parte aliqua innuit ac confirmat, quod Gregorius lator praesentium, qui juris se Emolitanae Ecclesiae, quae in ejus dioecesi constituta est, esse perhibet, ab alio se indebite, eo praesente, queritur servitio subjugari. Ideoque experientia tua praedictum fratrem nostrum studeat commonere, ut res Ecclesiarum vel parochiarum suarum sive ministeria, rationabiliter vindicet atque defendat, et ab aliis detineri nullo modo patiatur. In qua re ne quam forte excusationem valeat invenire, tua ei volumus salva aequitate adesse solatia. Quem si forte, ut hactenus exstitit, videris esse negligentem, ea quae eum facere oportuerat te agere volumus et implere in omnibus, quatenus Ecclesiarum utilitas nulla occasione depereat; sed et nobis quaeque acta fuerint renuntiare festina, ut a nobis quid post hoc facere debeas instruaris. Data mense Martii, indict. 6.
12.26.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXVI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Paschasii episcopi negligentiam coram selectis testibus reprehendat.
12.26.1
Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
12.26.2
Pervenit ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Paschasium ita desidem negligentemque in cunctis existere, ut in nullo quia est episcopus agnoscatur; adeo ut neque Ecclesia ipsius, neque monasteria, sive filii, vel oppressi pauperes, ejus erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi in quibus justum est opem defensionis accommodet, et, quod adhuc dici est gravius, consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere, ut quod per se nequit attendere, ab alio saltem possit addiscere; sed, rebus quae ad pastoris curam pertinent praetermissis, ad fabricandum naves toto se studio inutiliter occupare. Unde, sicut fertur, contigit quadringentos illum aut amplius jam solidos perdidisse. Hoc quoque ejus culpis adjungitur, quod ita quotidie despectus cum uno aut duobus clericis dicitur ad mare descendere, ut et apud suos in fabula sit, et extraneis sic vilis ac despicabilis videatur, ut nihil habere in se episcopalis vel genii vel reverentiae judicetur. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum objurgare atque coercere, 1236 ut dignum est, distulisti. Quia ergo hoc totum non solum ipsum reprobat, sed etiam ad sacerdotalis officii pertinere probatur opprobrium, volumus ut eum coram aliis sacerdotibus vel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas, et adhortari ut, vitio torporis excusso, deses esse non debeat, sed in Ecclesiae suae ac monasteriorum cura sit vigilans, paternam filiis suis charitatem exhibeat, in defensionem pauperum cum discretione, in quibus justitia suaserit, sit erectus, consilia sapientum libenter suscipiat, quatenus et civitas illa ejus queat sollicitudine consolari, et ipse desidiae suae culpas valeat operire. Si vero, quod non credimus, post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse tentaverit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit quid vel qualiter secundum timorem Dei agere conveniat sacerdotem. Data mense Martio, indictione 6.
12.27.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Campaniae episcopos officii sui immemores convocet, atque ut vigilantius agant moneat. Si quem postea noverit desidem, mittat illum Romam.
12.27.1
Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
12.27.2
Quoties illa de fratribus coepiscopisque nostris audimus quae et illos reprehensibiles ostendere, et nobis tristitiam valeant generare, de eorum nos emendatione non mediocriter cogit necessitas cogitare. Quia ergo nuntiatum nobis est Campaniae episcopos ita negligentes existere, ut, immemores honoris sui geniique, neque erga Ecclesias, neque erga filios suos paternae vigilantiae curam exhibeant, vel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in oppressorum se et pauperum tuitionem impendant, ideo hac tibi auctoritate praecipimus ut eis a te convocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatenus desides ulterius esse non debeant, sed sacerdotalem se habere zelum et sollicitudinem opere doceant, atque ita in his quae eos juste secundum Deum agere convenit, vigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet. Si quem vero eorum post haec negligentem esse cognoveris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte, ut quam sit grave nolle ab his quae reprehensibilia et valde vituperanda sunt corrigi regulari in se valeant districtione sentire.
12.28.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1237 EPISTOLA XXVIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Cosmam presbyterum, ex qualitate loci ad quem assumptus fuerat afflictum, restituat priori loco.
12.28.1
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
12.28.2
Quorumdam ad nos relatione pervenit Cosmam, qui ex monacho monasterii sanctae Luciae a decessore vestro venerandae memoriae Maximiano in Ecclesia Syracusana factus subdiaconus atque a vobis postea in possessione quae Juliana vocatur presbyter dicitur ordinatus, ita nimia tristitia et loci qualitate vehementer afflictum, ut vitam sibi poenam existimet, et contritionis suae fuga quaerat auxilium. Et ideo quia tales erga subjectos nostros debemus existere quales nobis, si subjecti fuissemus, nostros volueramus esse praepositos, magnae benignitatis est, si eum in Ecclesia ubi subdiaconi est functus officio sanctitas vestra reducere atque illic presbyterum voluerit constituere cardinalem. Quod et facere quantum arbitramur debetis, si tamen nihil est quod juste contra ipsum animos vestros exasperet. Si vero aliqua culpa est, suis nobis hoc epistolis fraternitas vestra ut scire possimus insinuet. Datum mense Aprilis, indict. 6.
12.29.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXIX. AD PHILIPPUM PRESBYTERUM. Gavisum se de Andreae obitu, quod ad aeterna gaudia pervenerit. Philippum rogat ut idem sibi a Deo impetret. Ipsi mittit solidos quinquaginta.
12.29.1
Gregorius Philippo presbytero.
12.29.2
Suscepi epistolas dilectionis tuae, in quibus mihi innotescere curasti quod vir venerabilis Andreas, presbyter, de hac luce migraverit. De cujus ereptione gavisus sum, quia ad ea quae semper expetiit gaudia aeterna pervenit. De solidis vero qui pro faciendo xenodochio a filio nostro Probo abbate Jerosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, ut fieri debuisset, immutari 1238 non potuit. Sed benedictionem parvulam quinquaginta solidos sanctitati vestrae transmisi. Vos igitur pro me, sicut credo quia facitis, enixius orate, ut de praesentis vitae pelago me omnipotens Deus sua manu eripiat, atque me quiescere in aeternae vitae littore concedat. Graves enim hic gladiorum oppressiones et causarum tumultus patior. Sed si me diligitis, orando monstrate, quatenus orationis vestrae intercessionem sentiam, et amplius in tot malis atque perturbationibus non affligar. Omnipotens Deus sua vos manu protegat, et pervenire cum vestris ad coelestia bona concedat. Mense Maii, indictione 6.
