Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8064 Episto93
5.1.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. 727 EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM. Non praeponendos monasteriis clericos Ecclesiis deservientes.
5.1.1
Gregorius Joanni Ravennati episcopo, etc.
5.1.2
Pervenit ad me quod in Ecclesia fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum aut etiam laicorum facta sunt; dumque hi qui sunt in ecclesiis fingunt se religiose vivere, monasteriis praeponi appetunt, et per eorum vitam monasteria destruuntur. Nemo etenim potest et ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterio districtionem teneat qui quotidie in monasterio ecclesiastico cogitur permanere. Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum sit, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar ut loca sacra per clericorum ambitum destruantur. Vos itaque ita agite, ut mihi hac de re correctam causam sub celeritate nuntietis.
5.2.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA II. AD FELICEM EPISCOP. ET CYRIACUM ABBATEM. Introducendos in monasterium a Theodosia fundatum servos Dei.
5.2.1
Gregorius Felici episcopo et Cyriaco abbati.
5.2.2
Querelam Theodosiae religiosae feminae subditae vobis satis series relationis explanat, in qua plura et non ad sacerdotalem pertinentia mansuetudinem contra Januarium fratrem et coepiscopum 728 nostrum capitula comprehensa relegimus, ita ut post fundatum a se servorum Dei monasterium, omne quod ad avaritiam, turbulentiam praejudiciumque pertinet, tempore dicatur oratorii ipsius dedicationis exhibitum. Quamobrem si ita est ut ante fata ejus suggestione comperimus, et in hoc quidquam cognoscitis indecentius fuisse commissum, hortamur ut Musicum abbatem monasterii Agilitani, remotis prius omnibus praejudiciis, studeatis ut in monachos suos, quos illic ordinare coeperat, summopere vacare festinet, quatenus ipso venerabili loco, decenti regularique modo per vos, Domino juvante, disposito, nec frequens nos praedictae religiosae feminae de non impletis bonis desideriis suis querela concutiat, nec cum vestrae detrimento sit animae, si tam pium propositum aliqua vobis negligentibus, quod non credimus, dilatione torpescat.
5.3.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA III. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteri, diaconi et subdiaconi qui se luxuriae crimine maculaverint suo gradu in perpetuum dejecti maneant. Peracta poenitentia communionem accipiant inter laicos. Saturnino expresbytero monasteriorum quorumdam curam suscipere concedit. Mittit baptizandae mulieri vestem, et Columbo presbytero Codicem regulae pastoralis.
5.3.1
Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
5.3.2
Relectae textus quam fraternitas tua direxit epistolae sollicitudinem tuam diligenter innotuit, sed cognita nos corporis tui molestia contristavit. Verumtamen dominica patienter debent sustineri flagella. Nam frequenter ad emendationem 729 aegritudo conceditur. Et hoc ante Deum hominem purgatum statuit, quod in hac illum ad praesens vita contristat. Unde necesse est ut Creatori nostro, etiam in infirmitate positi, gratias referamus, et ut in illa nobis vita castigatio ista proficiat exoremus.
5.3.3
Praeterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes, statuimus diaconum et abbatem de portu Veneris, quem indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere vel posse ullo modo revocari. Quem quidem sacro ordine privatum in poenitentiam deputare te convenit. Cujus si postea actus conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi tu tamen decreveris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi, alium qui hoc officium implere debeat ordinabis. Saturninum vero expresbyterum, ut nunquam ad sacri ordinis ministerium praesumat accedere, scriptis cavere decrevimus. Sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in eo in quo est statu sine cujusquam adversitate manere permittimus. Fraternitas ergo tua commissos sibi vigilanti cura custodiat, a malis actibus sua, ut valet, praedicatione corripiat, quatenus et officii sui inveniatur, sicut decet, implere propositum, et Deum sibi retributorem suae faciat actionis existere. Nos vero omnino vos videre cupimus, atque in Deo de vestra praesentia et salute gaudere. Vestem vero ei quae baptizanda est direximus; atque ut nobis talia scribatis, semper optamus. Codicem vero regulae pastoralis domno Columbo presbytero transmittendum per harum portitorem direximus, quem vos nolite detinere. Nam usui vestro alium sub celeritate transmittemus.
5.4.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA IV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Id de lapsis decernit quod antecedenti epistola. Constantio scribit ut Joannem puniens iram caveat. Ut ejusdem Constantii famae consulatur. Finiendam Romae causam Fortunati.
5.4.1
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
5.4.2
Si lapsis ad suum ordinem revertendi licentia concedatur, vigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum per reversionis spem pravae actionis desideria quisque concipere non formidat. Fraternitas siquidem vestra nos consuluit, si 730 Amandinus expresbytero et abbate, qui a suo est decessore culpa exigente depositus, in eo quo fuerat ordine constitutus debeat revocari. Quod quidem nec licet, nec fieri posse aliqua ratione decernimus. Ejus tamen si conversatio forte meruerit, sacro per omnia sicuti est privatus officio, in monasterio eum ante alios, ut praevideritis, monachos ordinate. Illud igitur prae omnibus studete, ut lapsos in sacrum ordinem nullius vobis supplicatio aliquo modo revocare suadeat, ne hujusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur eis esse vindicta.
5.4.3
Vitalianum vero expresbyterum, de quo scribitis ut districte debeat custodiri, in Siciliam dirigi faciemus ut, spe discedendi sublata, in poenitentiae se saltem tunc lamenta constringat. Jobinum quoque de portu Veneris quondam diaconum et abbatem suo decrevimus privandum officio, atque ut alter in ejus loco debeat ordinari scripsimus. Similiter etiam et tres subdiaconos quos fraternitas vestra lapsos innotuit a suo semper vacare ac decernimus privatos officio, quibus nihil aliud quam inter laicos sacra est praebenda communio. Saturninum vero expresbyterum ne ad sacri ordinis ministerium praesumat unquam accedere, deputavimus facere cautionem. Eumque in eadem qua fuerat insula cum sacri ordinis privatione volumus permanere, permittentes ei curam et sollicitudinem de monasteriis habere vel gerere, quem et ex suo lapsu cautiorem factum cum credimus commissos sibi jam nunc sollicitius custodire.
5.4.4
De Joanne autem Ecclesiae vestrae notario charitas nos qua vos diligimus olimque dileximus ut scriberemus admonuit, ne dum ejus culpa provocat, aliquid quod ad peccatum pertinet fieri mandaretis. Hoc ergo caventes, Ecclesiae vestrae res subtiliter modis sic quibus potueritis inquirite, unde nec Deum offendatis, nec ille vos unde apud homines accuset, valeat invenire. Nam nos non Joannem defendendo, vel contra rationem commendando ejus personam, sed ne vestra magis anima, stimulante furore, in aliquo gravaretur, scripsimus. Unde necesse est ut, sicut praefati sumus, Ecclesiae vestrae res subtili investigatione cum Dei timore perquirere minime negligatis.
5.4.5
Praeterea multum nos de Fortunati persona charissimae fraternitatis vestrae mirari fecit epistola. Sed aut a vobis minime scripta ipsa dictata sunt, aut certe si vestra sunt, nos in eis fratrem nostrum domnum Constantium nequaquam agnoscimus. Debuistis etenim et adhuc debetis attendere quia pro vestra est opinione quod scribimus. Nam dum 731 illic se praedictus Fortunatus violentiam sustinere nec defensoris auxilium invenire potuisse commemorat, quid aliud nisi vestram attingit invidiam? Ergo ut nec opinionem vestram haec res apud quosdam offuscet, nec Ecclesiae vestrae possit fieri in aliquo, si bona causa est, detrimentum, instructam huc debetis mandare personam, ut causae qualitas trutinata sine vestra possit invidia terminari. Quoniam praesertim post ejus querelam, si illic pro vestris partibus fuerit dicta sententia, non rationabiliter, sed sola potestate credetur superatus. Nos vero pro charitate qua vobis astringimur, quae pro opinione vestra sunt, ut facere debeatis non desistimus admonere. Scientes quia etsi vos ad tempus adhortatio ista constristat, postea tamen deposita contentionis intentione laetificat. Mense Septembri, indictione 13.
5.5.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA V. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatur quod pastorali zelo Donatistas coercere studuerit; severiorem tamen in episcopos id negligentes Africani concilii sententiam non probat.
5.5.1
Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
5.5.2
Veniens ad nos Prosper, praesentium lator, responsalis vester, post alios vestrae charitatis affectus[ Forte affatus; legitur tamen affectus in omnibus Mss. nostris], secundas nobis vestras epistolas cum allegatione principalium jussionum apud vos habitae synodi chartulam porrexit. Quibus relectis, et de vestro gratulati sumus, quem pastoraliter geritis zelo, et piissimos dominos occasione religionis illatas venalium personarum removisse calumnias. Maxime autem quia ita studuit fraternitas vestra Africanam servare provinciam, ut nullatenus devias haereticorum sectas cum fervore sacerdotali coercere negligeret. De quibus etiam omnibus sopiendis, et antequam charitatis vestrae consuleremur apicibus, in tantum nos subtilius definisse meminimus, ut nihil rursus de his vobis responderi necessarium credamus. Quanquam ergo haec se ita habeant, et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci, tamen subtiliter intuentes omnino nos tetigit, ne per ea quae apud vos gesta sunt aliorum conciliorum primatibus, quod avertat Dominus, generetur scandalum. Sententia namque a vobis prolata est in conclusione gestorum. In qua dum pro investigandis illis haereticis admonetis, subintulistis 732 eos qui negligunt substantiarum dignitatumque privatione plectendos. Optimum est igitur, frater charissime, ut in his quae foris corrigenda sunt prius charitas interna servetur, et simus mente subjecti( quod maxime vestrae gravitatis proprium judicamus) etiam personis dignitate minoribus. Tunc enim totis coadunatis viribus haereticorum commodius obviatis erroribus, cum secundum morem sacerdotii vestri studueritis ecclesiasticam interius custodire concordiam.
5.6.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VI. AD VICTOREM EPISCOPUM. Gregorium abbatem longa, ob negligentiam, poenitentia afflictum restituat. Martiam sanctimonialem revocet. Tradatur Victoria Fantino diligenter examinanda. Anastasius medicus ne in monasterium virginum deinceps ingrediatur.
5.6.1
Gregorius Victori episcopo Panormitano.
5.6.2
Latorem praesentium Gregorium, abbatem atque presbyterum monasterii sancti Theodori, nulla quidem ratio permittebat ut post lapsum cellae ipsius pene generalem ultra ei praeesse debuisset. Qui enim tot discipulos per suam negligentiam ad infernum duxit, reliquis unquam praeponi non debuit. Sed quia longa hic est apud nos poenitentia afflictus, fraternitatem tuam necesse est eum in monasterium praedictum recipere, locoque suo constituere, ita tamen ut Urbicus monasterii mei praepositus dare aliquem de servis Dei debeat, qui ei praepositus fiat, ut quod istius incuria negligitur, illius sollicitudine servetur.
5.6.3
Praeterea ex monasterio ancillarum Dei, quod est sancti Martini, Martiam sanctimonialem feminam in monasterium aliud injuste audio fuisse migratam; et Victoria, quae locum illius sequebatur, sicut audio, res monasterii dispersit, ut ad prioratus locum pertingere et ipsa post abbatissam interim inveniri debuisset. Quam rem fraternitas tua sub omni studeat celeritate corrigere; cujus enim jam culpae sis intelligis, ut ego tam longe positus quae in civitate tua aguntur agnoscam, et tot curis occupatus quae fieri debeant disponam. Praedictam itaque Martiam in monasterium suum et locum suum volumus revocari. Victoriam vero Fantino defensori nostro tradi, quatenus ipse eam discutiens, cui quid de rebus monasterii dedit inveniat. Quam discussam 733 in monasterium aliud dari volumus, nobisque per Fantinum defensorem subtiliter renuntiari, ut sciamus quid de ea debeat sententia certiori constitui. Multa autem mala in eodem monasterio per Anastasium medicum audio contigisse. Qui si quando in monasterium virginum seu ipsum seu aliud fuerit ingressus, fraternitatem tuam culpa respiciat, quae gregem commissum tenet, et custodire dissimulat.
5.7.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VII. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Saturninum expresbyterum, si post lapsum ministraverit, communione privet usque ad diem obitus.
5.7.1
Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
5.7.2
Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas vestra discutiat id quod ad nos de Saturnino expresbytero est perlatum. Pervent namque ad nos quia postquam pro crimine lapsus sui a sacerdotii ordine est dejectus, ad explendum ministerium presbyterii praesumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum fraternitas vestra repererit, eum sacri corporis et sanguinis Dominici participatione privatum in poenitentiam redigat, ita ut usque ad diem obitus sui in eadem excommunicatione permaneat, et viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum fraternitas tua talem poenitentiam agere cognoverit, ut ei juste ad recipiendam inter laicos communionem et ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. Mense Octobri, indictione 13.
5.8.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persequatur Manichaeos. Judaeis vero qui ad Christum fuerint conversi minuenda pensionum onera. Mutuos det rusticis solidos.
5.8.1
Gregorius Cypriano diacono et rectori patrimonii Siciliae.
5.8.2
De Manichaeis qui in possessionibus nostris sunt, frequenter dilectionem tuam admonui, 734 ut eos persequi summopere debeat, atque ad fidem catholicam revocare. Quod si tempus exigit, per te, si autem pro causis aliis non licet, per alios solerter inquire. Pervenit vero ad me esse Hebraeos in possesionibus nostris qui converti ad Deum nullatenus volunt. Sed videtur mihi ut per omnes possessiones in quibus ipsi Hebraei esse noscuntur epistolas transmittere debeas, eis ex me specialiter promittens quod quicunque ad verum Dominum Deum nostrum Jesum Christum ex eis conversus fuerit, onus possessionis ejus ex aliqua parte imminuetur. Quod ita quoque fieri volo, ut si quis ex eis conversus fuerit, si solidi pensionem habet, tremissis ei relaxari debeat; si tres vel quatuor, unus solidus relaxetur. Si quid amplius, jam juxta eumdem modum debet relaxatio fieri, vel certe juxta quod dilectio tua praevidet, ut et ei qui convertitur onus relevetur, et ecclesiastica utilitas non gravi dispendio prematur. Nec hoc inutiliter facimus, si pro levandis pensionum oneribus eos ad Christi gratiam perducamus, quia etsi ipsi minus fideliter veniunt, hi tamen qui de eis nati fuerint jam fidelius baptizantur. Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur. Et ideo non est grave quidquid de pensione pro Christo dimittimus. Praeterea ante hoc tempus, Joanne diacono veniente, mihi tua dilectio aliqua scripsit, quae omnia hora eadem relegens, multos dies interposui, et post multorum dierum moram, tanquam in memoria retinens quae legeram, ad singula respondi. Sed nunc, ut arbitror, unum mihi capitulum excidit, et de eo me suspicor nihil respondisse. Scripseras enim ut mutui solidi rusticis per manus quorumdam debiti conductorum darentur, ne tollentes ab aliis, aut in angariis, aut rerum pretiis gravarentur. Quod capitulum mihi gratissimum fuit. Et siquidem jam scripsi, ea serva quae scripta sunt. Si autem ex eo, ut suspicor, minime aliquid rescripsi commonitione certa, ad dandos solidos pro utilitate rusticorum non debes immorari, quando et res ecclesiastica non perit, et ex ea utilitas rusticorum levatur. Sed et alia si qua sunt, quae utilia esse consideras, omni ambiguitate postposita debes exhibere.
5.9.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. 735 EPISTOLA IX. AD PETRUM NOTARIUM. Miriensis Ecclesiae tunc reddenda ministeria, cum ibi ordinatus fuerit episcopus.
5.9.1
Gregorius Petro notario in Regio.
5.9.2
Ministeria Ecclesiae Miriensis, quae secum Squillacium quondam episcopus Severinus detulerat, praesentium sibi portitores restitui postulabant. Quia ergo res ecclesiasticae cauta debent sollicitudine praemuniri, hoc nobis visum est ut in eadem civitate episcopus, cui ministeria ipsa tradi possint, debeat ordinari. Sed quoniam Leonem archidiaconum aliosque clericos ejusdem Ecclesiae illic esse commemorant, experientiae tuae praecipimus, quatenus eos ad suam Ecclesiam proficisci, ac eligere ordinandum episcopum sibi commoneat, ut dum Deo illic fuerit propitio consecratus, ipse Ecclesiae suae res sine aliqua ambiguitate recipiat.
5.10.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA X. AD FELICEM EPISCOPUM. Districtam, nisi primae Justinianae episcopo primati suo pareat, minatur correptionem.
5.10.1
Gregorius Felici episcopo Sardicae.