12.30.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXX. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Theodorum cum Defensore ad Venantium mittat, de Theodori expostulationibus inquisiturum.
12.30.1
Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi.
12.30.2
Frater et coepiscopus noster Theodorus multa queritur se contra justitiam atque promissionem tuae sanctitatis perpeti, quae nos facile non duximus credenda. Sed quia haec relinquere sine inquisitione non possumus, fratri et coepiscopo nostro Venantio ejus causam deputavimus ventilandam, ut subtiliter ipse cognoscat, nobisque renuntiet. Tua itaque fraternitas eumdem episcopum cum defensore Ecclesiae suae sub festinatione ad praedictum fratrem dirigat, ut nos, ejusdem negotii cognita veritate, suis ipse epistolis certiores reddat.
12.31.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXI AD PHOCAM IMPERATOREM. Pessimos reges ad populi peccata punienda, optimos ad subditorum consolationem constitui. Hortatur ut afflictae reipublicae subveniat.
12.31.1
Gregorius Phocae Augusto.
12.31.2
Gloria in excelsis Deo, qui, juxta quod scriptum est, immutat tempora, et transfert regna; et quia hoc cunctis innotuit quod per prophetam suum 1239 loqui dignatus est, dicens: Quia dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit ipse dat illud. In omnipotentis quippe Dei incomprehensibili dispensatione alterna sunt vitae mortalis moderamina, et aliquando cum multorum peccata ferienda sunt, unus erigitur per cujus duritiam tribulationis jugo subjectorum colla deprimantur, quod in nostra diutius afflictione probavimus. Aliquando vero cum misericors Deus moerentia multorum corda sua decrevit consolatione refovere, unum ad regiminis culmen provehit, et per ejus misericordiae viscera in cunctorum mentibus exsultationis suae gratiam infundit. De qua exsultationis abundantia roborari nos citius credimus, qui benignitatem vestrae pietatis ad imperiale fastigium pervenisse gaudemus. Laetentur coeli, et exsultet terra, et de vestris benignis actibus universus reipublicae populus nuncusque vehementer afflictus hilarescat. Comprimantur jugo dominationis vestrae superbae mentes hostium. Releventur vestra misericordia contriti ac depressi animi subjectorum. Virtus coelestis gratiae inimicis terribiles vos faciat, pietas subditis benignos. Quiescat felicissimis temporibus vestris universa respublica, prolata sub causarum imagine praeda pacis. Cessent testamentorum insidiae, donationum gratiae violenter exactae. Redeat cunctis in rebus propriis secura possessio, ut sine timore habere se gaudeant quae non sunt eis fraudibus acquisita. Reformetur jam singulis sub jugo imperii pii libertas sua. Hoc namque inter reges gentium et reipublicae imperatores distat, quod reges gentium domini servorum sunt, imperatores vero reipublicae domini liberorum. Sed melius haec orando quam suggerendo dicimus. Omnipotens Deus in cuncta cogitatione et opere cor vestrae pietatis suae gratiae manu teneat, et quaeque juste, quaeque clementer agenda sunt, inhabitator vestri pectoris Spiritus sanctus benigne disponat, ut et temporali regno vestra clementia sublimetur, et post multorum annorum curricula ad coelestia regna pertingat. Dat. mense Junii, indictione 6.
12.32.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXII. AD EUSEBIAM PATRICIAM. Hortatur ut plus ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet.
12.32.1
Gregorius Eusebiae patriciae.
12.32.2
Et si occupata mens vestra divitiis, aut fortasse regiae civitatis tumultuosis implicationibus 1240 nos per epistolas suas visitare postponit, nostrum est tamen etiam aversa filiorum corda dulci charitate prosequi, eaque ad benignum animum et admonendo et orando revocare. Unde nunc debitum salutationis alloquium solvens, hortor ut excellentia vestra a civitatis illius superfluis tumultibus animum avertat, plusque ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet. Transitoria esse omnia perpendat. Venturi judicis examen tremendum cum metu et lacrymis quotidie sine cessatione consideret, illumque diem, in quo perturbanda sunt omnia, cum timore ad animum reducat, ut iram judicis in ipso jam die non timeat. Omnipotens autem Deus haec vestris cogitationibus aspiratione sui spiritus infundat, vosque et hic cum nobilissimo conjuge et tranquille vivere, et de domni Strategii salute gaudere faciat, atque post longa tempora ad aeterna praemia pervenire concedat.
12.33.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXIII. AD SMARAGDUM EXARCHUM. Ut Firminum episcopum ad Ecclesiae unitatem reversum, a Severi molestiis defendat hortatur. Servaturum triginta dierum inducias Cillanem, at Pisanos pacisci noluisse.
12.33.1
Gregorius Smaragdo patricio et exarcho.
12.33.2
Olim novimus, excellentissime fili, quo desiderio, quave conversione animi, pro adunanda Dei Ecclesia in Istriae videlicet partibus, zelo Redemptoris nostri, amore aeternae mercedis, studii vestri fervor exstiterit. Quod cum ita sit, ea quae nobis de illis nuper sunt partibus nuntiata, ad vestram non destitimus perferre notitiam. Firminus siquidem frater et coepiscopus noster, Tregestinae antistes Ecclesiae, ante adventum vestrae excellentiae salubri consilio ab schismate, quo inhaeserat, resipiscens, atque ad unitatem matris Ecclesiae rediens, nostris est epistolis confirmatus, quatenus in vero quem cognoverat sinu matris Ecclesiae, fortitudine animi fixus ac stabilis permaneret. Quo audito Severus, Gradensis episcopus, ejusdem caput schismatis, eum diversis primum coepit, si posset, suasionibus a bono revocare proposito. Quod dum perficere Deo auctore minime valuisset, seditionem illi suorum civium excitare non timuit. Quanta vero praedictus frater et coepiscopus noster Firminus ex eadem immissione pertulerit, plenius illic ac veracius e vicino poteritis agnoscere. Directis itaque excellentiae vestrae jussionibus his qui in Istriae partibus 1241 locum vestrum agere, Deo auctore, noscuntur, districtius jubetote, quatenus et saepedictum fratrem nostrum ab illatis debeant defensare molestiis, et quietem illius multis ad imitandum profuturam modis omnibus procurare; ut haec vestra provisio et conversorum sit optata securitas, et occasio apta sequentium. Excellentiam quopropter vestram paterno salutantes affectu, petimus ut zeli vestri in hac causa olim exhibiti nunc vehementius fervor incandeat; tantoque vos contra hostes Dei vindices defensoresque reperiant, quanto apud Deum pretiosior est animae quam defensio corporis. Armet vos contra devios ipsa quae in vobis fidei viget rectitudo, redintegretur vestris temporibus quod in illis est partibus scissum corpus Ecclesiae. Habetis in hac causa retributorem vestri operis, rectitudinis ac integritatis auctorem. De divina namque miseratione confidimus quod tanto exteriores hostes nostri valentiores vos contra se reperient, quanto vos inimici rectae fidei divino in se senserint amore terribiles.