5.10.2
Qualiter obedientia vel sit reverentia praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit. Pervenit itaque ad nos quod fraternitas tua Joanni fratri nostro, primae Justinianae episcopo, secundum morem parere despiciat, et nec decreto ejus nec relationi, quam ad nos direxit, juxta consuetudinem voluisse subscribere. Quod si ita est, contristamur, quia superbiae de te manifestum praebes indicium. Quod quam sit, praecipue in sacerdote, culpabile, divinae clamant admonitionis eloquia. Propterea 736 hortamur ut mentis tumore deposito, ordinatori tuo ante dicto fratri et coepiscopo nostro humilem te exhibere ac parere non desinas, quatenus et Deus gaudeat in fraternitatis vestrae concordia, et alii de te sumant bonitatis exemplum. Nam si, quod non credimus, te in superbia permanere contigerit, districtam canonicamque disciplinae correctionem, contumaciae tuae nos scito ulciscenter imponere. Bene ergo facis, talem te sponte salubri consideratione praebere, qualis esse canonica coerctione exigente compelleris. Nam nec tibi denuo post nostram admonitionem licebit ad tuae voluntatis arbitrium contra morem majoribus tuis inobedientem existere, nec tantae nos indisciplinationis ecclesiasticam cognoscas dissimulare vel differre vindictam.
5.11.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Pallio in litaniis solemnibus uti, quatuor duntaxat per annum diebus, concedit.
5.11.1
Gregorius Joanni episcopo Ravennati.
5.11.2
Fraternitatem vestram valde invenio contristatam pro eo quod in litaniis induere pallium rationis censura prohibetur. Sed per excellentissimum patricium, et per eminentissimum praefectum, atque per alios civitatis suae nobiles viros importune expetit ut hoc debeat concedi. Nos autem sollicite requirentes ab Adeodato diacono quondam fraternitatis tuae, cognovimus quia nunquam consuetudo fuerit decessoribus tuis ut in litaniis pallio nisi in solemnitate beati Joannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati martyris Apollinaris uterentur. Cui quidem nequaquam credere debuimus, quia multi apud civitatem fraternitatis vestrae responsales saepius fuerunt qui se fatentur tale aliquid nunquam vidisse. Et de hac re multis potius credendum est quam uni pro sua Ecclesia aliquid attestanti. Sed quia nos fraternitatem vestram contristari nolumus, et petitionem filiorum nostrorum apud nos 737 minime frustrari, usum pallii, donec subtilius aliquid cogno camus, in litaniis solemnibus, id est die natalitio beati Joannis Baptistae, beati Petri apostoli, et beati Apollinaris martyris, atque in ordinationis vestrae celebratione concedimus. In secretario vero secundum morem pristinum, susceptis ac dimissis Ecclesiae filiis, induere vestra fraternitas pallium debeat, atque ad missarum solemnia ita proficisci, et nihil sibi amplius ausu temerariae praesumptionis arrogare, ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur, ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Data mense Octobri, indictione 13.
5.12.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XII. AD PETRUM EPISCOPUM. Agrigentinae Ecclesiae redituum quartam partem in visitationis stipendium assignat.
5.12.1
Gregorius Petro episcopo Trecalitano.
5.12.2
Quoniam Agrigentina Ecclesia a nobis fraternitatis suae visitationis curae commissa est, laboribus tuis aliquid ex ea utile prospeximus consulendum. Propterea Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut quarta, quam ejusdem Ecclesiae episcopum oportebat accipere, a die visitationis tuae, vel quousque illic eam sollicitudinem gesseris, tibi debeat applicari. Unde fraternitatem tuam necesse est mente sollicita cogitare, ut cujus fructus Ecclesiae percipit, opera studeat solerter impendere, atque ad Deum illic animas congregare, pravos ab iniquitate compescere, et incipientes bona opera, verbo exhortationis nutrire, memor quod de Ecclesia universali scriptum est: Panem otiosa non comedit.
5.13.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanae Ecclesiae visitationem injungit.
5.13.1
Gregorius Gaudentio episcopo Nolano.
5.13.2
Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus, in Romana civitate positus, de hac luce migravit, curae nobis fuit quae universis Ecclesiis a nobis impenditur, ad fraternitatem tuam praesentia scripta dirigere, ut memoratae Ecclesiae visitator accedas; sic tamen ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid praefati loci esse patuerit, a quoquam praesumi patiaris, sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque ejusdem Ecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque 738 ecclesiastico sedulo ac devote debeant deservire, quatenus fraternitatis tuae instantia atque adhortatione tales se in servitio divino exhibeant, ut irreprehensibile eorum valeat obsequium reperiri.
5.14.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIV. AD CLERUM ECCLESIAE CAPUANAE. De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa.
5.14.1
Gregorius clero Ecclesiae Capuanae degenti Neapoli.
5.14.2
Quoniam Fuscus Capuanae Ecclesiae episcopus hic positus de hac luce migravit, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudentio Nolanae civitatis episcopo solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, quatenus in ecclesiastico obsequio, atque in Dei laudibus vigilanti debeatis cura persistere, moresque vestros sub digna ecclesiastici regiminis disciplina componere. Nec quisquam vestrum ejus audeat praeceptionibus obviare, sed omni tam ecclesiastica observatione, quam etiam Ecclesiae vestrae custodia, ejus provisionibus obedientiam exhibere, quatenus dum ejus regimini vestra fuerit obedientia commodata, et Ecclesiae vestrae in nullo negligatur utilitas, et ejus sit cura propensior.
5.15.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quinque in illo carpit. Ravennatem Ecclesiam honorare desiderat, sed honorem ex superbia arripi non patitur
5.15.1
Gregorius Joanni episcopo Ravennati.
5.15.2
Primum me hoc contristat, quia mihi fraternitas tua duplici corde scribit, et alia blandimenta in epistolis suis exhibet, alia in lingua sua saeculariter ostendit. Deinde grave mihi est, quia irrisiones illas, quas habere notarii adhuc pueri solent, usque hodie frater meus Joannes in lingua sua retinet. Mordenter loquitur, et quasi de tali astutia laetatur. Amicis praesentibus blanditur, de absentibus obloquitur. Tertio grave mihi et omnino exsecrabile est, quia servis suis, quaelibet hora fuerit, turpia crimina imponit, ut effeminati, et adhuc graviter hoc apertius vocentur. Post hoc accessit quod disciplina ad vitam 739 clericorum custodiendam nulla est, sed tantummodo solum se clericis suis dominum exhibet. Ultimum vero est, quod tamen pondere elationis primum, quia de usu pallii extra ecclesiam, quod decessorum meorum temporibus facere nunquam praesumpsit, nunquam a decessoribus ejus praesumptum est, sicut responsales nostri testantur( excepto si reliquiae conderentur, quod tamen de reliquiis unus tantummodo potuit inveniri qui diceret), meis diebus in despectum meum cum summa audacia non solum faciebat, sed etiam frequentabat.
5.15.3
Ex quibus omnibus invenio quia honor episcopatus totus foris in ostensione est, non in mente. Et quidem omnipotenti Deo gratias ago, quia eo tempore quo ad me hoc pervenit, quod ad aures decessorum meorum nunquam pervenerat, Langobardi inter me et Ravennatem civitatem positi fuerant. Nam ostendere forsitan hominibus habui quantum scio esse districtus.
5.15.4
Ne autem credas quia ego Ecclesiam tuam in aliquo gravari aut minui volo, recordare in missarum Romanorum solemnibus ubi Ravennas diaconus stabat, et require ubi hodie stat, et cognosces quia Ecclesiam Ravennatem honorare desidero. Sed ut quicunque quodlibet ex superbia arripiat, hoc ego tolerare non possum. Tamen hac de re jam diacono nostro Constantinopolim scripsi, ut per omnes qui sub se etiam tricenos et quadragenos episcopos habent requirere debeat. Et sicubi iste usus est, ut in litaniis cum palliis ambulent, absit ut per me Ravennatis honor Ecclesiae in aliquo imminui videatur.
5.15.5
Haec ergo omnia quae superius dixi, frater charissime, recogita; diem tuae vocationis attende; quas rationes de sarcina episcopatus redditurus es considera. Emenda illos mores notarii. Vide quid in lingua, quid in actu episcopum deceat. Esto totus purus fratribus tuis. Non aliud loquaris, et aliud in corde habeas. Nec appetas ultra videri quam es, ut possis ultra esse quam videris. Crede mihi, quando ad hunc locum veni, tantae deliberationis fui tantaeque charitatis circa fraternitatem tuam, ut si eamdem charitatem meam custodire voluisses, adhuc talem fratrem, sicque te pure diligentem, tibique omni devotione concurrentem nunquam inveneras; sed cognitis verbis ac moribus tuis, fateor, resilui. Rogo ergo, per omnipotentem Deum, emenda omnia illa quae praemisi, maxime duplicitatis vitia. Permitte me amare te, et ad praesentem et ad futuram vitam utile tibi esse poterit ut a fratribus ameris. Ad haec autem mihi non verbis, sed moribus responde.
5.16.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. 740 EPISTOLA XVI. AD DATIANUM EPISCOPUM. Amice rogat ut sibi afflicto compatiatur.
5.16.1
Gregorius Datiano episcopo metropolitano.
5.16.2
Scripta dulcissimae et cordis ulnis omnibus amplectendae vestrae beatitudinis tristis accepi, laetus relegi. Quis enim in hac terra non lugeat, quae barbarorum gladiis tradita, pene jam non habet qui in ea vivant, et tamen habet quotidie qui moriantur? Sed in quantalibet tristitia, quem non vestrae epistolae in gaudium exsultationis excuterent? in quibus cum oris efficacia, cum praepollentis sapientiae ingenio mihi medullitus loquebatur, non carnis lingua, sed charitatis. Quia vero ego de fonte vestrae securitatis hauriens, ex aliquanto laetificatus sum, vos quoque, rogo, nostrae tristitiae luctum tangite, et afflictionem nostram in vobismetipsis magistra charitate pertrahite. Neque enim nostri moeroris sordes mundabitis, nisi ipsi quoque per compassionem manum vestri cordis inquinetis. Nam sordida vascula, ut inquinatione terrae careant, cum terra mundari solent; et vos si parumper ad curam nostram vestrum animum ducitis, ut nobis opitulari valeatis, quasi cum luto lutum mundatis. Sed quia hoc operando simul et orando agitis, si quid pro nobis in vobis terrena actio inquinat, statim aqua orationis lavat. Quia enim si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, compatiendo laboribus nostris ostendite quia unum sumus. Narrare enim mala quae extrinsecus et intrinsecus patior, epistolari brevitate prohibeor. Sed communis filius Sabinianus diaconus vestrae dulcissimae sanctitati curanda vulnera nostra aperiet; sed ex opere supernae gratiae subsequente salute cognoscat quia medicus est qui vulnus videt. Pueros vero episcopo similes non transmitto, nisi prius cum omnipotentis Dei et Beatitudinis vestrae solatio a terrenis implicationibus exutus ipse episcopus fuero. Quando enim me apud meipsum invenero, tunc foris mei similes videlicet deformes quaero. Data X Kal. Januarii.
5.17.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dolet de Maximiani episcopi obitu. Joannem Catanensem archidiaconum in successorem indicat.
5.17.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.17.2
Amarissimas tuae dilectionis epistolas de domni Maximiani obitu mense Novembris suscepi. 741 Et quidem ille ad praemia desiderata pervenit, sed infelix populus Syracusanae civitatis lugendus est, qui pastorem talem diu habere non meruit. Proinde dilectio tua sollicitudinem gerat, ut in eadem Ecclesia talis debeat ad ordinandum eligi, qui post domnum Maximianum ejusdem regiminis locum non videatur immerito sortiri. Et quidem credo quod Traianum presbyterum maxima pars eligat, qui, ut dicitur, bonae mentis est; sed quantum suspicor, ad regendum locum illum idoneus non est. Tamen si melior inveniri non valet, et ipse nullis criminibus tenetur involutus, condescendi ad eum, cogente nimia necessitate, potest. Si autem mea voluntas ad hanc electionem quaeritur, tibi secreto indico quod volo, quia nullus mihi in eadem Ecclesia post domnum Maximianum tam dignus videtur quam Joannes archidiaconus Catanensis Ecclesiae. Qui si fieri potest ut eligatur, credo quod apta valde persona inveniatur. Sed ipse quoque prius de criminibus, quae impedire possunt, a te secreto requirendus est. A quibus si liber inventus fuerit, eligi jure potest. Quod si factum fuerit, etiam frater et coepiscopus noster Leo ei cessionem facere debebit, ut liber ad ordinandum possit inveniri. Haec ergo dilectioni tuae indicare curavi, tuae jam sollicitudinis intererit, ut omnia sollicite circumspicias, et ea quae sunt Deo grata disponas.
5.18.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Quid cum Joanne tum ipse, tum decessor Pelagius, egerint, ob usurpatum episcopi universalis titulum. Ab hoc ut abstineat rogat, multisque urget momentis. Cavendum ipsi ab adulatoribus.
5.18.1
Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano.
5.18.2
Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotalem honorem provecta est, quantam Ecclesiarum pacem atque concordiam invenerit recolit. Sed quo ausu, quove tumore nescio, novum sibi cunata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire. Qua in re vehementer admiror, quia ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse velle te memini. Quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si ad eum ambitioso desiderio cucurrisses. Qui enim indignum te esse fatebaris ut episcopus dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut, despectis fratribus, episcopus appetas solus vocari. Et quidem hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagii gravia ad sanctitatem vestram scripta transmissa sunt. In quibus synodi, quae apud vos de fratris quondam et coepiscopi nostri Gregorii causa congregata est, propter nefandum elationis vocabulum, acta dissolvit, et archidiaconum, quem juxta morem ad 742 vestigia dominorum transmiserat, missarum vobiscum solemnia celebrare prohibuit. Post ejus vero obitum, cum indignus ego ad Ecclesiae regimen adductus sum, et ante per alios responsales meos, et nunc per communem filium Sabinianum diaconum alloqui fraternitatem vestram ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto, sed nudo sermone curavi. Et si emendare nolles, eum missarum solemnia cum fraternitate vestra celebrare prohibui, ut sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reverentia pulsarem, quatenus si emendari nefandus ac profanus tumor verecunde non posset, tunc ad ea debuisset quae sunt districta atque canonica perveniri. Et quia resecanda vulnera prius leni manu palpanda sunt, rogo, deprecor, et quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat, nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. Vere enim flens dico, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis deputo, quod ille meus frater nuncusque ad humilitatem reduci non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat: quod ille qui veritatem docet alios, semetipsum docere nec me quoque deprecante, consensit.
5.18.3
Perpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris. Tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis. Atque in tantum proficis, in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Humilitatem ergo, frater charissime, totis visceribus dilige, per quam cunctorum fratrum concordia, et sanctae universalis Ecclesiae unitas valeat custodiri. Certe Paulus apostolus cum audiret quosdam dicere: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae, hanc dilacerationem corporis Domini, per quam membra ejus aliis quodammodo se capitibus sociabant, vehementissime perhorrescens exclamavit, dicens: Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Si ergo ille membra dominici corporis certis extra Christum quasi capitibus, et ipsis quidem apostolis subjici partialiter evitavit, tu quid Christo universalis scilicet Ecclesiae capiti, in extremi judicii es dicturus examine, qui cuncta ejus membra tibimet conaris universalis appellatione supponere? Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui, despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum. Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super 743 altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
5.18.4
Quid enim fratres tui omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua inter peccata erroresque hominum quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elato praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens, sub se premere conatur, quid aliud dicit nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium? Quae cuncta ego cum flens conspicio, et occulta Dei judicia pertimesco, augentur lacrymae, gemitus se in meo corde non capiunt, quod ille vir sanctissimus domnus Joannes, tantae abstinentiae atque humilitatis, familiarium seductione linguarum ad tantam superbiam erupit, ut in appetitu perversi nominis illi esse conetur similis, qui dum superbe esse similis Deo voluit, etiam donatae similitudinis gratiam amisit; et ideo veram beatitudinem perdidit, quia falsam gloriam quaesivit. Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis Ecclesiae, Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud quam singularium sunt plebium capita? et tamen sub uno capite omnes membra. Atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiae constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit. Vestra autem sanctitas agnoscat quantum apud se tumeat, quae illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus praesumpsit, qui veraciter sanctus fuit.
5.18.5
Nunquid non, sicut vestra fraternitas novit, per venerandum Chalcedonense concilium hujus apostolicae sedis antistites, cui Deo disponente deservio, universales oblato honore vocati sunt? Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in pontificatus gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus fratribus denegasse videretur.
5.18.6
Sed haec scio quia vestrae sanctitati ab illis oriuntur qui vobis deceptiosa familiaritate deserviunt, contra quos peto ut vestra fraternitas solerter invigilet, nec se eorum verbis fallendum praebeat. Tanto enim majores hostes credendi sunt, quanto magis laudibus adulantur. Relinque tales; et si omnino decepturi sunt, saltem terrenorum hominum, et non sacerdotum corda decipiant. Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos. Vos autem cum Propheta dicite: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi Euge, euge. Et rursus: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Unde et bene quidam Sapiens admonet: Multi sint pacifici tui, consiliarius autem sit unus tibi de mille. Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. 744 Antiquus enim hostis cum robustum cor irrumpere non valet, subjunctas ei infirmas personas quaerit, et quasi contra alta moenia scalis appositis ascendit. Sic Adam per subjunctam mulierem decepit. Sic beato Job cum filios occidit, infirmam mulierem reliquit, ut qui ejus cor per se minime poterat, saltem si posset per mulieris verba penetraret. Quicunque ergo juxta vos infirmi ac saeculares sunt, in sua semper suasione atque adulatione frangantur, quia inde aeternas Dei inimicitias pariunt, unde ipsi perversi amatores videntur.
5.18.7
Certe olim clamabatur per apostolum Joannem, Filioli, novissima hora est; secundum quod Veritas praedixit. Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terrae concutitur orbis, cum habitatoribus suis terra dehiscens solvitur. Omnia enim quae praedicta sunt fiunt. Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum ei praeparatur exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant ut ducatum praeberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum, qui exaltat cor. Hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbit terra et cinis? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me, quia milis sum et humilis corde. Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit: ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, illusionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta igitur humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem mortis factus est parvus? Quia enim originem perditionis nostrae se praebuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster inter omnia conditus, videri supra omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens supra omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.
5.18.8
Quid ergo nos episcopi dicimus, qui honoris locum ex Redemptoris nostri humilitate suscepimus, et tamen superbiam hostis ipsius imitamur? Ecce novimus Creatorem nostrum de suae celsitudinis culmine, ut humano generi daret gloriam, descendisse, et nos de infimis creati, de fratrum minoratione gloriamur. Humiliavit se usque ad nostrum pulverem Deus, et in coelo os suum ponit, et super terram lingua pertransit pulvis humanus, et non erubescit, non metuit extolli homo 745 putredo, et filius hominis vermis. Reducamus ad animum frater charissime, hoc quod per sapientissimum Salomonem dicitur: Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante ruinam exaltabitur cor. Ubi e diverso subjungitur: Ante gloriam humiliabitur. Humiliemur ergo in mente, si ad solidam conamur venire celsitudinem. Nequaquam per elationis fumum oculi cordis obscurentur, qui quanto magis excreverit, tanto celerius evanescit. Pensemus quid nos praecepta admoneant Redemptoris nostri, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Hinc etiam per prophetam dicit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Certe cum Dominus ad humilitatis viam adhuc infirmantia discipulorum corda reduceret, dixit: Si quis vult inter vos primus esse, erit omnium minimus. Qua in re aperte cognoscitur quoniam ille veraciter sublimis est, qui in suis cogitationibus humiliatur. Formidemus ergo in illorum numero ascribi, qui primas in synagogis cathedras quaerunt, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Quod contra discipulis Dominus dicit: Vos autem nolite vocari rabbi. Unus enim magister vester est; vos autem omnes fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester.
5.18.9
Quid ergo, frater charissime, in illo terribili examine venientis judicii dicturus es, qui non solum pater, sed etiam generalis pater in mundo vocari appetis? Caveatur ergo malorum prava suggestio, fugiatur omnis instigatio scandali. Oportet quidem ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Ecce ex hoc nefando elationis vocabulo Ecclesia scinditur, fratrum omnium corda ad scandalum provocantur. Nunquidnam mente excidit quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris? Scriptum vero est: Charitas non quaerit quae sua sunt. Ecce vestra fraternitas sibi arrogat etiam aliena. Rursus scriptum est: Honore invicem praevenientes. Et tu conaris eum omnibus tollere, quem tibi illicite desideras singulariter usurpare. Ubi est, frater charissime, quod scriptum est: Pacem habete cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum? Ubi est quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur?
5.18.10
Considerare vos convenit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam coinquinentur multi. Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem judicia superna vigilabunt. Et nos quidem in quos talis tantaque per ausum nefarium culpa committitur, servamus quod Veritas praecepit, dicens: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 746 Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota Ecclesia peccatur, corripere studui, nunc per meipsum scribo. Quidquid facere humiliter debui, non omisi. Sed si in mea correptione despicior, restat ut Ecclesiam debeam adhibere.
5.18.11
Haec itaque dicens, omnipotens Deus fraternitati vestrae indicet quanto circa vos amore constringor, quantumque in hac causa non contra vos, sed pro vobis lugeo. In qua tamen praeceptis evangelicis, institutionibus canonum, utilitatibus fratrum personam praeponere non possum, nec ejus quem multum amo.
5.18.12
Scripta autem sanctitatis vestrae dulcissima atque suavissima de causa presbyterorum Joannis et Athanasii suscepi, de qua vobis in subsequentibus Domino adjuvante respondebo, quia sub tantis tribulationibus circumfusus barbarorum gladiis premor, ut non dico multa tractare, sed mihi respirare vix liceat. Data Kalendis Januarii, indictione 13.
5.19.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIX. AD SABINIANUM DIACONUM. Epistolam superiorem, ob reverentiam imperatoris, suavitate respersam, det Joanni episcopo. Principi is callide persuaserat ut Gregorium ad pacem secum servandam hortaretur. Sabiniani adversus ejus superbiam animum excitat Gregorius.
5.19.1
Gregorius Sabiniano diacono.
5.19.2
De causa fratris nostri viri reverendissimi Joannis episcopi Constantinopolitani duas epistolas facere nolui. Sed una breviter facta est, quae utrumque habere videretur admistum, id est et rectitudinem, et blandimentum. Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi, propter voluntatem imperatoris dare studeat. Nam de subsequenti talis alia transmittetur, de qua ejus superbia non laetetur. Ad hoc enim usque pervenit, ut sub occasione Joannis presbyteri gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum οἰκουμενικὸν patriarcham nominaret. Sed spero in omnipotentem Deum quia hypocrisim illius superna majestas solvet. Miror autem quomodo dilectionem tuam fallere potuit, ut permitteres domno imperatori persuaderi quatenus ad me sua scripta de hac causa transmitteret, in quibus admoneret ut cum eo pacem habere debuissem. Qui si justitiam tenere vult, illum debuit admonere ut se a superbo vocabulo compesceret, et protinus inter nos pax fieret. Tamen qua id calliditate a praedicto fratre nostro Joanne factum sit, suspicor, minime pensasti. Idcirco enim hoc ille fecit ut audiretur domnus imperator, et ille in sua vanitate confirmatus esse videretur, aut non a me audiretur, et ejus animus contra me irritaretur. Sed nos rectam viam tenebimus, nihil in hac causa aliud nisi omnipotentem Dominum metuentes. Unde tua dilectio in nullo trepidet. Omnia quae in hoc saeculo videt alta esse contra veritatem, pro veritate despiciat, in omnipotentis Dei gratia, atque beati Petri apostoli 747 adjutorio confidat. Vocem Veritatis recolat, dicentis: Major est qui in vobis est, quam qui in mundo; et in hac causa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. Postquam enim defendi ab inimicorum gladiis nullo modo possumus, postquam pro amore reipublicae argentum, aurum, mancipia, vestes perdidimus, nimis ignominiosum est ut per eos etiam fidem perdamus. In isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud quam fidem perdere. Unde sicut tibi jam transactis epistolis scripsi, nunquam cum eo procedere praesumas
5.20.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Laudat imperatoris zelum pro Ecclesiae pace. Joannis episcopi hypocrisim depingit. Ambitioso quem usurpabat titulo Ecclesiam totam, venerandas synodos, pias leges, ipsius Christi mandata turbari; illius proinde superbiam imperiali auctoritate constringendam. Se vero, nisi humiliter ac suaviter admonentem audiat Joannes, illi cum Deo invicte restiturum.
5.20.1
Gregorius Mauricio Augusto.
5.20.2
Piissimus atque a Deo constitutus dominus noster, inter caeteras augustorum ponderum curas, conservandae quoque sacerdotali charitati rectitudine studii spiritalis invigilat, videlicet pie veraciterque considerans neminem posse recte terrena regere, nisi noverit divina tractare, pacemque reipublicae ex universalis Ecclesiae pace pendere. Quae enim, serenissime domine, virtus humana, quodque carnei robur brachii contra vestri Christianissimi culmen imperii irreligiosas praesumeret manus erigere, si studeret concors sacerdotum mens Redemptorem suum lingua pro vobis, atque, ut oportebat, meritis exorare? Aut quis ferocissimae gentis gladius in necem fidelium tanta crudelitate grassaretur, nisi nostra vita, qui sacerdotes nominamur, et non sumus, a pravissimis gravaretur operibus? Sed dum nos competentia nobis relinquimus, et nobis incompetentia cogitamus, peccata nostra barbaricis viribus sociamus, et culpa nostra hostium gladios exacuit, quae reipublicae vires gravat. Quid autem dicturi sumus, qui populum Dei, cui indigne praesumus, peccatorum nostrorum oneribus premimus, qui quod per linguam praedicamus per exempla destruimus, qui iniqua docemus operibus et sola voce ea quae sunt justa praetendimus? Ossa jejuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis vestibus tegitur, et elatione cordis purpuram superamus. Jacemus in cinere, et excelsa despicimus. Doctores humilium, duces superbiae, ovina facie lupinos dentes abscondimus. Sed quis horum finis est, nisi quod hominibus suademus. Deo autem manifesti sumus? Quamobrem providentissime piissimus Dominus ad compescendos bellicos motus pacem quaerit Ecclesiae, atque ad hujus compagem sacerdotum dignatur corda reducere. Quod quidem ego opto, atque, 748 quantum ad me attinet, serenissimis jussionibus obedientiam praebeo. Quia vero non causa mea, sed Dei est, et quia non solus ego, sed tota turbatur Ecclesia, quia piae leges, quia venerandae synodi, quia ipsa etiam Domini nostri Jesu Christi mandata superbi atque pompatici cujusdam sermonis inventione turbantur, piissimus Dominus locum secet vulneris, atque resistentem aegrum augustae auctoritatis vinculis constringat. Astringendo enim ista, rempublicam sublevatis; et dum talia reciditis, de regni vestri prolixitate tractatis.
5.20.3
Cunctis enim Evangelium scientibus liquet quod voce dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo, totius Ecclesiae cura commissa est. Ipsi quippe dicitur: Petre, amas me? pasce oves meas. Ipsi dicitur: Ecce Satanas expetiit cribrare vos sicut triticum; et ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meacm, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo.
5.20.4
Ecce claves regni coelestis accepit, potestas ei ligandi ac solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur, et vir sanctissimus consacerdos meus Joannes vocari universalis episcopus conatur. Exclamare compellor ac dicere: O tempora, o mores!
5.20.5
Ecce cuncta in Europae partibus barbarorum juri sunt tradita, destructae urbes, eversa castra, depopulatae provinciae, nullus terram cultor inhabitat, saeviunt et dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum, et tamen sacerdotes, qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur.
5.20.6
Nunquid ego hac in re, piissime domine, propriam causam defendo? Nunquid specialem injuriam vindico? causam omnipotentis Dei, causam universalis Ecclesiae?
5.20.7
Quis est iste, qui contra statuta evangelica, contra canonum decreta, novum sibi usurpare nomen praesumit? Utinam vel sine aliorum imminutione unus sit, qui vocari appetit universalis.
5.20.8
Et certe multos Constantinopolitanae Ecclesiae in haereseos voraginem incidisse novimus sacerdotes, et non solum haereticos, sed etiam haeresiarchas factos. Inde quippe Nestorius, qui Mediatorem Dei et hominum Jesum Christum duas esse personas existimans, quia Deum fieri hominem potuisse non credidit, usque ad Judaicam perfidiam erupit. Inde Macedonius, qui consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum Deum esse denegavit. Si igitur illud nomen in ea Ecclesia sibi quisquam arripit, quod apud bonorum 749 omnium judicium fecit; universa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is qui appellatur universalis cadit. Sed absit a cordibus Christianis nomen istud blasphemiae, in quo omnium sacerdotum honor adimitur, dum ab uno sibi dementer arrogatur.
5.20.9
Certe pro beati Petri apostolorum principis honore, per venerandam Chalcedonensem synodum Romano pontifici oblatum est. Sed nullus eorum unquam hoc singularitatis nomine uti consensit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quid est ergo quod nos hujus vocabuli gloriam et oblatam non quaerimus, et alter sibi hanc arripere et non oblatam praesumit?
5.20.10
Ille ergo magis est piissimorum dominorum praeceptione flectendus, qui praeceptis canonicis obedientiam praebere contemnit. Ille coercendus est, qui sanctae universali Ecclesiae injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque imperii vestri se per privatum vocabulum superponit.
5.20.11
Ecce omnes hac de re scandalum patimur. Ad vitam ergo rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt. Nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit.
5.20.12
Quid autem nuper in hac urbe ex hujus auditu vocabuli gestum sit, Sabiniano diacono ac responsali meo subtilius indicavi. Cogitet ergo dominorum pietas de me proprio suo, quem specialiter prae caeteris semper fovit atque continuit, qui et vobis obedientiam praebere desidero et tamen de mea negligentia reperiri reus in superno tremendoque judicio pertimesco; ac secundum petitionem praedicti Sabiniani diaconi, aut piissimus dominus ipsum dignetur judicare negotium, aut saepe nominatum virum, ut ab hac tandem intentione cesset, inflectere. Si ergo judicio pietatis vestrae justissimo, vel clementibus jussionibus cesserit, omnipotenti Deo gratias referimus, atque de concessa per vos omni Ecclesiae pace gaudemus. Sin autem in eadem diutius contentione perstiterit, hac de re jam Veritatis sententiam certam tenemus, quae ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur. Et rursus scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor. Ego autem dominorum jussionibus obedientiam praebens, praedicto consacerdoti meo 750 et dulciter scripsi, et humiliter ut ab hac inanis gloriae appetitione sese emendet admonui. Si igitur me audire voluerit, habet devotum fratrem. Si vero in superbia persistit, jam quid sequatur aspicio, quia illum sibi adversarium invenit, de quo scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
5.21.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Joannis ambitioni se opponere pergat hortatur. Perstringit illius hypocrisim, perversitatem ac superbiam. Conqueritur imperatorem illi et Maximo patrocinari. Huic, ob principis reverentiam, quod nesciente se ordinatus sit indulget, alia ejus facinora discutienda et judicanda reservat.
5.21.1
Gregorius Constantinae Augustae.
5.21.2
Omnipotens Deus, qui pietatis vestrae cor suae dextera majestatis tenet, et nos ex vobis protegit, et vobis pro temporalibus actibus aeternae praemia remunerationis parat. Nam Sabiniano diacono responsali meo scribente cognovi in causis beati Petri apostolorum principis contra quosdam superbe humiles et ficte blandos quanta se justitia vestra serenitas impendat. Et in Redemptoris nostri largitate confido, quia bonum hoc in serenissimo Domino et piissimis filiis, in coelesti quoque patria retributionem recipietis. Nec dubium est peccatorum vinculis solutos aeterna vos bona recipere, qui in causis ejus Ecclesiae ipsum vobis cui potestas ligandi et solvendi data est debitorem fecistis. Unde adhuc peto ut nullius praevalere contra veritatem hypocrisim permittatis, quia sunt quidam qui juxta egregii praedicatoris vocem per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, qui veste quidem despecti sunt, sed corde tument. Et quasi in hoc mundo cuncta despiciunt, sed tamen ea quae mundi sunt cuncta simul adipisci quaerunt. Qui indignos se omnibus hominibus fatentur, sed privatis vocabulis contenti esse non possunt, quia illud appetunt unde omnibus digniores esse videantur. Vestra itaque pietas, quam omnipotens Deus cum serenissimo domino universo mundo praeesse constituit, illi per favorem justitiae famulatum suum reddat a quo jus tantae potestatis accepit, ut quanto verius in exsecutione veritatis auctori omnium servit, tanto securius commisso sibi mundo dominetur.
5.21.3
Praeterea indico quia piissimi domini scripta suscepi, ut fratri et consacerdoti meo Joanni 751 debeam esse pacificus. Et quidem sic religiosum dominum decuit ut ista praeciperet sacerdotibus. Sed cum se nova praesumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctae memoriae decessoris mei tempore ascribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret, quamvis cuncta acta illius synodi, sede contradicente apostolica, soluta sint, triste mihi aliquid serenissimus dominus innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed magis ab intentione mea declinare studuit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum humilitatis atque rectitudinis veritatem defendo. Qua in re a praedicto fratre et consacerdote meo contra evangelicam sententiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes Ecclesias, contraque statuta canonum agitur. Sed est omnipotens Dominus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Et quidem saepe praefatus sanctissimus frater serenissimo domino multa suadere conatur, sed bene novi quia tantae illae orationes ejus et lacrymae nil ei a quoquam contra rationem aut animam suam subripi permittunt.