12.33.3
Praeterea duas ad Cillanem epistolas misimus, si pacem quae ab excellentia vestra in triginta diebus facta est custodiret; et rescripsit eam se servaturum, si tamen ipsi a reipublicae partibus fuerit custodita. Homines autem illos quos tenuerat omnes cum rebus suis relaxavit. Sed de occisis hominibus suis valde dolet, atque de vobis vehementer suspectus est, quia si, quod Deus avertat, locum invenerit, etiam in pace eum non est dubium excessurum. Ad Pisanos autem hominem nostrum dudum qualem debuimus, et quomodo debuimus, transmisimus; sed obtinere nil potuit. Unde et dromones eorum jam parati ad egrediendum nuntiati sunt.
12.34.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Quod ad justam mensuram modium quo Ecclesiae coloni frumenta dabant redegerit laudat. Jubet perceptam ex injusto modio pecuniam colonis pauperioribus secreto distribui.
12.34.1
Gregorius Pantaleoni notario.
12.34.2
Experientia tua quod vel quale apud sacratissimum corpus beati Petri apostoli jusjurandum praebuerit memor est. Unde nos quoque securi discussionis tibi causam in patrimonio partis Syracusanae commisimus. Oportet ergo te fidem tuam, et ejusdem beati Petri apostoli timorem semper ante oculos habere, atque ita agere, ut neque ab hominibus in praesenti vita, neque ab omnipotente Deo in extremo judicio valeas reprehendi. 1242 Salerio siquidem chartulario nostro narrante, cognovimus quia modium quo coloni Ecclesiae frumenta dare compellebantur viginti quinque sextariorum inveneris. Quod omnino exsecrati sumus, atque eamdem discussionis causam te tarde fecisse doluimus. Quia ergo eumdem modium te fregisse et justum fecisse commemoras, gavisi sumus. Sed quia praedictus chartularius summam nobis quoque indicare studuit, quae de fraudibus conductorum apud experientiam tuam jam de duobus territoriis est collecta, sicut te studiose fecisse fracto injusto modio gaudemus, quia in futuro nobis prospicimus, ita etiam de peccatis praeteritis cogitamus, ne si ea quae fraudulenter conductores a rusticis abstulerunt ad nos perveniunt, peccata quae ab ipsis perpetrata sunt ad nos trahantur. Et ideo volumus cum omni fide, omni puritate, considerato timore omnipotentis Dei, reducta ad memoriam districtione beati Petri apostoli, per unamquamque massam colonos pauperes et indigentes experientiam tuam describere, atque ex eis pecuniis quae in fraudibus sunt inventae, vaccas, oves porcosque comparare, et singulis colonis pauperibus ea distribuere. Quod facere te cum consilio viri reverendissimi domni Joannis episcopi, atque Adriani chartularii nostri et rectoris volumus. Si autem necesse propter consilium fuerit, etiam filius noster domnus Julianus debet adhiberi, ita ut nullus alius agnoscat, sed omnino secretum sit. Vos ergo inter vos pertractate utrum in auro aut certe in pecuniis eisdem colonis pauperibus dari eadem continentia debeat. Quidquid vero communiter steterit, prius descriptionem, sicut dixi, facito, et postmodum singulis juxta qualitatem suae paupertatis distribuere stude. Ego enim, sicut Magister gentium testatur, habeo omnia, et abundo; nec pecunias, sed mercedem quaero. Ita ergo age, ut in die judicii de causa mercedis quae experientiae tuae commissa est mihi fructum quem feceris ostendas. Quod si pure, fideliter et strenue egeris, et hic illud in filiis tuis recipies, et postmodum retributionem plenariam in aeterni judicis examine habebis.
12.35.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXV. AD CATULUM ET ROMANUM. Optatum defensorem in amovendis a sacerdotum contubernio extraneis mulieribus adjuvet.
12.35.1
Gregorius Catulo, Romano, et Vintarith.
12.35.2
Pervenit ad nos quod qui sunt in sacro ordine constituti in territorio Nursino cum mulieribus extraneis habitent. Quod quia grave et 1243 valde indecens est, Optato defensori praecepimus ut eos debeat adhortari, quatenus, si ita est, nullus eorum cum extraneis mulieribus de caetero audeat habitare. Quod si forte adhortationem ejus neglexerint, hoc quoque ei injunximus, ut ad notitiam fratris et coepiscopi nostri Chrysanthi illud perducere debeat, dummodo per illum corrigat, aut cum ejus auctoritate praedictus defensor studeat emendare. Et ideo magnitudo vestra in hoc capitulo, sicut eam condecet, concurrat, atque eumdem desuper fratrem habeat in omnibus commendatum, ut vobis solatiantibus et quae ei injuncta sunt salubriter expleat, et in aliis contra rationem laborare non valeat.
12.36.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXVI. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Habitantes cum extraneis mulieribus Nursinos sacerdotes coerceat.
12.36.1
Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano.
12.36.2
Ex quorumdam relatione cognovimus sacerdotes territorii Nursini cum mulieribus extraneis commanere. Pro qua re valde nos fraternitas tua contristatos agnoscat, quae dudum talia, si tamen cognovit, minime passa est coercere. Sed quoniam Optato praecipimus defensori ut haec debeat modis omnibus emendare, et si quisquam ex eis in tali capitulo contumax voluerit apparere, ad fraternitatis tuae eum debeat evocare judicium, ideo sanctitati tuae necessario duximus scribendum ut si quos de sacerdotibus ad tuam dioecesim pertinentibus cum extraneis cognoverit habitare, vel certe de quibus antedictus Optatus tuae renuntiaverit sanctitati procaces invenerit, admonitione sacerdotali praemissa, et, si res ita exegerit, etiam canonicam adhibens disciplinam, de caetero emendare festinet, quia nos audire talia nulla patimur ratione. Sed et presbyterum quem dicunt sine Dei respectu plurimis violentias irrogare, admonere eum vel increpare pro talibus fraternitas tua studeat. Qui si te audire noluerit, a communione eum suspende, ut vel sic incipiat a pravis se actibus removere. Mense Julii, indictione 6.