5.21.4
Triste tamen valde est ut patienter feratur quatenus, despectis omnibus, praedictus frater et coepiscopus meus solus conetur appellari episcopus. Sed in hac ejus superbia quid aliud nisi propinqua jam Antichristi esse tempora designatur? Quia illum videlicet imitatur, qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, et ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Unde per omnipotentem Dominum rogo ne pietatis vestrae tempora permittatis unius hominis elatione maculari, neque tam perverso vocabulo ullum quoquo modo praebeatis assensum, atque hac in causa nequaquam me pietas vestra despiciat, quia etsi peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo ut sicut parentes priores vestri principes, sancti Petri apostoli gratiam quaesierunt, ita vos quoque et hanc vobis quaerere et conservare curetis, et propter peccata nostra, qui ei indigne servimus, ejus apud vos honor nullatenus minuatur, qui et modo vobis adjutor esse in omnibus, et postmodum vestra valeat peccata dimittere.
5.21.5
Viginti autem jam et septem annos ducimus, quod in hac urbe inter Langobardorum gladios vivimus. Quibus quam multa hac ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt. Sed breviter indico, quia sicut in Ravennae partibus dominorum pietas apud primum exercitum Italiae saccellarium habet qui causis supervenientibus quotidianas expensas faciat, ita et in hac urbe in causis talibus eorum sacceliarius ego sum. Et tamen haec Ecclesia, quae uno eodemque tempore clericis, monasteriis, pauperibus, populo, atque insuper Langobardis tam multa indesinenter expendit, 752 ecce adhuc ex omnium Ecclesiarum premitur afflictione, quae de hac unius hominis superbia multum gemunt, etsi nihil dicere praesumunt.
5.21.6
Salonitanae vero civitatis episcopus me ac responsali meo nesciente ordinatus est, et facta res est quae sub nullis anterioribus principibus evenit. Quod ego audiens, ad eumdem praevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solemnia celebrare nullo modo praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem si hoc fieri ipsi jussissent quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. Et contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam saecularium hominum, quibus, denudata sua Ecclesia, praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere praesumit, atque ad me venire secundum jussionem dominorum noluit. Ego autem praeceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum praetermittere praesumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuisset ordinatus. Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita praeterire non possum. Sed opto, et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo de his quae dicta sunt valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente jussione praecepit ut cum venientem cum honore suscipiam. Et valde grave est ut vir de quo tanta et talia nuntiantur, cum ante requiri et discuti debeat, honoretur. Et si episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad saeculares judices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto; et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo. In omnipotenti autem Domino confido, quia longam piissimis dominis vitam tribuet, et nobis sub manu vestra non secundum peccata nostra, sed secundum gratiae suae dona disponet. Haec ergo tranquillissimae dominae suggero, quia integerrima serenitatis ejus conscientia quanto moveatur zelo rectitudinis atque justitiae non ignoro.
5.22.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXII. AD NOBILES SYRACUSANOS. Cum episcopi electionem Gregorii arbitrio commisissent, talem eis ordinare studet, qui Maximianum decessorem imitetur.
5.22.1
Gregorius nobilibus Syracusanis.
5.22.2
Laudis vestrae testimonium quam direxistis gerit epistola, quod electionis vos onera sapienter declinasse significat. Et quoniam nostro hoc arbitrio commisistis, ac multa bona de venerandae memoriae quondam Maximiano episcopo 753 referentes talem vobis ordinari deposcitis, vos quidem sicut decet fideles filios facitis, quia haec de digno sollicitoque patre testamini, et obtrectantibus aliis bona ipsius etiam post obitum non tacetis. Unde oramus omnipotentem Dominum, ut et vobis pro sinceritatis vestrae voluntate retribuat, et obloquentibus clementer ignoscat. Hoc tamen sciat magnitudo vestra, quia civitati illi quem dare Maximiano reverendissimo similem non habemus. Sed quia a clero et plebe Ecclesiae Syracusanae Agatho, ab aliquibus autem alter eligitur, hunc qui a clero et plebe electus est ad nos iterum venire necesse est, ut utrisque cominus constitutis, ille qui Deo placuerit, et utilior visus fuerit, ordinetur. Nam desiderii nostri est talem illic cum Christi gratia ordinari pontificem, qui bonorum supradicti episcopi cujus vos actionibus testimonium perhibetis in omnibus debeat, Deo adjutore, imitator existere.
5.23.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant.
5.23.1
Gregorius Castorio notario.
5.23.2
Nimis nos Joannis fratris et coepiscopi nostri mors cognita contristavit, maxime quod civitas illa hoc tempore amisit pastoralis curae solatium. Quia igitur plurimae utilitates exposcunt ut Ecclesiae ipsi sacerdos sine mora, Christo auctore, debeat ordinari, ideoque experientiae tuae praecipimus quatenus clerum et populum omni instantia studeat adhortari, ut consecrandum sibi non differant eligere sacerdotem. Quos tamen et prae omnibus admonere te volumus, ut in generali causa utilitates proprias non attendant. Nulla ergo sit in hac electione venalitas, ne dum praemia appetunt, discretionem electionis amittant, et illum dignum ad hoc esse arbitrentur officium, qui non meritis, sed datione placuerit. Specialiter enim et absolute cognoscant quia non solum indignus est sacerdotio, sed et aliis profecto erit culpis obnoxius, quisquis Dei donum pretii praesumpserit venalitate mercari. Non itaque largus praemiis, sed dignus meritis eligatur. Nam et electum et eligentes poena respiciet, si sacerdotii sinceritatem mente sacrilega violare tentaverint. Sive autem unus, sive duo electi fuerint, quinque de prioribus presbyteris et quinque de praecedentibus simul venire ad nos per omnia commoneto. De clericis vero, praeter eos qui venire deliberant, si quos alios praesentes esse necessarios aestimas, ad nos sine mora transmitte, ut 754 ad ordinandam Ecclesiam, nec excusatio, nec aliqua possit provenire dilatio.
5.24.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM EXARCHUM. Ne Speciosum presbyterum episcopo suo resistentem tueatur, neque patrocinetur sanctimonialibus ad saeculum reversis.
5.24.1
Gregorius Romano exarcho Italiae.
5.24.2
Apud excellentiam vestram pravorum audacia correptionis debet aculeos magis quam defensionis invenire solatium. Nam satis grave est si illic habere pravam contingat actionem refugium, unde disciplinae decet prodire censuram. Pervenit itaque ad nos Speciosum quemdam presbyterum, qui causa poscente in monasterium a Joanne fratre et coepiscopo nostro fuerat deputatus, contra sui pastoris exinde voluntatem exiisse, et, ecclesiasticae contitutionis vigore despecto, ante dicto episcopo, vestra fretum tuitione, resistere. Quod quia excellentiae vestrae sine dubio pulsat invidiam, necesse est ut ab ejus vos, habita discretione, debeatis tuitione suspendere, ne si nominis vestri occasione pastori suo inobediens vel contumax fuerit ad tempus, et vestros contra vos judices defensare, atque excellentiam vestram hac ex re cogatur offendere, et nos pariter de vestra discordia contristare.
5.24.3
Comperimus praeterea, quod dici nefas est, quasdam mulieres, quae nunc usque in religioso atque monachico habitu permanserunt, suam vestem et suam velaturam deponere, et conjugibus, quod sine gravi referre non possumus dolore, sociari. Sed hoc quidem ut dicere vel attentare praesumant, favoris vestri patrocinio fulciri dicuntur, quod nos credere perversitatis ipsius acerbitas non permittit. Petimus ergo ut in tanto vos peccato miscere nullatenus debeatis. Nam hujusmodi iniquitatem impunitam propter Deum nullo modo patimur remanere. Unde iterum quaesumus ut excellentia vestra in talium se causarum defensione non misceat, ne et Deus suam defendat injuriam, et inter nos aliorum pariat culpa discordiam. Mense Februario, indictione 13.
5.25.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXV. AD SEVERUM EPISCOPUM. Visitationem Ecclesiae Ravennatis commendat.
5.25.1
Gregorius Severo Ficulino episcopo.
5.25.2
Obitum Joannis antistitis directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae 755 Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur Ecclesiae, etc. Secundum morem.
5.26.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVI. AD RAVENNATES. Commissam Severo Ravennatis Ecclesiae visitationem.
5.26.1
Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Ravennae.
5.26.2
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit visitationem destitutae Ecclesiae fratri et coepiscopo nostro Severo Ficulino solemniter delegare, cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, etc. Secundum morem.
5.27.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Attendat num res Ecclesiae minuerit defunctus episcopus. Ad successoris electionem clerum et populum hortetur.
5.27.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.27.2
Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam jam credimus cognovisse. Sed quia ipse testamentum dicitur condidisse, subtiliter, ne quid de rebus Ecclesiae suae consumpsisset, te oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age ut res ipsae ab eo cujus interest modis omnibus reparentur. Clerum vero et populum loci ipsius admonere te convenit, ut, omni dilatione postposita, eligant qui sibi, revelante Deo, debeat episcopus ordinari.
5.28.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVIII. AD CASTORIUM DIACONUM. Pisaurensis episcopi aliorumve sacerdotum vitam perscrutetur; si quid sinistrum invenerit, renuntiet. Tutorem tueatur, ut quae sibi pro pauperibus injuncti sunt valeat exsequi.
5.28.1
Gregorius Castorio diacono.
5.28.2
Quaedam ad nos de Pisaurensi episcopo pervenerunt, quae indiscussa nullo modo sunt 756 relinquenda. Propterea experientiae tuae praecipimus ut de vita et actibus ipsius subtili indagatione studeat perscrutari. Et si quid fortasse repererit quod sacerdotii, quod absit, integritatem valeat maculare, ad nos eum cum scriptis tuis de his quae in veritate cognoveris omnimodo sub competenti cautela transmitte, ut informati, Deo revelante, subtilius de veritate, quid fieri debeat pertractemus. Non solum autem de eo, sed et de aliorum quoque sacerdotum te vita convenit esse sollicitum. Et si de quolibet sinistrum quidpiam sentire potueris, nobis renuntiare festina, ut actuum pravitas salubriter cum Dei solatio debeat emendari.
5.28.3
Pervenit quoque ad nos Adeodatum quemdam civem Pisaurensem, filio atque vernaculo suo haeredibus institutis, Thomam deputasse tutorem, hanc conditionem adjiciens, ut si forte, haeredes ipsius in pupillari aetate de hac vita transirent, omnis ejus substantia per manus ante dicti tutoris debuisset pauperibus erogari. Sed obitis qui haeredes fuerunt instituti, ne defuncti possit voluntas impleri, suprascriptus tutor a quibusdam dicitur impediri. Propterea, si sicut edocti sumus ita esse in veritate compereris, curae atque sollicitudinis tuae sit ante dictum tutorem rationabiliter tueri, atque defendere, ut quaeque sibi injuncta sunt valeat effectui mancipare. Sed quoniam dicitur eumdem tutorem velle aliquid in diaconia quae ibidem constituta est emere, summopere ei solatiari festina, ut ea quae mercedis intuitu piis causis relicta sunt te concurrente sine cujusquam possint impedimento compleri. Valerianum vero monachum, quem emendatum in monasterio beati Joannis in Classe posito tradidisti, in eodem eum monasterio sine dubio volumus permanere. Praeterea ne quam necessitatem in expensis tua experientia patiatur, de reditibus sanctae Romanae Ecclesiae, qui illic te providente aggregati sunt, omnes expensas tuas te facere volumus. Et si quid superfuerit, nobis cum veneris defer.
5.29.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIX. AD VINCOMALUM DEFENSOREM. Illum instituit Ecclesiae defensorem.
5.29.1
Gregorius Vincomalo defensori.
5.29.2
Ecclesiasticae utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, officium Ecclesiae defensorum accipias, ut 757 quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis injunctum fuerit, incorrupte et vivaciter exsequaris, usurus hoc privilegio quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis fuerint injuncta complendis operam tuam fidelis exhibeas, redditurus de actibus tuis sub Dei nostri judicio rationem. Hanc autem epistolam Paterio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus. Mense Martio, indictione 13.
5.30.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Imperatoribus pro triginta libris auri in eleemosynam missis gratias agit. Scribonem laudat, tum de fideli summae illius distributione, tum de rogis militum liberali manu factis.
5.30.1
Gregorius Mauricio Augusto.
5.30.2
Dominorum pietas, quae suos consuevit misericorditer famulos continere, ita benigna hic subventione resplenduit, ut cunctorum debilium inopia largitatis ejus sit consolatione sublevata. Pro qua re lacrymabili prece omnes deposcimus ut omnipotens Deus qui clementiae vestrae ad hoc corda compunxit, incolume in amoris sui constantia dominorum servet imperium, ut victorias eorum in cunctis gentibus auxilio suae majestatis extendat. Triginta itaque libras auri, quas confamulus meus Busa detulit Scribo, sacerdotibus, egenisque, et aliis fideliter erogavit. Et quia quaedam in hanc urbem sanctimoniales feminae ex diversis provinciis venerunt, post captivitatem fugientes, ex quibus, quantum locorum possibilitas recipit, aliquae in monasteriis datae sunt, quae vero in eis minime capi potuerunt, singulariter degentes inopem vitam ducunt, placuit ut hoc quod caecis, truncis, aliisque debilibus superesse posset, eis erogari debuisset, dummodo non solum dominorum misericordiam indigentes indigenae, sed advenientes etiam peregrini susciperent. Unde actum est ut simul omnes pro vita dominorum concorditer orarent, quatenus omnipotens Deus longa vobis et quieta tempora tribuat, et pietatis vestrae felicissimam sobolem diu in Romana republica florere concedat. Rogae quoque militum ita per praedictum 758 confamulum meum Scribonem, praesente quoque glorioso Casto magistro militum, factae sunt, ut dona dominorum cuncti sub disciplina debita gratias agendo susciperent, et hoc quod eis prius dominari consueverat, omne murmur averterent.
5.31.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant.
5.31.1
Gregorius conductoribus massarum per Galliam.
5.31.2
Quamvis inter medias sitis turbas gentium constituti, tamen ratio nos ipsa suspicari compellit multum vos ab aliis bona actione distare. Sicut enim appellatio sancti Petri apostolorum principis familiam Ecclesiae tantae multitudini clariorem demonstrat, ita debetis caeteros morum claritate praecedere, atque eos quibus praeestis, ut bene agant, ut agnoscant cui serviunt, assidue commonere, ut a rapinis gentium atque pravitatibus abstineant, et familia Ecclesiae non solum nomine, sed et meritis honoretur. Nos autem de vobis cognoscite studiosissime cogitare. Disposuimus enim hominem nostrum, qui vos possit tueri et regere, cum litteris commendatitiis ad excellentissimum regem, Christo auxiliante, transmittere. Sed viam tempus hiemis impedivit. Viro ergo glorioso Arigio patricio vos praevidimus commendandos, cui interim summa cum benignitate atque obedientia, sicut beati Petri famulos decet, obedire studete, atque ea quae pro ecclesiastica utilitate vobis praecipiuntur implete. Visum autem nobis est ut consuetudinaria excepta ejus utilitate debeatis inferre. Pensiones vero fideliter cum omni collectae diligentia apud unumquemque vestrum, quem communi consensu elegeritis, rejaceant; a quo cum venerit is quem a latere nostro transmiserimus, eas possit accipere. Non enim sumus dubii quod per eum qui vobis visus fuerit possint fideliter conservari. Ita ergo in omnibus irreprehensibiles atque obedientes existite, quatenus 759 veniens ad vos is qui patrimonium ipsum recturus est, sciat quemadmodum unicuique vestrum pro sua debeat strenuitate rependere.
5.32.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Defuncto Maximiano episcopo, nonnullos e clericis ab eo propter maleficium in carcerem conjectos, gravibus afficiat poenis.
5.32.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.32.2
Vir sanctissimus Maximianus, coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit. Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, maleficio quod vulgo canterma dicitur, quosdam didicit maculatos. Quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit in custodia retinendos. Sed quia, peccatis nostris facientibus, morte praeventus, crimen ipsum ulcisci non valuit, necesse est ut dilectio tua cum omni hoc subtilitate indagare festinet, atque in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare qualiter secundum leges suprascriptum episcopum zelo correptionis ac justitiae in hac ultione propter Deum novit potuisse, si viveret, commoveri. Omni ergo virtute omnique instantia tua dilectio in hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignam inflictis ultionibus exhibere, ut impleas quod scriptum est: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Si ergo hoc zelo dilectio tua accenditur in eorum qui Deum dereliquerunt et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur. Quod si recte illic exsequi non valet, nobis qui tales sunt transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit unde illic possunt absque difficultate convinci. Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atque fortis correctio provenire. Virum autem gloriosum domnum Libertinum praetorem in tali loco per contemplationem omnipotentis Dei adjutorem te habere confido. In hac tamen causa mitescere 760 minime debuisti, etiamsi tibi quilibet saecularis judex adversarius potuisset existere.
5.32.3
Possessiones praeterea Archelai medici dilectio tua rationabiliter tueatur, ut ab aliquibus injuste eum minime gravari permittat.
5.33.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanis clericis Neapoli ministrantibus quartam distribuat. Archidiacono inopi restituat solidos decem.
5.33.1
Gregorius Gaudentio episcopo Nolano.
5.33.2
Qui ecclesiasticis famulantur obsequiis, ecclesiastica, ut possibilitas exigit, debent adipisci subsidia. Proinde fraternitatem tuam praesentibus hortamur affatibus ut clericis Capuanae Ecclesiae, qui in civitate Neapolitana consistunt, quartam in presbyterium eorum de hoc quod ante dictae Ecclesiae singulis annis accesserit juxta antiquam consuetudinem distribuere secundum personarum studeat qualitatem, quatenus aliquod stipendiorum habentes solatium, ministerium officiumque suum circa eamdem Ecclesiam devotiori mente provocentur impendere.
5.33.3
Praeterea decem solidos, quos Rustico archidiacono suo Fuscus quondam episcopus suprascriptae Ecclesiae abstulit, fraternitas tua omni cessante ambiguitate restituat, quia in tantam dicitur eum pauperiem pervenisse, ut conferendum illi potius esset quam aliquid ab eo auferendum. Durum enim est et procul a sacerdotis officio et personam positam sub necessitate negligere, et studio congregandi indecenter inhiare pecuniis.
5.34.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Ciceronem monachum lapsum Misenati Ecclesiae, cujus fuerat famulus, restituat.
5.34.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.34.2
Benenatus frater et coepiscopus noster Ciceronem quemdam monachum, qui pro suis excessibus a dilectissimo filio nostro diacono 761 Petro, tunc autem subdiacono et rectore patrimonii nostri, est in poenitentia deputatus, juris Ecclesiae suae famulum esse perhibet, eumque sibi cum rebus suis postulat debere restitui. Necesse est ergo ut dilectio tua studiose perquirat. Et si ita verum esse constiterit, suprascriptum Ciceronem cum rebus suis, quae apud Fantinum defensorem dicuntur esse depositae, dominio Misenatis Ecclesiae sine aliqua dilatione restitue, ut postquam a monachica conversatione culpae lapsu se abripuit, jugum dominii, quod evadere in conversatione permanens poterat, recognoscat. Mense Maio, indictione 13.
5.35.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat ejusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia.
5.35.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.35.2
Pervenit ad nos, insinuante Theodosio abbate monasterii sancti Martini, tres se illic in Sicilia monachos, quos pro utilitate monasterii sui transmiserat, retinuisse, et petiit a nobis ut cum tuo eos solatio in suum debeat monasterium revocare. Dilectio ergo tua, quae nos hujusmodi causas zelari valde ferventerque cognovit, eos sollicita faciat indagatione perquiri, et inventos ad suprascriptum abbatem, cui contumaces exstiterunt, sub competenti cautela atque districtione transmitti.
5.35.3
Esto itaque sollicitus ne regularis districtio, vel dilatione aliqua, vel deputatorum remissione laedatur. Praesentium vero portitoribus, qui pro agendis ejusdem monasterii utilitatibus a supradicto Theodosio abbate noscuntur esse transmissi, in omnibus te instanter volumus praebere solatia, quatenus, te concurrente, rationabiliter quae sibi injuncta sunt valeant explicare. Mancipia autem ejusdem monasterii, quae praedictus abbas ab hominibus Ecclesiae nostrae indebite perhibet detineri, necesse est te modis omnibus perscrutari. Et si ita repereris, sine aliqua ea facito dilatione restitui.
5.36.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVI. AD SEVERUM SCHOLASTICUM. Componendam cum Agilulpho Langobardorum rege pacem exarcho persuadeat.
5.36.1
Gregorius Severo scholastico exarchi.
5.36.2
Qui assistunt judicibus, et sinceris erga eos dilectionibus obstringuntur, illa eis suadere 762 debent atque suggerere, quae et animam salvent, et opinioni non derogent. Proinde quoniam novimus quanta fidei sinceritate excellentissimum exarchum diligatis, idcirco magnitudini vestrae quae acta sunt indicare curavimus, ut haec cognoscentes, ad consentiendum eum rationabiliter provocetis.
5.36.3
Scitote autem quia Agilulphus Langobardorum rex generalem pacem facere non recusat, si tamen ei domnus Patricius judicium esse voluerit. Nam multa sibi in locis suis intra pacis terminum queritur esse commissa. Et quoniam sibi, si ratio judicandum invenerit, satisfieri postulat, et ipse quoque se satisfacturum modis omnibus pollicetur, si quid a partibus suis constiterit in pace esse commissum. Quia ergo rationi non ambigitur convenire quod petit, oportet esse judicium, ut si qua ab utraque parte mala facta sunt, componantur, dummodo generalis pax valeat Deo protegente firmari; nam qualiter sit nobis omnibus necessaria, bene nostis. Sapienter itaque sicut consuevistis agite, ut excellentissimus exarchus ad hoc sine mora debeat consentire, ne per eum pax renui, quod non expedit, videatur. Si enim consentire noluerit, nobiscum quidem specialem pacem facere repromittit, sed scimus quia et diversae insulae et loca sunt alia procul dubio peritura. Haec autem consideret, et pacem habere festinet, quatenus in hac saltem dilatione et nos quietem possimus habere ad modicum, et reipublicae resistendi vires, adjuvante Domino, melius reparentur.
5.37.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Monasterium in honorem sancti Petri et sancti Michaelis dedicet, in quo missas celebrent presbyteri ibi deservientes; monachis tamen proficiat quidquid a fidelibus offerri contigerit.
5.37.1
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
5.37.2
Theodosius, abbas monasterii sancti Martini, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini, ex ejus voluntate, decessorem suum Andream abbatem monasterium in quo monachi habitare debeant construxisse. Et quia id in honorem beati Petri apostolorum principis, et sancti archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandam, quatenus ad praedictum locum, cum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae tuae in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda 763 missarum, ita ut in eodem monasterio nec fraternitas tua, nec presbyteri, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferant; aut si quid illic pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi existiment vindicari, cum monachis in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid a fidelibus offerri contigerit.
5.38.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVIII. AD ELIAM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Excusationem ejus accipit; mittit Evangelia; Epiphanium diaconatu Romanae Ecclesiae alligat; modestam subsidii petitionem liberalitate vincit.
5.38.1
Gregorius Eliae presbytero et abbati Isauriae.
5.38.2
Dulcissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, in quibus mihi satisfecistis, ut contristari non debeam quod secundum meum desiderium ad beati Petri apostolorum principis limina non venistis. Et ego quidem omnino vos videre volui; sed si molestia corporis aut aetatis impedimento fuit, hoc mihi sufficit, ut ubicunque tua sanctitas fuerit, pro me sollicite oret, quia etsi locis corpore dividimur, charitate semper indisjuncti sumus. Evangelia autem sicut mandastis transmisimus. Filium vero vestrum Epiphanium mandastis, ut ad sacrum ordinem provehere deberemus, vobisque retransmittere. Sed in uno vos audivimus, in altero autem minime audire potuimus. Diaconus quidem factus est; sed quisquis semel in hac Ecclesia ordinem sacrum acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet. Si ergo vos videre non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco. Solidos autem vobis voluistis pro necessitatibus cellae quinquaginta transmitti, quos multum esse aestimantes, ex eis nobis decem donastis, ut quadraginta mitteremus. Sed ne forsitan vel hoc grave esset, adhuc alios nobis ex eis estis dignati largiri. Sed quia vos valde in continentia nostra benignos invenimus, eidem benignitati vice simili respondemus. Quinquaginta transmisimus, et ne forsitan minus essent, alios decem superaddidimus. Ne vero et hac adhuc minus esset, alios duodecim jungi fecimus. In hoc autem cognoscimus charitatem vestram, quia de nobis ita praesumitis, sicut vos praesumere debetis. Sed per omnipotentem Dominum rogo, ut assiduas preces pro me facias, quatenus a peccatis quibus obligatus sum, et tribulationibus quibus premor, citius absolvar, et patriae coelestis gaudiis perfruar. Hoc autem quod pro me qualiter oratis in epistolis vestris 764 indicastis, cognoscite quia valde me relevavit. Sed jam post petitionem meam amplius facite, quam etiam me non petente fecistis. Praefatum vero dilectissimum filium meum Epiphanium diaconum, quia huic Ecclesiae diaconatu interveniente ligavimus, sanctitatem tuam non debet contristare, quod sancto Petro apostolorum principi, quia per temetipsum corpore non vales, ei per filium tuum ipse deservias, et lucro coelestis remunerationis perfruaris.
5.38.3
Sancta autem Trinitas te sua protectione custodiat, et in praesentis vitae eremo a subsequentibus atque obviantibus hostibus tegat, ut et si qua sunt vestra praeterita peccata relaxet, et ea quae adhuc ante faciem veniunt a vobis manu suae pietatis amoveat. Ipsa te ducat, et ipsa perducat, atque in aeterno gaudio ipsa suscipiat. Det tibi ad electorum sortem pertingere, et pro me peccatore, ut absolvi merear, orare. Mense Junio, indictione 13.
5.39.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIX. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. De ejus in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat.
5.39.1
Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.
5.39.2
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; quia magnus ille fluvius, qui quondam arentia Antiochiae sava reliquerat, tandem ad proprium alveum reversus, et subjectas juxta positas valles rigat, ut et unum tricesimum, et aliud sexagesimum, aliud vero centesimum fructum ferat. Jam nunc dubium non est multos in ejus vallibus animarum flores excrescere, eosque ad maturos usque fructus per linguae vestrae fluenta pervenire. Unde omnipotenti Deo debitam laudem cordis atque oris vocibus ex omnibus medullis reddimus, et in vestra beatitudine non vobis tantummodo, sed omnibus qui vobis subjacent congaudemus. Suscepi vero epistolas dulcissimae mihi atque suavissimae sanctitatis vestrae, ipsum, ut ita dicam, laborem sudantes. Et quidem scio quod post illa quietis culmina, in quibus secreta coelestia cordis tangebas manu, grave valde sit exteriora tolerare. Sed memento quia apostolicam sedem regis, et dolorem citius temperas, quoniam omnibus omnia factus es. In libris Regum, sicut perfecta vestra sanctitas novit, quidam describitur qui utraque manu pro dextera utebatur. In qua re ego de dulcissimo atque sanctissimo dudum patrono domno meo 765 Anastasio dubius non sum, quia dum terrena opera ad coelestem utilitatem pertrahit, in usum dextrae vertit sinistram, ut et coelestis intentio opus suum videlicet dextra peragat, et cura temporalium dum ad justitiae utilitatem ducitur, ad fortitudinem dextrae sinistra permutetur.
5.39.3
Et quidem haec esse sine gravi labore et taedio nequaquam possunt. Sed recordemur labores praecedentium, et dura non erunt quae toleramus. Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Et supra modum gravati sumus, supra etiam virtutem, ita ut et nos taederet etiam vivere. Sed et ipsi in nobis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis. Et tamen non sunt condignae passiones hujus temporis ad supervenientem gloriam, quae revelabitur in nobis. Quomodo igitur sine labore transire possumus aestum hujus saeculi, nos infirmae oves, in quo graviter sudasse novimus et arietes?
5.39.4
Quantas vero in hac terra tribulationes de Langobardorum gladiis, de iniquitatibus judicum, de insolentia atque importunitate causarum, de cura subjectorum, de molestia etiam corporis patior, explere nec calamo nec lingua sufficio. De quibus et si qua breviter possum loqui, dubito, ne vestrae sanctissimae charitati, dum de suis tribulationibus affligitur, etiam meas augeam. Sed omnipotens Deus, et suae largitate pietatis sanctissimae vestrae beatitudinis mentem omni consolatione repleat, et indignum me aliquando ab his quae patior malis quiescere pro vestra intercessione concedat. Amen. Gratia. Quae videlicet verba de scriptis vestris accepta idcirco in meis epistolis pono, ut de sancto Ignatio vestra beatitudo cognoscat, quia non solum vester est, sed etiam noster. Sicut enim magistrum ejus apostolorum principem habemus communem, ita quoque ejusdem principis discipulum nullus nostrum habeat privatum. Benedictionem autem vestram qua debuimus mente suscepimus, bene redolentem, bene sapientem. Et omnipotenti Deo gratias agimus, quia et odora sunt et sapora quae agitis, quae dicitis, quae datis. De vita igitur vestra dicamus pariter, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
5.40.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XL. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Conqueritur quod fatuus appellatus sit, quod de Ariulphi ad pacem animo plus aliis credatur quam sibi; quod interim captiva ducatur Italia. Imperatorem, ut debitam sacerdotibus reverentiam impendat, multis hortatur. Quas accepit ipse enumerat plagas. Gregorium praefectum et Castorium magistrum militum excusat. Diversum fore ab imperatorio divinum judicium.
5.40.1
Gregorius Mauricio Augusto.
5.40.2
In serenissimis jussionibus suis dominorum pietas, dum me de quibusdam redarguere studuit, parcendo mihi minime pepercit. Nam in eis urbane simplicitatis vocabulo me fatuum appellat. 766 In Scriptura etenim sacra cum in bona intelligentia ponitur simplicitas, vigilanter saepe prudentiae atque rectitudini sociatur. Unde etiam de beato Job scriptum est: Erat vir simplex et rectus. Et beatus Paulus apostolus admonet, dicens: Estote simplices in malo, et prudentes in bono. Et per semetipsam admonet Veritas, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Esse valde inutile indicans, si aut simplicitati prudentia, aut prudentiae simplicitas desit. Ut ergo servos suos ad cuncta eruditos efficeret, esse eos et simplices sicut columbas, et prudentes ut serpentes voluit, quatenus in eis et serpentis astutia columbae simplicitatem acueret, et columbae simplicitas serpentis astutiam temperaret.
5.40.3
Ego igitur, qui in serenissimis dominorum jussionibus, ab Ariulphi astutia deceptus, non adjuncta prudentia simplex denuntior, constat procul dubio quia fatuus appellor, quod ita esse ego quoque ipse confiteor. Nam si hoc vestra pietas taceat, causae clamant. Ego enim si fatuus non fuissem, ad ista toleranda quae inter Langobardorum gladios hoc in loco patior minime venissem. In ea autem re quam de Ariulpho perhibui, quia toto corde venire ad rempublicam paratus fuit, dum mihi non creditur, etiam mentitus esse reprehendor. Sed etsi sacerdos non sum, scio gravem esse hanc injuriam sacerdoti, ut veritati serviens, fallax credatur. Et dudum novi quoniam Nordulpho plus est creditum quam mihi, Leoni amplius quam mihi, et nunc eis qui esse ad medium videntur plus quam meis assertionibus credulitas impenditur.
5.40.4
Et quidem si terrae meae captivitas per quotidiana momenta non excresceret, de despectione mea atque irrisione laetus tacerem. Sed et hoc me vehementer affligit, quia ego unde crimen falsitatis tolero, inde Italia quotidie ducitur sub Langobardorum jugo captiva. Dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt. Hoc tamen piissimo domino suggero, ut de me mala omnia quaelibet existimet, de utilitate vero reipublicae et causa ereptionis Italiae non quibuslibet facile pias aures praebeat, sed plus rebus quam verbis credat. Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysen de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos, id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes, scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos ipse etiam appellat Deus?
5.40.5
767 Ecclesiastica quoque testatur historia, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, sed eosdem qui accusati fuerant episcopos convocans, in eorum conspectu libellos quos acceperat incendit, dicens: Vos dii estis, a vero Deo constituti. Ite, et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non est ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid ergo mirum si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praediximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt qui diis ligneis et lapideis serviebant?
5.40.6
Haec ergo pietati dominorum non pro me, sed pro cunctis sacerdotibus suggero. Ego enim homo peccator sum. Et quia omnipotenti Deo incessanter quotidie delinquo, aliquod mihi apud tremendum examen illius esse remedium suspicor, si incessantibus quotidie plagis ferior. Et credo quia eumdem omnipotentem Dominum tanto vobis amplius placatis, quanto me ei male servientem districtius affligitis. Multas enim jam plagas acceperam, et supervenientibus dominorum jussionibus, inveni consolationes quas non sperabam. Si enim possum, has celeriter plagas enumero.
5.40.7
Primum quod mihi pax subducta est, quam cum Langobardis in Tuscia positis sine ullo reipublicae dispendio feceram. Deinde corrupta pace, de Romana civitate milites ablati sunt. Et quidem alii ab hostibus occisi, alii vero Narniis et Perusii positi; et ut Perusium teneretur, Roma relicta est. Post hoc plaga gravior fuit adventus Agilulphi, ita ut oculis meis cernerem Romanos more canum in collis funibus ligatos, qui ad Franciam ducebantur venales. Et quia nos qui intra civitatem fuimus, Deo protegente, manus ejus evasimus, quaesitum est unde culpabiles esse videremur, videlicet cur frumenta defuerint, quae in hac urbe diu multa servari nullatenus possunt, sicut in alia suggestione plenius indicavi. Et quidem de memetipso in nullo turbatus sum, quia teste conscientia fateor, adversa quaelibet pati paratus sum, dummodo haec omnia cum salute duntaxat meae animae evadam. Sed de gloriosis viris Gregorio praefecto et Castorio magistro militum non mediocriter sum afflictus, qui et omnia quae potuerunt fieri nullo modo facere neglexerunt, et labores vigiliarum et custodiae civitatis in eadem obsessione vehementissimos pertulerunt, et post haec omnia gravi dominorum indignatione percussi sunt. De quibus patenter 768 intelligo quia eos non sua acta, sed mea persona gravat. Cum qua, quia pariter in tribulatione laboraverant, post laborem pariter tribulantur.