12.37.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXVII. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit.
12.37.1
Gregorius Joanni episcopo Panormitano.
12.37.2
Apostolicae sedis benevolentia provocati, fraternitati tuae, quam Panormitanae Ecclesiae speculatoris constat suscepisse officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet 1244 temporibus, atque eo ordine, ut alios quoque insulae Siciliae sacerdotes vel decessores tuos usos esse non ambigis. Illud autem admonemus, ut apostolicae sedis reverentia nullius praesumptione turbetur. Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset injuria, et canonum maneat incolumis atque intemerata semper auctoritas, ut sicut a nobis hujuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent.
12.38.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXVIII. AD PHOCAM IMPERATOREM. Diaconi sui absentiam ingeniose excusat. Mittit Bonifacium. Adversus Langobardos auxilium implorat.
12.38.1
Gregorius Phocae Augusto.
12.38.2
Considerare cum gaudiis et magnis actionibus gratiarum libet quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod, remoto jugo tristitiae ad libertatis tempora, sub imperiali benignitatis vestrae pietate pervenimus. Nam quod permanere in palatio, juxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconum vestra serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit, quia dum ministri omnes hujus nostrae Ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet. Sed postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinant, qui prius illuc accedere valde timuerant. Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, ut laborem ferre vix possint, quidam vero ecclesiasticis curis vehementer implicantur, et lator praesentium, qui primus omnium defensorum fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide, ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestrae vestigiis esse judicavi. Unde eum, auctore Deo, diaconum feci, et sub celeritate transmittere studui, qui cuncta quae in his partibus aguntur, invento opportuno tempore, valeat clementiae vestrae suggerere. Cui rogo ut serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, ut tanto nobis valeat celerius misereri quanto afflictionem nostram verius ex ejus relatione cognoverit. Qualiter enim quotidianis gladiis et quantis Langobardorum incursionibus ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere 1245 suggestionis vocibus valemus. Sed in omnipotente Domino confidimus quia ea quae coepit consolationis suae nobis bona perficiet; et qui suscitavit in republica pios dominos, etiam exstinguet crudeles inimicos. Sancta itaque Trinitas vitam vestram per tempora longa custodiat, ut de bono vestrae pietatis, quod tarde suscepimus, diutius gaudeamus.
12.39.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XXXIX. AD LEONTIAM IMPERATRICEM. Gratulatur de adepto imperio. Divinam illi precatur gratiam. Romanam Ecclesiam commendat.
12.39.1
Gregorius Leontiae Augustae.
12.39.2
Quae lingua loqui, quis animus cogitare sufficiat quantas de serenitate vestri imperii omnipotenti Deo gratias debemus, quod tam dura longi temporis pondera cervicibus nostris amota sunt, et imperialis culminis lene jugum rediit quod libeat portare subjectis? Reddatur ergo Creatori omnium ab hymnidicis angelorum choris gloria in coelo, persolvatur ab hominibus gratiarum actio in terra, quia universa respublica, quae multa moeroris pertulit vulnera, jam nunc consolationis vestrae invenit fomenta. Unde nobis necesse est omnipotentis Dei misericordiam enixius exorare, ut cor vestrae pietatis sua semper dextera teneat, ejusque cogitationes coelestis gratiae ope dispenset, quatenus tranquillitas vestra tanto rectius valeat sibi servientes regere, quanto dominatori omnium noverit verius deservire. In amore catholicae fidei faciat defensores suos, quos fecit ex benigno opere imperatores nostros. Infundat in vestris mentibus zelum simul et mansuetudinem, ut semper pio fervore valeatis et quidquid in Deo exceditur non inultum relinquere, et si quid vobis delinquitur parcendo tolerare. Det nobis in vestra pietate Pulcheriae Augustae clementiam, quae pro zelo catholicae fidei in sancta synodo Helena nova vocata est. Omnipotens Dei misericordia largiora vobis cum piissimo domino spatia vivendi concedat, ut quo vestra longius vita extenditur, subjectorum omnium consolatio validius confirmetur.
12.39.3
Rogare forsitan debui ut Ecclesiam beati Petri apostoli, quae nunc usque gravibus insidiis laboravit, haberet vestra tranquillitas specialiter commendatam. Sed qui scio quia omnipotentem Deum diligitis, non debeo petere quod sponte ex benignitate vestrae pietatis exhibetis. Quanto enim plus timetis Conditorem omnium, tanto amplius ejus potestis Ecclesiam amare, cui dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et cui dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quaecunque solveris super terram, soluta erunt et in coelo. Unde nobis 1246 dubium non est quam forti amore ad eum vos stringitis, per quem solvi ab omnibus peccatis enixius desideratis. Ipse ergo sit vestri custos imperii, sit vobis protector in terra, sit pro vobis intercessor in coelo, ut per hoc quod, relevatis duris ponderibus, in vestro imperio subjectos gaudere facitis, post multa annorum tempora in coelesti regno gaudeatis.
12.40.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XL. AD CYRIACUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. Hortatur ut pacis studio a superbo Universalis titulo abstineat. Commendat Bonifacium diaconum.
12.40.1
Gregorius Cyriaco patriarchae Constantinopolitano.
12.40.2
Quanta sit pacis virtus, charissime frater, ex voce dominica diligentius intuentes, quae ait: Pacem meam do vobis, ita in ejus nos decet dilectione persistere, ut locum praebere discordiae nullo modo debeamus. Sed quia in radice ipsius vivere aliter non valemus, nisi mente et actu humilitatem, quam ipse auctor pacis docuit, teneamus, cum ea charitate qua dignum est suademus ut profanam elationem quae animabus semper adversa est, cordis pede calcantes, perversi superbique vocabuli scandalum Ecclesiae auferre de medio festinetis, ne a pacis nostrae societate divisi inveniri possitis. Sed unus in nobis spiritus, una mens, una charitas, una in Christo, qui sua membra esse nos voluit, sit compago concordiae. Nam quam durum, quam indecens, quam crudele, quamque a proposito sit sacerdotis extraneum illum pacem quam aliis praedicat non habere, sanctitas vestra consideret, et suos de superbia fratres scandalizare abstineat. Sed haec magis studeat, ut vanae ac superfluae elationis auctorem humilitatis queat ense prosternere, quatenus in ejusmodi victoria suum vos habitaculum sancti Spiritus gratia sibi vindicet, et aperte impleatur in vobis quod scriptum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos( II Cor. VI, 17).