5.40.8
Quod autem dominorum pietas illud mihi pavendum et terribile omnipotentis Dei judicium intentat, rogo per eumdem omnipotentem Dominum ne hoc ulterius quidem faciat. Nam adhuc nescimus quis ibi qualis sit. Et Paulus egregius praedicator ait: Nolite judicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Hoc tamen breviter dico, quoniam indignus et peccator plus de venientis Jesu misericordia quam de vestrae pietatis justitia praesumo. Et sunt multa quae de judicio illius homines ignorant, quia fortasse quae vos laudatis, ille reprehendet; et quae vos reprehenditis, ille laudabit. Inter haec ergo omnia incerta, ad solas lacrymas redeo, petens ut idem omnipotens Deus piissimum Dominum nostrum et sua hic manu regat, et in illo terribili judicio liberum ab omnibus delictis inveniat. Et me ita placere, si necesse est, hominibus faciat, ut aeternam ejus gratiam non offendam.
5.41.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac nimium gravari. Etsi minus in Italiae expensas haberetur pecuniae, compescendos tamen oppressorum gemitus.
5.41.1
Gregorius Constantinae Augustae.
5.41.2
Cum serenissimam Dominam sciam de coelesti patria atque animae suae vita cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Domini sunt suggerenda siluero.
5.41.3
Dum in Sardinia insula multos esse gentilium cognovissem, eosque adhuc prave gentilitatis more idolorum sacrificiis deservire, et ejusdem insulae sacerdotes ad praedicandum Redemptorem nostrum torpentes existere, unum illuc ex Italiae episcopis misi, qui multos gentilium ad fidem Domino cooperante perduxit. Sed rem mihi sacrilegam nuntiavit, quia hi qui in ea idolis immolant judici praemium persolvunt, ut eis hoc facere liceat. Quorum dum quidam baptizati essent, et immolare jam idolis desivissent, adhuc ab eodem insulae judice, etiam post baptismum, praemium illud exigitur quod dare prius pro idolorum immolatione consueverant. Quem cum praedictus episcopus increparet, tantum se suffragium promisisse respondit, ut nisi de causis etiam talibus impleri non possit. Corsica vero insula tanta nimietate exigentium et gravamine premitur exactionum, ut ipsi qui in illa sunt eadem quae exiguntur complere vix filios suos vendendo 769 sufficiant. Unde fit ut, derelicta pia republica, possessores ejusdem insulae ad nefandissimam Langobardorum gentem cogantur effugere. Quid enim gravius, quid crudelius a barbaris pati possunt quam ut constricti atque compressi suos vendere filios compellantur? In Sicilia autem insula Stephanus quidam, marinarum partium chartularius, tanta praejudicia tantasque oppressiones operari dicitur, invadendo loca singulorum, atque sine dictione causarum per possessiones ac domos titulos ponendo, ut si velim acta ejus singula quae ad me pervenerunt dicere, magno volumine haec explere non possim.
5.41.4
Quae omnia serenissima domina solerter aspiciat, et oppressorum gemitus compescat. Haec enim ego ad piissimas aures vestras pervenisse non suspicor. Nam si pervenire potuissent, nunc usque minime permansissent. Quae piissimo domino apto sunt tempore suggerenda, ut ab anima sua, ab imperio atque a filiis suis tale hoc tantumque peccati pondus amoveat. Qui scio quoniam dicturus est quia nobis in Italiae expensis transmittitur quidquid de praedictis insulis aggregatur. Sed ego suggero ad hoc ut etsi minus expensae in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat. Nam et idcirco fortasse tantae expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admistione colliguntur. Praecipiant ergo serenissimi domini nil cum peccato colligi. Et scio quia etsi parum reipublicae attribuitur utilitatibus, ex eo multum respublica adjuvatur. Quam etsi fortasse contingat expensis minoribus minus adjuvari, melius est tamen temporaliter nos non vivere, quam vos ad aeternam vitam obstaculum aliquod invenire. Quae enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distrahunt ne torqueantur. Qualiter autem miserendum sit filiis aliorum, hoc bene sciunt qui habent proprios. Unde mihi haec breviter suggessisse sufficiat, ne si ea quae in his partibus aguntur pietas vestra non cognosceret, me apud districtum judicem silentii mei culpa multaret.
5.42.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ad amorem coelestium se hujus vitae doloribus impelli. Quos patitur recenset. Sebastianum, quod oblatae ab Anastasio Ecclesiae regimen suscipere noluerit, laudat. Si ad hoc unquam consentire decreverit, petit ut in amore sibi alium non praeponat.
5.42.1
Gregorius Sebastiano episcopo Sirmiensi.
5.42.2
Dulcissima atque suavissima fraternitatis tuae scripta suscepi. Quae mihi, quamvis nunquam desit a corde, sanctitatem tamen vestram, quasi corporaliter praesentem fecerunt. Sed omnipotentem Dominum rogo, ut sua vos dextera protegat, vobisque et hic tranquillam vitam, et quando ei placuerit, praemia aeterna concedat. 770 Sed peto, si illo me amore diligitis, quo praesentem semper amastis, ut pro me enixius exoretis, quatenus omnipotens Deus a peccatorum meorum nexibus me citius solvat, et corruptionis hujus pondere exutum suo conspectui liberum existere faciat. Quamvis enim inaestimabilis sit coelestis patriae dulcedo, quae trahat, multi tamen in hac vita dolores sunt qui ad amorem coelestium quotidie impellant. Qui mihi in hoc ipso solum vehementer placent, quia placere in hoc mundo aliquid non permittunt.
5.42.3
Quae enim, frater sanctissime, de amici vestri domni Romani persona in hac terra patimur, loqui minime valemus. Breviter tamen dico, quia ejus in nos malitia gladios Langobardorum vicit; ita ut benigniores videantur hostes, qui nos interimunt, quam reipublicae judices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallaciis in cogitatione consumunt. Et uno tempore curam episcoporum atque clericorum, monasteriorum quoque et populi gerere, contra hostium insidias sollicitum vigilare, contra ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cujus laboris, cujus doloris sit, vestra fraternitas tanto verius penset, quanto me qui haec patior purius amat.
5.42.4
Praeterea debitum salutationis alloquium solvens, indico quod ad me Bonifacio defensore referente pervenerit, quia vir sanctissimus frater noster domnus Anastasius patriarcha in una suarum civitatum regendam vobis Ecclesiam committere voluit, et consentire noluistis. Quem sensum, ac sapientiam vestram valde ego libenter amplexus sum, laudavi vehementer, et vos felices, me infelicem esse deputavi, qui hoc tali tempore regimen Ecclesiae suscipere consensi. Si tamen animus vester fortasse fratribus condescendendo, et misericordiae operibus intentus ad hoc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium minime praeponatis. Sunt enim in Sicilia insula Ecclesiae vacantes episcopis, et si vobis placet auctore Deo Ecclesiam regere, juxta beati Petri apostoli limina, cum ejus adjutorio melius potestis. Sin vero non placet, feliciter state, ut ista in vobis intentio permaneat, et pro nobis infelicibus exorate. Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad coelestia vos dona perducat.
5.43.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLIII. AD EULOGIUM ET ANASTASIUM EPISCOPOS. Tum Pelagii decessoris sui, tum suas ad Joannem, titulum universalis episcopi sibi arrogantem, epistolas mittit. Hortatur enixe ut communi consilio atque uno spiritu illius superbiam insequantur.
5.43.1
Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno.
5.43.2
Cum praedicator egregius dicat: Quandiu quidem sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo. Qui rursus alias dicit: Facti 771 sumus ut parvuli in medio vestrum, exemplum procul dubio nobis sequentibus ostendit, ut et humilitatem teneamus in mente, et lamen ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus nec in nobis humilitas timida, nec erectio sit superba. Ante hos siquidem annos octo, sanctae memoriae decessoris mei Pelagii tempore, frater et coepiscopus noster Joannes in Constantinopolitana urbe ex causa alia occasionem quaerens synodum fecit, in qua se universalem appellare conatus est. Quod mox idem decessor meus ut agnovit, directis litteris ex auctoritate sancti Petri apostoli ejusdem synodi acta cassavit. Quarum videlicet epistolarum sanctitati vestrae exemplaria studui destinare. Diaconum vero qui juxta morem pro responsis Ecclesiae faciendis piissimorum dominorum vestigiis adhaerebat, cum praefato consacerdote nostro missarum solemnia celebrare prohibuit. Cujus ego quoque sententiam sequens, similia praedicto consacerdoti nostro scripta transmisi, quorum exemplaria vestrae beatitudini censui transmittenda, hoc praecipue intendens, ut hac de re, qua ex nova superbia tota universalis Ecclesiae viscera perturbantur, prius saepe fati fratris nostri animum modesta intentione pulsemus. Qui si nequaquam a suae elationis rigore voluerit inclinari, tunc quid fieri debeat, cum omnipotentis Dei solatio subtilius pertractetur.
5.43.3
Sicut enim veneranda mihi vestra sanctitas novit, per sanctam Chalcedonensem synodum pontifici sedis apostolicae, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est. Sed nullus unquam decessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit, quia videlicet si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam arripere, unde fratrum suorum honorem imminuere ex quantulacunque parte videatur. Cum ergo nos hunc honorem nolumus oblatum suscipere, pensate quam ignominiosum sit hunc sibi quempiam violenter usurpare voluisse.
5.43.4
Propterea sanctitas vestra in suis epistolis neminem unquam universalem nominet, ne sibi debitum detrahat, cum alteri honorem offert indebitum. Nec hac in re de serenissimis dominis animum vestrum mordeat sinistra suspicio, quia omnipotentem Dominum metuit, et contra statuta evangelica, contra sacratissimos canones agere aliquid nullo modo consentit. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum atque maris intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobis corde conjunctus. Idque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me non longe estis. Unde magis gratias referimus grano illi sinapis, quia ex 772 modici despicabilisque seminis specie ita est, ramis ex eadem radice surgentibus atque sese distendentibus usquequaque diffusus, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent. Gratiaque sit fermento illi, quod tribus farinae satis totius humani generis massam in unitate conspersit. Atque parvo lapidi, qui abscissus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae. Qui ad hoc se usquequaque distendit, ut ex humano genere in unitatem redacto, totius corpus perficeretur Ecclesiae, atque ita ad totius compaginis pertineret commodum membrorum partialis ista distinctio.
5.43.5
Unde nos quoque a vobis non longe sumus, quia in illo qui ubique est unum sumus. Agamus ergo ei gratias qui solutis inimicitiis, in carne sua fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub se uno pastore, memores semper quid nos praedicator veritatis admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis( Ephes. VI, 3). Et: Pacem sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Qui aliis quoque discipulis dicit: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Vidit enim pacem bonos cum malis habere non posse; et idcirco, sicut nostis, praemisit, Si fieri potest.
5.43.6
Sed quia pax nisi in duabus partibus firmari non valet, cum hanc mali fugiunt, boni tenere medullitus debent. Unde et mire dicitur, Quod ex vobis est, ut videlicet in nobis maneat, etiam cum a pravorum hominum mente repellitur. Quam videlicet pacem tunc veraciter tenemus, cum superborum culpas charitate simul et justitia insistente prosequimur, cum eos diligimus et eorum vitia odio habemus. Opus quippe Dei homo est, sed opus hominis vitium. Nos ergo discernamus quid Deus, quid item homo fecerit, neque propter errorem odio habeamus hominem, neque propter hominem diligamus errorem.
5.43.7
Unita ergo mente insequamur in homine malum superbiae, ut ab hoste suo, videlicet errore, prius ipse homo liberetur. Praestabit vires omnipotens Redemptor noster charitati atque justitiae, praestabit nobis longe a nobis positis unitatem spiritus sui, ipse cujus artificio quasi in arcae modum quatuor mundi constructa lateribus, atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis astricta, nullius adversitate spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbatur Ecclesia.
5.43.8
Sed quemadmodum illius gubernante gratia petendum est ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum est visceribus, fratres charissimi, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae in nobis interioris exhauriat. Adversarius quippe diabolus qui contra 773 humiles saeviens, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, non jam, ut cernimus, caulas circuit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentes figit, ut nulli sit dubium quia nisi unanimiter, favente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne, quod absit, citius ovile dilaniet. Perpendite, fratres charissimi, quis e vicino subsequitur, cujus et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia. Quia enim juxta est ille de quo scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae( Job, XLI, 25); quod non sine gravi dolore dicere compellor, frater et coepiscopus noster Joannes mandata dominica, apostolica praecepta, regulas Patrum despiciens, cum per elationem praecurrere conatur in nomine.
5.43.9
Vestrae autem beatitudini indicet omnipotens Deus quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi modestissimus, ille omnibus dilectus, ille qui in eleemosynis, orationibus, atque jejuniis videbatur occupatus, ex eo in quo sedebat cinere, ex ea quam praedicabat humilitate, jactantiam sumpsit, ita ut universa sibi tentet ascribere, et omnia quae soli uni capiti cohaerent, videlicet Christo, per elationem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeat membra subjugare. Nec mirum, quod ille tentator, qui initium omnis peccati scit esse superbiam, et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam quibusdam hominibus ponit in fine virtutum, ut qui aliquatenus bonis vitae studiis ejus videbantur crudelissimas manus effugere, eis in ipsa meta boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione tendiculum.
5.43.10
Unde magnopere orandum est, et omnipotens Deus assiduis precibus implorandus, ut hunc a mente illius avertat errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiae et confusionis amoveat. Et favente Domino omnibus viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis viventia in Christi corpore membra moriantur. Si enim hoc dici licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur. Et cum fortasse is in errore perit, qui universalis dicitur, nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur.
5.43.11
Oportet ergo ut constanter ac sine praejudicio servetis, sicut accepistis, Ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicae usurpationis ascribat. State fortes, state securi: scripta cum universalis nominis falsitate nec dare unquam, nec suscipere praesumatis. Omnes episcopos curae vestrae subjectos ab hujus elationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsan adversa subsequuntur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, 774 quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Audiamus quod primus omnium pastorum dicit: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Mihi enim credite, quia honorem, quem pro praedicanda veritate suscepimus, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus, quam tenemus. Pro me autem, sicut vestram charissimam beatitudinem decet, orate, ut hoc quod vobis loqui audeo, operibus ostendam.
5.44.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. De visitatione Ariminensi melius procuranda.
5.44.1
Gregorius Leontio episcopo, visitatori Ariminensis Ecclesiae.
5.44.2
Clero Ariminensis Ecclesiae, cujus visitator es, conquerente comperimus quod remotis omnibus, fraternitas tua hominibus suis patrimonii ejus gubernationem caeterasque utilitates commiserit peragendas. Quod si ita est, querelam ejusdem cleri ineptam esse non credimus. Ea de re his te hortamur affatibus, ut omnia quae ad suprascriptam Ecclesiam pertinent, per proprios ejus homines, quos ipse praevideris, sive per diaconum latorem praesentium gubernari agique disponas, ut nulla eis adversum te justa murmurandi relinquatur occasio. Si vero quaedam de eis infidelitatis est fortasse suspicio, cum eis quoque homines tuos in actione constitue, ut alterna erga se sollicitudine debeant esse custodes, rationes tibi modis omnibus posituri.
5.44.3
Quidquid vero de reditibus Ecclesiae ipsius accesserit, quatuor juxta consuetudinem oportet fieri portiones: unam scilicet quae clero praebenda sit, aliam quae pauperibus. De reliquis autem duabus partibus tres fieri volumus, unam sartis tectis profuturam, aliam pro sustentatione sua Castorio proprio episcopo dirigendam, reliquam tibimet retinendam. Si quis igitur in suprascriptae Ecclesiae clero dignus fuerit presbyter, vel diaconus, sive in gradu alio ordinari, liberam habebis ex nostra auctoritate eum promovendi licentiam.
5.44.4
In lucrandis ergo animabus invigila, circa cleri rectitudinem esto sollicitus. Utilitates Ecclesiae, cujus visitationem geris, injuste perire vel deteriorari nulla subreptione permittas, ne, quod absit, et apud Deum perpetui labem periculi, et apud nos reatum culpae possis incurrere.