12.40.3
Praesentium vero portitorem dilectissimum communem filium Bonifacium diaconum vobis in omnibus commendamus, ut quocunque necesse fuerit, solatia vestrae, sicut decet, inveniat sanctitatis.
12.41.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLI. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. Eulogium ad simoniam evellendam hortatur.
12.41.1
Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.
12.41.2
Quadam die dum inter me et familiares meos de consuetudinibus Ecclesiarum sermo fuisset exortus, quidam, qui in magna civitate Alexandrina medicinalis arte erat imbutus, collectorem 1247 se apud sophistam suum habuisse perhibuit, summae pravitatis puerum, quem repente dixit esse diaconum ordinatum. Atque addidit quod per praemia et dationes ordinatus fuisset, quia eamdem consuetudinem in sancta Alexandrina Ecclesia convaluisse fatebatur. Quod ego audiens obstupui, et valde miratus sum, quia sanctissimi ac beatissimi viri domni Eulogii lingua, quae tam multos haereticos ad fidem catholicam revocat, simoniacam haeresim de sancta Alexandrina Ecclesia non erasit. Et quis erit cujus exhortatio vel correctio hoc poterit emendare, si magna et admirabilis doctrina ejus hoc sine emendatione reliquerit? Unde pro absolutione animae vestrae, pro augmento mercedis vestrae, ut ante tremendi oculos Judicis vestra in omnibus perfecta sint opera, festinare debetis simoniacam haeresim, quae prima in Ecclesia exorta est, a sanctissima sede vestra, quae nostra est, funditus evellere atque eradicare. Propter hoc etenim contigit ut ecclesiasticorum ordinum a plurimis sanctitas caderet, quia personae non pro vita et actibus, sed pro praemiis ad eos ordines adducuntur. Si autem morum merita, et non praemia quaeruntur, ad ordinationem personae indignae non venient. Et tanto plus incipiet vobis merces accrescere, quanto boni quique, qui adducti ad sacros ordines fuerint, de animarum lucris studuerint cogitare.
12.42.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. De non amisso oculorum visu, ac de aucto dominico grege gratulatur. Monet susceptas illius eulogias, necnon parata esse grandiora ligna, quibus si eget, scribat Bonifacio.
12.42.1
Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.
12.42.2
Magnas omnipotenti Deo gratias reddimus, quia in ore cordis experimento dulcis fit sapor charitatis, cum impletur quod scriptum est: Sicut aqua frigida sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua. Ante hoc enim temporis Bonifacii chartularii, responsalis mei, qui in urbe regia demoratur, vehementer me scripta turbaverant, quae dicebant dulcissimam mihi atque suavissimam sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. Ex quibus scriptis gravi moerore percussus sum. Sed subito, Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, beatitudinis vestrae suscepi epistolam, et, sanam de ea quam audivi corporis molestia agnoscens, exsultavi vehementer, quia tanta laetitia cordis secuta est, quanta prius tristitiae amaritudo praecesserat. Scimus enim quia in omnipotentis Dei adjutorio multorum salus est vita vestra. Nam tunc inter fluctus nautae securi navigant, quando gubernator doctus atque artifex ad clavi regimen sedet.
12.42.3
In salutis autem vestrae gaudio haec quoque mihi est exsultatio addita, quia et imminutos ore vestro Ecclesiae hostes, et multiplicatos dominicos greges 1248 agnovi. Crescunt enim quotidie per linguae vestrae vomerem grana coelestia, atque in supernis horreis multiplicantur; ita ut in vobis impletum esse gaudeamus quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum. Unde aperte colligimus, quia quanto plus ad servitium Dei omnipotentis fugitivos ejus reducitis, tanto apud eum majus meritum habetis. Et quanto meritum majus accipitis, tanto potestis amplius impetrare quae petitis. Rogo ergo ut pro me peccatore enixius oretis, quia et dolor corporis, et amaritudo cordis, et immensa vastitas mortalitatis inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit. Inter quae omnia non temporalem, sed aeternam consolationem requiro, quam per me impetrare non valeo, sed intercessione vestrae beatitudinis hanc me obtinere confido.
12.42.4
Secundo vero anno nulla sanctitatis vestrae scripta suscepi, atque omnino contristatus sum. Et quidem vestra benedictio, quam sine epistola transmisistis, data atque suscepta est. Sed quia plus me lingua vestra quam data laetificat, minoris gratiae esse credidi quae dabantur. Communem autem filium Epiphanium diaconum, Alexandro atque Isidoro sanctissimae Ecclesiae vestrae diaconis feci scribere, ut constaret quia ea quae transmissa sunt suscepissem.
12.42.5
Scripsi vero quia grandia ad arbores ac temones faciendos ligna paraveram, sed navis parva quae venerat, haec portare non potuit, et nihil mihi exinde rescripsistis. Unde si sunt necessaria, communi filio Bonifacio diacono nostro, quem nunc ad urbem regiam pro faciendis responsis transmittimus, scribite, ut mihi ipse rescribat quatenus praeparentur, ut cum beatitudo vestra transmiserit, parata valeant inveniri.
12.42.6
Praeterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catenis amatorum vestrorum sanctorum Petri et Pauli apostolorum inserta est benedictio, quae oculis vestris assidue superponatur, quia multa per eamdem benedictionem miracula fieri consueverunt.
12.42.7
Omnipotens Deus cordi beatitudinis vestrae aspiret, ut pro me orare assidue curetis, et vos vestrosque omnes sua dextera protegat, atque post longa annorum curricula ad coelestia regna perducat.
12.42.8
Eulogias vero sancti Marci a beatissima fraternitate vestra transmissas cum ea charitate qua sunt directae secundum notitiam earum suscepimus, et gratias affectui vestro referimus, quia ex his exterioribus quales erga nos interius sitis agnoscimus.
12.43.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM PANORMITANUM. Quem videre peroptabat, manere in Sicilia concedit, ob navigii periculum.
12.43.1
Gregorius Joanni Panormitano.
12.43.2
Amorem circa nos vestrum, quem corporali nobis visione voluimus exhibere, scriptis et 1249 operibus assidue demonstratis. Sed quid aliud haec exhibendo agitis, nisi ut plus quaeramus videre, quem docemur amplius amare? Et paulo minus jam etiam murmur accepimus, quia non possumus videre quem amamus. Sed adfuit qui mihi impossibilitatem navigii de vestra gloria narraret, atque ideo quod amavi retinui, et quod iratus fueram peperci. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, et a malis omnibus gratia continua defendat.
12.44.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLIV. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Quae clericis suis justa petentibus promisit exhibeat.
12.44.1
Gregorius Joanni episcopo Panormitano.
12.44.2
Implenda sunt semper postulantium desideria, quoties illa poscuntur quae a ratione non deviant. Et ideo quia quaedam capitula, quae servaturum te clericis tuis petentibus promisisti, nostra ab eis postulamur auctoritate firmare, fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut ea quae praesentia scripta continent sine aliqua debeat refragatione servare. Primum, ut de reditibus Ecclesiae quartam in integro portionem Ecclesiae tuae clericis secundum meritum, vel officium, sive laborem suum, ut ipse unicuique dare prospexeris, sine aliqua praebere debeas tarditate. De hoc vero quod ex fidelium oblatione accesserit, quartam partem in solidis, vel cellario, eis juxta pristinam consuetudinem dare non differas. Reliqua autem omnia mobilia in tua retineas potestate. Immobilia enim ecclesiasticis reditibus aggregentur, ut multiplicata quantitate clericorum tuorum quarta, Deo largiente, proficiant.
12.44.3
Tabularium autem una cum consensu seniorum et cleri memineris ordinandum, qui annis singulis ad amputandam fraudis suspicionem solemniter suas debeat rationes exponere. Vindemiarum autem tempore idem clerus emendi vinum de possessionibus Ecclesiae tuae ad justa pretia, in quantum vendendum est, remedium consequatur. Nam satis contra rationem est ut quod potest extraneis venundari, clericis dato pretio denegetur. Possessiones igitur, vel si qua sunt alia ecclesiastico juri competentia, et ab extraneis indebite detinentur, cum omni studio servata civilitate, in jus Ecclesiae tuae reparare festina, ut negligens in aliquo videri non valeas. Si quid igitur de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit quod te juste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita; sed praesentibus senioribus Ecclesiae tuae diligenter est 1250 veritas perscrutanda, et tunc si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis. Haec itaque omnia sic sollicite ac mansuete studii tui sit custodire, quatenus nec tu promissionis tuae videaris immemor exstitisse, nec illi contra te justam occasionem invenire valeant murmurandi. Datum mense Aug., indict. 6.
12.45.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLV seu CAPITULARE PRIMUM. AD JOANNEM DEFENSOREM. Quid in Januarii, Malacitani episcopi, cujusdam illius presbyteri, necnon Stephani episcopi causis inquirendum ac statuendum sit.
12.45.1
Gregorius Joanni defensori in nomine Domini eunti in Hispaniam.
12.45.2
In primis requirendum est de persona presbyteri dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Januarii; et si ita se veritas habet, sicut ejusdem episcopi petitio continet, in Ecclesiam atque in locum suum modis omnibus idem presbyter revocetur. Si autem dictum fuerit quia contra ipsum causa aliqua mota sive probata est, subtiliter, ipso praesente et pro se rationem reddente, quaerendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc recte colligere valeas utrum adhuc in exsilio demorari, an certe in Ecclesiam suam et officium suum debeat revocari.
12.45.3
De suprascripti vero episcopi persona hoc statuendum est, ut si nulla contra eum criminalis causa, quae exsilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is qui eo superstite episcopus perverse ac contra canones in Ecclesia ejus ordinari praesumpsit, sacerdotio privatus, ab omni ecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Januario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos per omnia transmittatur. Episcopi vero qui eum ordinaverunt, vel ordinationi ejus consentientes interfuerunt, in sex mensibus dominici corporis et sanguinis communione privati, agere poenitentiam decernantur in monasterio, et suprascriptus Januarius loco et ordini suo modis omnibus reformetur. Si vero communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati episcopi se metu judicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte fassi fuerint, et tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si vero ille qui locum ejus invasit de hac fortasse luce migraverit 1251 et alter est ordinatus, quia levior culpa videtur, cum non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto videatur, episcopatus illi officium ab illa Ecclesia tantummodo interdicatur ut in alia Ecclesia quae sacerdote vacaverit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malacitanam tamen Ecclesiam nunquam aliquo modo reversurus. Gloriosus autem Comitiolus quidquid praedictus episcopus per violentiam atque insecutionem ipsius expendisse vel damnum pertulisse dato sacramento firmaverit, eidem episcopo restituere condemnetur. Si autem aliter quam antefati episcopi petitio continet actum esse forsitan perhibetur, subtiliter quaerendum est, et veritate cognita, cum Dei timore quod justitiae ordo suaserit judicandum.
12.45.4
Quia ergo Stephanus episcopus in odio suo quaedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed injuste se asserit condemnatum, diligenter quaerendum est primo si judicium ordinabiliter est habitum, aut si alii accusatores, alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas est examinanda, si digna exsilio vel depositione fuit. Aut si eo praesente sub jurejurando contra eum testimonium dictum est, seu scriptis actum est, vel ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter quaerendum est, cujus conditionis, cujusque opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra praedictum episcopum inimicitias habuissent, et utrum testimonium ex auditu dixerunt aut certe se scire specialiter testati sunt, vel si scriptis judicatum est, et partibus praesentibus sententia recitata est. Quod si forte haec solemniter acta non sunt, nec causa probata est quae exsilio vel depositione digna sit, in Ecclesiam suam modis omnibus revocetur. Hi vero qui eum contra Dei timorem et canonum statuta condemnaverunt, excommunicati in monasterium ad agendam poenitentiam in sex mensibus sunt mittendi, ita sane ut si cuiquam eorum mortis contigerit imminere discrimen, viatici ei benedictio non negetur. Ipse autem qui eo vivente locum ejus temerarie ambivit privatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat. Episcopi vero qui eum ordinare praesumpserunt, vel perversae ipsius ordinationi praebuere consensum, iidem, communione privati, sex mensibus ad agendam poenitentiam in monasterio deputentur. Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati Stephani se metu judicis consensisse, ac talia se fecisse non sua sponte professi fuerint, tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus. Si igitur is qui praedicti Stephani 1252 locum invasit fortasse defunctus est, atque alius in Ecclesia ejus episcopus ordinatus est, illud de eo statuendum est quod superius de causa fratris et coepiscopi nostri Januarii diximus. Quod si forte aliqua de objectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua vero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est utrum leviora capitula, an certe graviora probata sint, ut ex eis qualiter definitionem tuam formare debeas possis scire. Gloriosus vero Comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quidquid de rebus ejus, vel Ecclesiae ipsius tulit, ei sine aliqua restituat dilatione. Sed et quaeque se in persecutionem ac violentiam ejus expendisse vel damnum idem episcopus pertulisse juraverit, idem memoratus gloriosus Comitiolus reddat ac satisfaciat. Si autem talem culpam antedictum episcopum commisisse constiterit, quod absit, ut constet eum non irrationabiliter fuisse depositum, eadem ejus depositio confirmetur, et Ecclesiae res suae omnes restituantur, quae ablatae claruerint, quia delictum personae in damnum Ecclesiae non est convertendum. Si enim, ut dicunt, Comitiolus defunctus est, ab haerede ejus quae ab illo injuste ablata sunt sine excusatione reddantur.