5.44.5
Comperimus praeterea aliquot te annonas de publico consequi, et hac ex re verecundia comprimi, atque in causis Ecclesiae, vel defensione pauperum, ut congruit, non esse efficacem. Propterea 775 abstinendum est ab hoc quod verecundiam incutit, et stipendiis quae de Ecclesia consequeris debes esse contentus. Nam si aliter facere post nostram adhortationem volueris, aliam de te aestimationem habebimus. Quippe qui commissos tibi avaritiae militare doces, quos sufficientibus stipendiis instituis non esse contentos.
5.45.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLV. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Castorium chartularium commendat.
5.45.1
Gregorius Andreae scholastico.
5.45.2
Qualiter de gloriae vestrae debeamus sinceritate praesumere, cognitae devotionis qualitas, quam beato Petro apostolorum principi olim exhibuistis ostendit. Cujus licet causis mente vos adesse promptissima confidamus, non tamen ab re est si ea quae sponte egistis nostra ex abundanti epistola deposcamus. Atque ideo salutantes, paternae charitatis affectu petimus, ut quia latorem praesentium Castorium chartularium nostrum pro necessariis illic causis direximus, vestra eum ope in omnibus adjuvetis, atque illi bonitatis vestrae consilio, quocunque necesse fuerit, concurratis, quatenus fultus Christianitatis vestrae solatio, ad explenda quae sibi injuncta sunt solers et idoneus possit inveniri. Sic etenim et vos quae vestra sunt facitis, et nos pro vobis enixius orare compellitis. Omnipotens Deus gratiae suae vos tuitione praemuniat, et ita actus vestros in suo sicut desideratis propitius timore disponat, ut a malis omnibus hic exuat, et ad gaudia vos aeterna perducat.
5.46.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVI. AD BASILIUM. Laudat ejus zelum pro Ecclesiae unitate. Ipsum excitat ne a procuranda schismaticorum reversione deterreatur.
5.46.1
Gregorius Basilio.
5.46.2
Multum cor nostrum vestrae magnitudini congaudet, quod sic vos studiosos in vestris actibus invenimus, ut vobis et apud homines gloriam, et apud omnipotentem Deum praemia mercedis acquiratis. Inter alia igitur laudanda quae agitis qualiter vos contra Istricorum schisma pro unitate Ecclesiae amoris olim fervor accenderit, et multorum testificatione, et nostrorum modo plene relatione cognovimus. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et affectu vos implere tribuat, quod velle concessit. Quia ergo hac in re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur, paterna vos dilectione salutantes hortamur, ut opportunitate occasionis inventa, efficaciam vestram exercere enixius debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit, omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum de reversione errantium adjuvante Domino compleatis. Praesentium vero portitorem Castorium chartularium nostrum, quem pro quibusdam illic causis 776 transmisimus, magnitudo vestra, ut bona sua multiplicet, suis in omnibus studeat solatiis adjuvare. Omnipotens Deus sua vos protectione cum filiis et omni domo vestra ab omni adversitate tueatur atque custodiat, vobisque et praesentis vitae prosperitatem, et laetitiam futurae concedat.
5.47.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVII. AD MASTALONEM. Ipsius pro Ecclesiae unitate zelum laudat. A procuranda schismaticorum reversione non deterreatur.
5.47.1
Gregorius Mastaloni.
5.47.2
Responsalium nostrorum relatione comperimus quod pro amore unitatis Ecclesiae tantus vos divini zeli ardor accenderit, ut quoscunque valueritis, non desinatis ad sinum matris Ecclesiae revocare, atque, ut bonus fidelisque famulus lucrum quotidie de accepto dono tuo. Domino et Redemptori nostro cum summa mentis intentione facere non desistatis. Et quidem venientem ad nos, ut potuimus, ex corporalis visus ostensione didicimus; bonum vero quod ex divina inspiratione in mentis tuae charitate manebat occultum desiderabilius nunc operis attestatione cognoscimus. Unde divinae misericordiae gratias ineffabili laude reddentes, hortamur dilectionem tuam, atque quibus valemus admonitionibus confortamus, ut quantum se acceptum talentum occultantis poena perturbat, tantum lucrum facientium, atque per hoc de coelestis regni perceptione laetantium, dominicae vocis invitatio te desiderabiliter appetenda corroboret. Scire te namque, dilectissime Fili, convenit, quod fructus hujus quem apprehendisti studii retributionis suae non careat fine. Et ideo praepedientium te nulla, vel si est, debet contrarietas perturbare, quia quanto ex difficultate causae bonum perfici, Domino cooperante, valuerit, tanto tibi erit et gloriosior retributionis spes. Excellentior namque nascitur ex desperatione victoria quaecunque fuerit laboris nimii adepta sudoribus. Cognovimus etiam quod Theodosius filius noster, tui sequax, bonique cooperator studii, pariter tecum in sollicitudine lucrandarum animarum solerter invigilet. Cui omnipotentem Deum intercessione beati Petri apostolorum principis retributorem citius esse confidimus.
5.48.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVIII. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Exclusis ob culpas Donato, ob ignorantiam Joanne, Marinianum sibi probe notum invitum ordinatum esse, quem Andreae commendat.
5.48.1
Gregorius Andreae Scholastico.
5.48.2
Excellentissimi viri domni Patricii voluntatem in persona Donati archidiaconi implere voluimus; sed quia valde periculosum est animae temere cuiquam manum imponere, curae nobis fuit vitam actusque ejus subtili investigatione discutere. Et quoniam multa inventa sunt, sicut eidem 777 domno patricio scripsimus, quae cum procul ab episcopatu removent, Dei judicium metuentes, in ordinando eo non praevidimus consentire. Sed nec Joannem presbyterum Psalmorum nescium praesumpsimus ordinare, quia haec eum res minus sui profecto habere studium demonstrabat. His igitur remotis, cum ad eligendum de suis a nobis partes urgerentur, et nullum se habere ad hoc officium faterentur idoneum, majorque nos una cum eis teneret afflictio, tandem venerabilem fratrem Marinianum presbyterum, quem diu mecum didicere in monasterio conversatum, communi concordantique voce atque consensu saepius petiverunt. Cui refugienti diversis modis vix aliquando potuit suaderi ut eorum praeberet petitioni consensum. Et quia bene nobis ejus vita est cognita, atque in lucrandis animabus illum novimus esse sollicitum, nullam in ordinatione ipsius moram attulimus. Gloria itaque vestra eum sicut decet suscipiat, novitatique ejus consolationis auxilium porrigat. Nam omnibus, sicut nostis, cujuslibet officii valde onerosa est novitas. Ego autem magnam confidentiam habeo quia omnipotens Deus, qui eum dignatus est suo gregi praeponere, et ad interiora illum curanda exacuet, et ad exteriora gerenda gratiae suae pietate confortabit. Sed quia post longa quietis otia, ejus, ut praediximus, novitas procul dubio perturbatur, peto, ut cum venerit tempestatum saecularium procellas fugiens, semper apud vestram mentem portum quietis inveniat, et de vestrae bono charitatis hilarescat. Quantum vero vobis cum illo convenire valeat, citius cognoscetis, quia ad episcopatum venit invitus.
5.49.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLIX. AD LEANDRUM EPISCOPUM. Libros in expositionem beati Job, et librum Regulae Pastoralis transmittit.
5.49.1
Gregorius Leandro episcopo Hispalensi.
5.49.2
Quanto ardore videre te sitiam, quia valde me diligis, in tui tabulis cordis legis. Sed quia longo terrarum spatio disjunctum te videre nequeo, unum quod mihi de te dictavit charitas feci; ut librum Regulae Pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros quos in expositionem beati Job jamdudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae communi filio Probino presbytero veniente transmitterem. Et tuae quidem caritati in eo opere tertiae et quartae partis 778 Codices non transmisi, quia eos solummodo ex eisdem partibus Codices jam monasteriis dedi. Hos itaque sanctitas tua studiose percurrat, et peccata mea studiosius defleat, ne mihi culpae gravioris sit quod quasi scire videor quod agere praetermitto. In hac vero Ecclesia quantis causarum tumultibus premor, ipsa charitati tuae epistolae meae brevitas innotescit, quando ei parum loquor, quem magis omnibus diligo.
5.50.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA L. AD JOANNEM ABBATEM. Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus.
5.50.1
Gregorius Joanni abbati de Regio.
5.50.2
Ea quae ad correptionem religiosarum pertinent personarum nos praeterire nec decet, nec convenit. Pervenit itaque ad nos in monasterio sancti Andreae, quod juxta Vulcanum est positum, multa perpetrari facinora. Atque ideo auctoritatis nostrae praeceptione suffultum ad id te monasterium proficisci necesse est, et omnia quae dicuntur subtili investigatione discutere. Et si ita, quod absit, inveneris, sic in illos regulariter vindicabis, ut digna eos coercitio a pravis et illicitis de caetero doceat actibus abstinere.
5.51.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LI. AD PETRUM ET PROVIDENTIUM EPISCOPOS. Scribit de fide eis satisfacturum se, promittitque Romam venientibus nullam molestiam illaturum.
5.51.1
Gregorius Petro et Providentio episcopis Istriae.
5.51.2
Deus, qui laetatur in unitate fidelium, et revelat quaerentibus veritatem, cordi vestro, dilectissimi fratres, aperiat quanto vos desiderio in gremio cupiam sanctae universalis Ecclesiae contineri, et in ejus manere unitate concordes. Quod fore non dubito, si, abjecto contentionis stimulo, satisfieri vobis veraciter de his quibus est dubietas intendatis. Remeantis autem Castorii notarii mei relatione edoctus sum fraternitatem vestram ad me habere desiderium veniendi, si promissum fuerit quia nullam molestiam sustinebit. Hoc ego cognoscens et opto, et succensus ardore charitatis invito, ut ad me veniendi debeatis laborem assumere, quatenus pariter conferentes, quae vera et Redemptori nostro sunt placita, et communiter loquamur, et modis omnibus teneamus. 779 Ego vero, divinae protectionis gratia suffragante, satisfacere vobis de quibus dubitatis paratus sum; et confido de omnipotentis Dei clementia quod ita vobis satisfactio mea interius inhaerebit, ut nihil charitati vestrae de caetero possit ambignum remanere. Nam illa quae sanctissimae quatuor synodi sapuerunt atque definierunt, sicuti praedecessor noster sanctissimus Leo papa, ita et nos sapimus, sequimur, ac tenemus, nec ab earum fide aliquo modo dissentimus. Sed quia plus persona praesens quam epistola satisfacit, hortor, dilectissimi fratres, ut ad me venire, sicut praefatus sum, debeatis, dummodo ratione percepta a concordia sanctae universalis Ecclesiae dissensio vos nulla dissociet.
5.51.3
Hoc tamen certa sit vestra charitas, quia vos et cum affectu quo decet suscipio, et cum gratia relaxabo. Nec aliquam vos vel quoscunque alios, qui pro hac ad me causa venire voluerint, afflictionem vel molestiam sustinere promitto. Sed seu ad consentiendum mihi cor vestrum misericordia divina compunxerit, sive, quod absit, in ea vos durare dissensione contigerit, ad propria vos remeare quando volueritis, juxta promissionem meam sine laesione vel molestia relaxare curabimus, Mense Augusto, indictione 13.
5.52.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LII. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM. Laudat Secundinum episcopum quod Anastasii causam recte discusserit ac finierit. Clericis qui ab Anastasii accusatione destierant, Paulo quidem et Clematio, ignoscit, Euphemio vero atque Thomae sacris ordinibus quos pro sceleris praemio perceperant in perpetuum interdicit. Singulis consueta stipendia vult erogari, et Paulo restitui quidquid in Ecclesiae utilitatem expenderat.
5.52.1
Gregorius Joanni archiepiscopo Corinthiorum.
5.52.2
Aequitatem atque sollicitudinem Secundini fratris et coepiscopi nostri, quae olim bene nobis est cognita, etiam series indicata monstravit. In qua re valde placuit, laetosque nos reddidit, quia in causa Anastasii quondam episcopi, quam ei examinandam injunximus, vigilantiam suam et diligenter exercuit, et cognita crimina, ut justitia poscebat et oportuit, judicavit. Sed in his omnibus gratias omnipotenti Deo referimus, qui, desistentibus quibusdam accusatoribus, cognitioni ejus veritatem, ne tantorum causa facinorum latere potuisset, ostendit. Quoniam vero in eadem sententia in qua suprascriptum Anastasium juste damnatum constat atque depositum sic quasdam suprascriptus frater et coepiscopus noster ultus personas est, ut nostro arbitrio reservaret, idcirco quid de eis tenendum servandumque sit praesenti epistola signare perspeximus.
5.52.3
Paulum itaque diaconum latorem praesentium, quamvis culpa sua vehementer confundat atque redarguat, quod deceptus promissione, ab accusatione 780 nuper depositi quondam episcopi sui destiterit, et cupiditatis studio silere contra animam suam potius quam prodere vera consenserit, tamen quia pios plus nos esse convenit quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus, atque eum in ordine locoque suo recipiendum esse censemus. Nam ei a tempore prolatae sententiae afflictionem quam pertulit credimus ad vindictam hujus posse culpae sufficere. Euphemium vero atque Thomam, qui pro deserenda accusatione sacros ordines acceperunt, eisdem sacris privatos ordinibus esse atque ita sicuti sunt depositi volumus permanere, nec unquam eos sub qualibet excusationis specie sacros in ordines revocari decernimus. Nam nimis indignum, et contra ecclesiasticae regulam disciplinae est, ut honore, quem non ex meritis sed pro sceleris praemio perceperunt, fungantur. Quia tamen plus misericordiae quam districtae nos convenit operam dare justitiae, eosdem Euphemium atque Thomam in ordine locoque tantummodo unde ad ordines sacros promoti fuerant volumus revocari, et cunctis diebus vitae suae eorumdem locorum continentiam sicut consueverant ante percipiant. Clematium vero lectorem similiter benignitatis intuitu in ordinem locumque suum revocandum esse constituo. Quibus etiam omnibus, id est Paulo diacono, Euphemio, Thomae, atque Clematio commoda sua, secundum locum et ordinem in quo quisque eorum est, sicut solitus erat accipere, a praesenti tertia decima indictione vestra fraternitas sine aliqua studeat imminutione praebere. Quia igitur suprascriptus Paulus diaconus multa se pro utilitate Ecclesiae vestrae memorat expendisse, et ut ea possit recipere fraternitatis vestrae solatio desiderat adjuvari, hortamur, ut, si ita est, omni ei possibilitate ad recipienda quae dedit debeatis concurrere, atque vestris cum auxiliis adjuvare, quia nulla ratio patitur ut in his quae pro utilitate generalitatis impendit aliquod sustineat injuste dispendium. Praeterea tres libras auri, quas, imminente suprascripto fratre et coepiscopo nostro Secundino, eumdem Paulum diaconum pro utilitate vestrae dedisse constat Ecclesiae, fraternitas vestra eas cessante dilatione restituat, ne, quod absit, non rationabiliter, sed sola eum gravare voluntate tantummodo videatur.
5.53.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohibeat, et ne ex laicis repente fiant episcopi. De pallii usu, et quatenus vices apostolicas obire debeat.
5.53.1
Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.
5.53.2
O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia 781 sociat, imperfecta consummat. Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas etiam ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te esse reperio, sicut mihi de te, et hi qui ex Gallicanis partibus veniunt, et epistolae tuae ad me directae verba testantur.
5.53.3
Quod vero in eis, juxta antiquum morem, usum pallii ac vices sedis apostolicae postulasti, absit ne aut transitoriae potestatis culmen, aut exterioris cultus ornatum in vicibus nostris ac pallio quaesisse te suspicer. Sed quia cunctis liquet unde in Galliarum regionibus fides sancta prodierit, cum priscam consuetudinem sedis apostolicae fraternitas vestra repetit, quid aliud quam bona soboles ad sinum matris recurrit? Libenti ergo animo postulata concedimus, ne aut vobis quidquam de debito honore subtrahere, aut praecellentissimi filii nostri Childeberti regis petitionem contempsisse videamur. Sed jam nunc studio majori res indiget, ut cum honor crescit, etiam sollicitudo proficiat, et erga caeterorum custodiam vigilantia excrescat, vitae quoque merita subjectis in exemplum veniant, et nunquam sua per suscepti honoris gratiam, sed lucra coelestis patriae vestra fraternitas exquirat. Nostis enim quid beatus apostolus gemens dicat: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Christi Jesu.
5.53.4
Quibusdam namque narrantibus, agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per 782 semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur. Quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt.
5.53.5
Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque qui pretio ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date?
5.53.6
Et cum prima simoniaca haeresis sit contra sanctam Ecclesiam exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat?
5.53.7
Alia quoque nobis res est valde detestabilis nuntiata, quod quidam ex laico habitu, per appetitum gloriae temporalis, defunctis episcopis, tonsurantur. et fiunt subito sacerdotes. Qua in re jam notum est qualis ad sacerdotium venit qui repente de laico habitu ad sacrum transit ducatum. Et qui miles nunquam exstitit, dux religiosorum fieri non pertimescit. Quam iste praedicationem habiturus est, qui fortasse nunquam audivit alienam? Aut quando aliena mala corrigat, qui necdum sua flevit? Et cum ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire prohibeat, sciendum nobis est quia sicut neophytus tunc vocabatur qui adhuc noviter erat plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus, qui adhuc novus est in sancta conversatione.