12.46.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. CAPITULARE II LEGUM IMPERIALIUM. PRO IMMUNITATE CLERICORUM, JOANNI DEFENSORI EUNTI HISPANIAM. Quid in supradictorum causis sit agendum uberius praescribit, collectis imperatorum legibus.
12.46.1
De persona presbyteri hoc attendendum est, quia si quam causam habuit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut haec Novellarum constitutio manifestat, quae loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus ac reverendissimis episcopis, clericis et monachis.
12.46.2
Petro gloriosissimo praefecto praetorio: Si quis contra aliquem clericum, aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut ascetriam habet aliquam actionem, adeat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subjaceat. Ille vero causam inter eos dijudicet. Et si quidem utraque pars his quae judicata sunt acquieverit, jubemus per loci judicem haec exsecutioni perfecte mandari, etc. Ne vero objiciatur quia de clerico hoc loquitur, non de presbytero, sciendum est quia in eadem constitutione, L. I. c., legitur appellatione clericorum etiam presbyteros et diaconos contineri. Verba autem legis istasunt: Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos, cantores, et lectores; quos omnes clericos appellamus, et reliqua.
12.46.3
De persona Januarii episcopi sciendum est graviter omnino et contra leges esse actum ut violenter 1253 de Ecclesia traheretur, dum quando si quamlibet aliam injuriam a quocunque episcopus passus fuerit in Ecclesia, injuriantem lex capitali poena percutiat, et sicut majestatis reum omnibus det accusandi illum licentiam, ut hujus legis series loquitur Codicis libro primo, titulo sexto, constitutione decima: Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Theodoro praefecto praetor. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut, in Ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur a provinciae rectoribus animadvertatur, atque ita provinciae moderator, sacerdotum et clericorum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam capitali in convictos seu confessos reos sententia noverit vindicandum. Et post pauca: Sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias veluti publicum crimen insequi, atque de talibus reis ultionem mereri, etc. Datum VII Kalendas Maii, Mediolani, Honorio Augusto quater et Eutychiano consulibus.( C. de Episc. et Cler., l. Si quis., et c. Cod. Theod., lib. XVI, tit. 2, cap. 31.)
12.46.4
Libri suprascripti tit. 15, const. 2: Imperator Honorius et Theodosius Augusti, Jonio praefecto praetor. Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere, sub hac videlicet definitione, ut si quisquam contra hanc legem venire tentaverit, sciat se Majestatis crimine esse retinendum. Data Kalendis Aprilis, Honorio septies et Theodosio tertio consulibus. Item l. ejusdem tit., constit. 5. Imperator Leo Augustus, Eutychiano praefecto praetor. Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura, excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quoties usus exegerit invocati, singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus, nullos penitus cujuscunque conditionis de sacrosanctis Ecclesiis orthodoxae fidei expelli, aut trahi, vel protrahi confugas. Et post pauca: Qui hoc moliri, aut facere, aut nuda cogitatione saltem atque tractatu ausi fuerint tentare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. Ex his ergo locis, eorumque finibus, quos anteriorum legum praescripta sanxerunt, nullos ejici aut expelli aliquando patimur, nec in ipsis Ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum, aut vestis negetur, aut requies, etc. Data pridie Kalend. Martii Constantinopoli, Leone Augusto tertium consule.
12.46.5
De persona Stephani episcopi hoc attendendum est, quia nec invitus ad judicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit judicari, sicut praedicta Novellarum constitutio continet, quae de episcopis loquitur. Ait enim: Sed neque pro qualicunque pecuniaria vel criminali causa ad judicem civilem sive militarem invitum episcopum producere vel exhibere citra imperialem jussionem permittimus; 1254 sed judicem qui tale aliquid sive ex scripto, sive ex non scripto, praesumpserit imperare, post cinguli privationem, XX librarum auri poenam exsolvere jubemus Ecclesiae cujus episcopus produci aut exhiberi jussus est; exsecutorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum, et in exsilium deportandum. Item post multa: Si autem et a clerico aut laico quocunque aditio contra episcopum fiat, propter quamlibet causam, apud sanctissimum ejus metropolitam, secundum sanctas regulas et nostras leges causa judicetur. Et si quis judicatis contradixerit, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham dioeceseos illius referatur causa, et ille secundum canones et leges huic praebeat finem.
12.46.6
Contra haec si dictum fuerit, quia nec metropolitam habuit nec patriarcham, dicendum est quia a sede apostolica, quae omnium Ecclesiarum caput est, causa haec audienda ac dirimenda fuerat, sicut et praedictus episcopus petiisse dignoscitur, qui episcopos alieni concilii habuit omnino suspectos. Quia ergo sententia non a suo judice dicta nihil firmitatis obtineat, lectionis hujus tenor ostendit, lib. C. VII, tit. 48, constit. 4. Imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius Augusti, ad Potitum vicarium: Et in privatorum causis hujusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia, non a suo judice dicta, constringat. Data XII Kalend. Octobris, Romae, Ausonio et Olibrio consulibus.
12.46.7
Illud autem quod dicitur a servis suis accusatus, quia audiri minime debuerunt, haec constitutio patefacit sic dicens, C. lib. IX, tit. 1, constit. 20. Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Eutychiano praefecto praetor. Si quis ex familiaribus vel ex servis cujuslibet domus cujuscunque criminis delator atque accusator exstiterit, ejus aestimationem, caput atque fortunas petiturus cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem judicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Majestatis autem crimen tantum excipimus. Data V Idus Novembris, Caesario Atticoque consulibus.
12.46.8
Si vero dictum fuerit quia de hoc accusatus est, quod ad majestatis crimen attendit, nec ipsum de eo credendum fuit, si vita vel opinio ejus talis ante non exstitit, sicut lib. Pandectarum XLVIII, ad legem Juliam majestatis, scribit Modestinus, lege Famosi, paulo post principium: Hoc tamen crimen a judicibus non in occasione ob principalis majestatis venerationem habendum est, sed in veritate rei judicatae. Nam et persona spectanda est, an poterit facere, et ante quid fecerit, et an cogitaverit.
12.46.9
Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui vilissimi sint testes exhibiti, hoc si verum 1255 est, nullius esse momenti lege noscendum est, Constitutione novella quae de testibus loquitur, c. 16: Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum judices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At ne postea objiciatur eis quia per unam partem gesta confecta sunt, oportet et illum qui impetitur, in ipsa civitate constitutum ubi testimonia dantur, admonitum a judice sive a defensore advenire, et audire attestationes. Si vero noluerit advenire, sed contempserit, ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus hujusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente fuissent facta. Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem in utriusque praesentia probationes factae. Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat. Quod quia hic omissum est, necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat.
12.46.10
Quales autem testes, vel cujus opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, quae pene nulli habentur incognitae; quae etiam et illud sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. Quod autem dicitur, quia nihil scriptis judicatum est, legendus est tit. 44 lib. VII Codicis, quia scriptis debuit judicari. Nam ibi inter alia praecipitur ut sententia quae sine scripto dicta fuerit nec nomen sententiae habere mereatur.
12.47.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. SENTENTIA JOANNIS DEFENSORIS. Exemplum sententiae pro Januario Malacitano episcopo.
12.47.1
In nomine Domini, imperatore illo, illa die, illa indictione.
12.47.2
Ille cui officium cognitoris injungitur ita se pura ac intemerata conscientia debet in omnibus exhibere, ut ex his quae in aliis judicat ipse ultionem aeterni examinis non incurrat. Dum igitur ex deputatione beatissimi atque apostolici domni mei papae Gregorii ego Joannes defensor inter Januarium episcopum Malacitanae civitatis atque inter illos et illos episcopos cognitor resedissem, necesse habui causam praedicti Januarii interna inquisitione discutere, et a partibus subtiliter quaerere veritatem, si, ut petitio ejus continet, transmissis clericis a memoratis episcopis 1256 una cum hominibus gloriosi Comitioli, de Ecclesia fuerit violenter abstractus. Qui dum multa contra se invicem, sicut gesta testantur, objicerent, ad conclusionis hunc utraeque partes aliquando terminum pervenerunt, petentes me de agnitis debere judicare. Unde sollicite relegens quae acta sunt, et veritatem diligenti investigatione perquirens, nullam in antedicto Januario culpam quae exsilio vel depositione digna esset puniri, sed magis illum ejectum de Ecclesia violenter inveni. Et quanquam hujusmodi temeritatem legum censura districtissime feriat, ego tamen legum vigorem sacerdotali moderatione temperans, mediis sacrosanctis Evangeliis, quibus praesentibus ab initio in hoc cognitor resedi judicio, ea quae contra eum statuta sunt, licet jure non teneant, nec alicujus sint momenti, injusta tamen et infirma esse pronuntio, atque illos et illos memoratos episcopos, qui, postposita consideratione sacerdotali, in fratris sui praejudicium atque condemnationem injuste et contra Dei timorem versati sunt, condemnans, in monasterio recipiendos ad agendam in tempus poenitentiam statuo atque decerno. Illum vero qui locum antedicti sanctissimi Januarii contra sacrorum canonum statuta nequiter praesumpsit invadere, condemnans, privari sacerdotio et ab omni ecclesiastico ordine removeri statuo, ut et hoc quod male est adeptus amittat, nec ad officium quod ante indigne gesserat revertatur. Saepedictum autem sanctissimum Januarium episcopum absolutum loco suo in episcopatus gradu Deo auctore reverti ac modis omnibus reformari constituo.
12.48.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM DEFENSOREM. Dissolutos ac depravatos Capricanae insulae monachos in viam reducat.
12.48.1
Gregorius Joanni defensori.
12.48.2
Ubi canonicam districtionem culparum contra se qualitas excitat, postponere quae corrigenda sunt non debemus, ne dissimulatione vires dare pravis actibus, quos falce disciplinae resecare nos convenit, videamur. Quia ergo pervenit ad nos monachos monasterii in Capricana insula, quae juxta Majoricam insulam est posita, ita perverse agere, ac vitam suam diversis facinoribus submisisse, ut non omnipotenti Deo, sed antiquo se hosti, quod cum gemitu dicimus, ostendant potius militare, experientia tua, praesenti auctoritate commonita, ad praedictum monasterium accedere, et vitam moresque illic conversantium subtili studeat investigatione perquirere, et ita quaeque resecatione digna repererit, sicut 1257 canonicus ordo desiderat, congrua ultione corrigere, atque eos quae observare debeant informare, quatenus emendationis tuae modus, et istos ad viam rectae conversationis reducere, et te apud nos nullo modo valeat accusare culpabilem.
12.49.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. EPISTOLA XLVII. AD THEODORUM CURATOREM. Petrum ejusque matrem amanter commendat.
12.49.1
Gregorius Theodoro curatori.
12.49.2
Postquam sic de gloriae vestrae sinceritate praesumimus, ut vestros vos credamus reputare qui nostri sunt, latori praesentium Petro, viro magnifico 1258 ad promerendum bonitatis vestrae gratiam hoc solum sufficere poterat, indicare quia noster est. Sed quoniam paterna commendatio boni filii mentem solet semper accendere, paterna dulcedine salutantes, petimus ut memorato filio nostro, atque memoratae filiae nostrae gloriosae matri ipsius, patrocinii vestri gratiam o tendatis, eosque et illic positos tuitionis vestrae remedio foveatis, et venientes ad nos vestris subsidiis adjuvetis, quatenus dum ea quae gloria vestra ex se solet impendere, nostra benignius epistola interveniente, praestiterit, et ipsam rem consuetam videatur laudabiliter exhibere, et nos sibi pro sua bonitate gratiarum esse per omnia faciat debitores.