5.53.8
Scimus autem quod aedificati parietes non 783 prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suae humore siccentur, ne si ante pondera quam solidantur accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant. Et cum ad aedificium arbusta succidimus, ut prius viriditatis humor exsiccari debeat exspectamus, ne si eis adhuc recentibus fabricae pondus imponitur, ex ipsa novitate curventur, et confracta citius corruant, quae immature in altum levata videbantur. Cur ergo hoc non subtiliter in hominibus custoditur, quod in lignis quoque ac lapidibus tanta consideratione perpenditur?
5.53.9
Qua de re necesse est ut vestra fraternitas praecellentissimum filium nostrum Childebertum regem admonere studeat, ut hujus peccati maculam a regno suo funditus repellat, quatenus omnipotens Deus tanto illi apud se majora retribuat, quanto cum conspicit et amare quod ipse diligit, et vitare quod odit.
5.53.10
Itaque fraternitati vestrae vices nostras in Ecclesiis, quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore committimus, singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato. Pallium quoque transmisimus, quo fraternitas tua intra ecclesiam ad sola missarum solemnia utatur. Sicubi autem longius episcoporum quisquam pergere forte voluerit, sine tuae sanctitatis auctoritate ei ad loca alia transire non liceat. Si qua vero inquisitio de fide, vel fortasse aliarum rerum inter episcopos causa emerserit, quae discerni difficilius possit, collectis duodecim episcopis ventiletur atque decidatur. Si autem decidi nequiverit, discussa veritate, ad nostrum judicium referatur. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vos in moribus servare concedat. Datum die 12 Augusti, indict. 13.
5.54.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LIV. AD UNIVERSOS REGNI CHILDEBERTI EPISCOPOS. Virgilio Arelatensi, cui vices suas commisit, obediant; ab eo vocati veniant ad synodum; nec ad longinqua loca sine illius auctoritate pergant.
5.54.1
Gregorius universis episcopis Galliarum qui sub regno Childeberti sunt.
5.54.2
Ad hoc dispensationis divinae provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat 784 ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, et sunt archangeli, liquet quod non sunt aequales, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero. Si ergo inter hos qui sine peccato sunt ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere, cui novit etiam angelos obedire? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna, et Deo placita dilectione sinceritas.
5.54.3
Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, idcirco opportunum esse perspeximus in Ecclesiis quae sub regno praecellentissimi filii nostri Childeberti regis sunt, secundum antiquam consuetudinem, fratri nostro Virgilio Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere, quatenus et catholicae fidei integritas, id est sanctarum quatuor synodorum, Deo protegente, sollicita devotione servetur; et si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio, auctoritatis suae vigore, vicibus nempe sedis apostolicae functus, discreta moderatione compescat. Cui etiam injunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum in quo aliorum praesentia opus sit, congregatis sibi in numero competenti fratribus et coepiscopis nostris, salubriter hoc servata aequitate discutiat, et canonica integritate definiat. Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit cujus vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine judicio sedis apostolicae indigeat, examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.
5.54.4
Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus, quoties oportere perspexerit, pro facienda collatione aptis debeant episcopi temporibus convenire, hortamur ut nullus mandatis ejus inobediens esse praesumat, nec communi congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit, aut cujusdam cum causae justa excusatio minime venire permiserit. Hi tamen qui prohibente aliqua necessitate nequeunt in synodum convenire, loco suo presbyterum aut diaconum dirigant, quatenus quae a nostro vicario, Deo auxiliante, fuerint definita, ad eum qui absens est per ipsum quem miserit fida relatione perveniant, ut inconvulsa 785 firmitate serventur, et nullius ea audeat occasionis excusatio violare.
5.54.5
Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos, ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris et coepiscopi nostri Virgilii auctoritate tentet aliquo modo proficisci, scientes quia et praedecessorum nostrorum, qui vices suas ejus praedecessoribus concesserunt, sic procul dubio mandata definiunt.
5.54.6
Hortamur praeterea ut de officio suo sit quisque vestrum sollicitus, ut qui promissam cupit mercedem pastionis accipere commissum sibi gregem sollicitudine et oratione custodiat, ne lupus insidians oves creditas invadendo dilaniet, et sit in retributione poena pro munere. Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantia faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae, et in una vos concedat magnopere retineri concordia.
5.54.7
Nuntiatum vero nobis est quod per simoniacam haeresim ad sacros quidam ordines adducantur, et hoc suprascripto fratri et coepiscopo nostro Virgilio per omnia prohibendum mandavimus; quod ut vestra fraternitas cognoscat et studiose custodiat, et ipsa coram vobis est epistola relegenda. Data die 12 mensis Augusti, indict. 13.
5.55.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LV. AD CHILDEBERTUM REGEM. Virgilio se vices suas et pallium regis petitu concessisse; hortatur vicissim ut illi faveat in prohibenda simonia, et ne ex laicis repente fiant episcopi.
5.55.1
Gregorius Childeberto regi Francorum.
5.55.2
Laetos nos excellentiae vestrae vehementer fecit epistola, quae pia vos affectione de honore et reverentia sacerdotali testatur esse sollicitos. Hinc etenim cunctis ostenditis fideles Dei vos esse cultores, dum sacerdotes ipsius grata ac debita veneratione diligitis, et Christiana devotione quidquid ad eorum augmentum pertinet agere festinatis. Unde et gratanter ea quae scripsistis accepimus, et quae voluistis animo libenti concessimus; atque ideo fratri nostro Virgilio, Arelatensis civitatis episcopo, vices nostras juxta antiquum morem et Excellentiae vestrae desiderium Deo favente commisimus, cui etiam et pallii usum, sicut prisca habuit consuetudo, concessimus.
5.55.3
Sed quia aliqua ad nos perlata sunt, quae et omnipotentem Deum nimis offendunt, et quamplurimum sacerdotii honorem reverentiamque confundunt, quaesumus ut potestatis vestrae annitente censura modis omnibus emendentur, ne dum laudandae devotioni vestrae res temerariae ac perversae repugnant, aliorum, quod absit, culpa 786 aut regnum vestrum gravetur, aut anima.
5.55.4
Pervenit autem ad nos, obeuntibus episcopis, quosdam ex laicis tonsurari, atque ad episcopatum praecipiti saltu conscendere. Et qui discipulus non fuit, inconsiderata ambitione magister efficitur. Et quoniam quod possit docere non didicit, sacerdotium tantummodo gerit in nomine, nam laicus in sermone pristino perseverat et opere. Quomodo ergo pro aliorum peccatis intercessurus est, qui sua primitus non deflevit? Talis enim Pastor non munit gregem, sed decipit, quia dum contradicente verecundia non potest aliis hoc quod ipse non facit suadere, quid est aliud nisi ut plebs dominica praedonibus populanda remaneat, et inde sumat interitum, unde salutiferae protectionis magnum debuit habere subsidium? Quod quam pravum sit, quamve perversum, ex sua quoque ordinatione excellentiae vestrae celsitudo perpendat. Certum namque est non vos ante exercitui ducem praeponere, nisi vobis labor ejus fidesque constiterit, nisi eum anteactae vitae virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit. Si vero non aliis nisi hujusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bene rei comparatione colligitur. Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia ducatum sibi sacerdotes arripiunt qui exordium religiosae militiae non viderunt.
5.55.5
Simul autem et illud valde exsecrandum nobis est nuntiatum, quod sacri ordines per simoniacam haeresim, id est accepto praemio, conferuntur. Et quia pestiferum nimis est, et sanctae Ecclesiae universali contrarium, in sacrum quempiam ordinem non meritis, sed pretio collocari, hortamur ut tam detestabile facinus de regno suo excellentia vestra prohiberi praecipiat. Nam ipse se ad hoc officium ostendit prorsus indignum, qui donum Dei pecunia mercari non metuit, et commodis praesumit appetere quod habere per gratiam non meretur. Haec igitur, praecellentissime fili, idcirco admoneo, quia animam vestram salvari desidero. Quae etiam dudum scriberem, si voluntatem meam innumerae occupationes minime praepedissent. At postquam se congruum rescribendi tempus ingessit, quod facere me oportuit non omisi. Salutantes itaque excellentiam vestram, paternae charitatis affectu petimus ut cuncta quae suprascripto fratri et coepiscopo nostro fieri servarique mandavimus favoris vestri praesidio compleantur, ne cujusquam ea aliquo modo elatione aut superbia convelli permittatis. Sed sicut a praedecessore sub gloriosi patris vestri regno servata sunt, ita quoque auxilio vestro sollicita et modo devotione serventur. Oportet ergo ut hoc nobis vicarie rependatur, et sicut nos vestram implere non distulimus voluntatem, ita et vos propter Deum et beatum Petrum apostolorum principem 787 nostra faciatis in omnibus servari statuta, quatenus excellentiae vestrae laudabilis et Deo placita se circumquaque tendat opinio. Data die 12 mensis Augusti, indict. 13.
5.56.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae.
5.56.1
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
5.56.2
Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Ravennati Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum. Quo non aliter te uti memineris, nisi in propria tuae civitatis dimissis jam filiis Ecclesia, procedens a salutatorio ad sacra missarum solemnia celebranda; peractis vero missis, idem in salutatorio rursum curabis deponere. Extra Ecclesiam vero non amplius illo tibi, nisi quater in anno, in litaniis quas ad decessorem tuum Joannem expressimus, uti permittimus, hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujusmodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem largiente Domino percepisti, ita etiam morum atque actuum probitate ad Christi gloriam susceptum adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujusmodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia etiam privilegia, quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.
5.57.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Post nequissimum decessorem Anastasium, Corinthios sic regat, ut praecedentis contagii omnes abstergat maculas. Concedit pallii usum. Hortatur ut in subjectis sibi locis simoniam compescat.
5.57.1
Gregorius Joanni episcopo Corinthiorum.
5.57.2
Postquam Deus noster, cui nihil occultum est, de Ecclesiae suae gubernatione nefandam pollutionis pestem abjiciens, vos ad ejus voluit regimen adducere, magna vobis praecavendum est sollicitudine ut post vulnera et diversa prioris mala pastoris in fraternitate vestra grex dominicus consolationem ac salubre medicamentum inveniat. Sic ergo praecedentis contagii maculam manus vestrae actionis abstergat, ut nulla exsecrandae pravitatis illius vestigia, vel sinat manere.
5.57.3
Sit igitur erga subjectos sollicitudo laudabilis. 788 Exhibeatur cum mansuetudine disciplina. Sit cum discretione correptio. Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; et ita alterum condiatur ex altero, ut nec immoderata ultio plus quam oportet affligat, nec iterum frangat rectitudinem disciplinae remissio. Instructio commissi populi fraternitatis vestrae sit actio. Videat in vobis quod diligat, cernat quod imitari festinet. Exemplo vestro vivere doceatur. A recto itinere te duce non deviet, ad Deum vos sequendo perveniat, ut tot ab humani generis Salvatore retributiones accipias, quot lucra ei operatus fueris animarum. Labora itaque, frater charissime, et ita totam mentis et cordis ad hoc efficaciam dilige, quatenus in futuro merearis audire: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.
5.57.4
Pallium vero, sicut per epistolam vestram, quam per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscepimus, postulastis, direximus, quo ita vos uti necesse est, sicut praedecessores vestri usi, concedentibus nostris praedecessoribus, approbantur.
5.57.5
Praeterea pervenit ad nos quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est de sancto Spiritu, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque qui ad sacrum honorem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simonica haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Quia ergo hanc nefandissimam pravitatem sancta universalis omnino damnat Ecclesia, hortamur fraternitatem vestram ut tam detestabile et tam immane peccatum de locis omnibus quae sub se sunt sollicitudinis suae modis omnibus compescat instantia. Nam si quid tale deinceps fieri senserimus, jam non verbis, sed canonica hoc ultione corrigemus, et de vobis, quod non oportet, aliud incipiemus habere judicium.
5.57.6
Novit autem fraternitas vestra quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus 789 beati Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus.
5.57.7
Oportet ergo ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis adduci. Nam et peccatum, sicut diximus, grave est, et sine correptione hoc non patimur remanere.
5.57.8
Suprascriptum vero Andream fratrem et coepiscopum nostrum ob hoc tarde suscepimus, quia renuntiante fratre et coepiscopo nostro Secundino didicimus epistolas nostras sibi eum in Joannis Larissaei episcopi exsecutione finxisse. Et nisi bona vestra nobis quae audivimus suasissent, nulla illum habuimus ratione suscipere. Data die 15 mensis Augusti, indict. 13.
5.58.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER HELLADIAM. Gratulatur de Anastasii correctione, cujus casus sit illis cautela. Joanni illius successori obediant. Non patiantur, aut dato praemio, aut alicujus gratia vel supplicatione clericos ordinari vet promoveri.
5.58.1
Gregorius universis episcopis per Helladiam provinciam constitutis.
5.58.2
Gratias omnipotenti Deo vobiscum, fratres charissimi, refero, qui latens vulnus quod antiquus hostis intulerat ad omnium fecit pervenire notitiam, et de Ecclesiae suae corpore salutifera illud incisione compescuit. Ex qua re et gnudendum nobis est, et dolendum Gaudendum quippe de correctione facinoris, dolendum vero de casu fratris. Sed quoniam plerumque alterius casus, alterius solet esse cautela, hoc quisquis cadere timet, attendat, aditum hosti non praebeat, non putet latere quod agitur. Nam Veritas clamat: Nihil occultum quod non revelabitur. Haec enim vox actionis nostrae jam praeco est, et, ipso teste, modis omnibus adducit ad publicum quod agitur in secreto. Aut quis actus suos ante illum nitatur abscondere, qui eorum et testis et judex est? Quia vero nonnunquam dum aliud attenditur aliud non cavetur, oportet ut contra omnes hostis insidias quisque debeat esse sollicitus, ne dum in uno vincit, superetur in altero. Nam et terrenus hostis, qui munita loca cupit invadere, pugnandi ante sic utitur: Latenter quidem ponit insidias, et ad unius loci se expugnationem totus ostendit, 790 ut dum ad defensionem loci illius ubi instat periculum convenitur, loca alia de quibus nulla est suspicio capiantur. Et evenit ut qui cognitus resistentis virtute repulsus est, latens obtineat quod certando non potuit. Sed quia in his omnibus divinae protectionis auxilio opus est, voce cordis singuli clamemus ad Dominum, dicentes: Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice. Manifestum namque est quia nisi ipse auxiliatus fuerit, et ad se clamantes defenderit, hostis noster vinci non poterit.
5.58.3
Praeterea epistolam charitatis vestrae per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscipientes, pallium Joanni fratri nostro Corinthiorum episcopo non transmisisse cognoscite; cui vos magnopere convenit obedire, praesertim dum hoc sibi et antiquae consuetudinis ordo defendat, et bona ejus, quibus ipsi testimonium perhibetis, invitent. Quibusdam namque narrantibus agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus in templum, cathedras vendentium columbas evertit. Columbas quippe vendere est de sancto Spiritu, quem sibi consubstantialem Deus omnipotens per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque, qui ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis vendere quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut haereticus fiat? Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc fieri patiatur; sed neque gratia alicujus, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit. Nam si aliter factum denuo senserimus, districta et canonica illud noveritis ultione compesci. Datum die 15 mensis Augusti, indictione 13.
5.59.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. LIBER SEXTUS. Indictione decima quarta, anno ordinationis ejus sexto.
5.59.1
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
5.59.2
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Presbyteri igitur, ac diaconi, atque clerus fraternitatis vestrae oblata nobis petitione conquesti sunt Joannem quondam decessorem tuum condito testamento diversa in Ecclesiae suae gravamina conscripsisse. Et petiverunt ut haec in damnum Ecclesiae suae, prohibente quippe lege, nulla deberent occasione persolvi. Et quamvis, postquam haereditas illius successioque repudiata est, ad haec te satisfacienda ratio nulla constringat, verumtamen ex abundanti his te hortamur affatibus, ut ea quae de Ecclesiae suae vel de acquisitis in episcopatu rebus contra legum fieri statuta disposuit, fraternitas vestra nec auctoritatem praebeat, nec aliqua in his ratione consentiat. Si quid autem de propriis rebus, quas ante episcopatum habuit, quod quidem prius Ecclesiae suae non contulit, fieri voluit vel decrevit, firmum per omnia robur obtinere necesse est, nec quisquam ecclesiasticorum id contra rationem tentet qualibet excusatione convellere.
5.59.3
Quia vero dum viveret saepius a nobis expetiit ut ea quae in monasterio illo contulerat quod juxta ecclesiam sancti Apollinaris ipse construxerat nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, ut nihil de his quae illic contulit atque constituit aliquo modo 792 patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari. Hujus igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento quod condidit fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est non ea nos ideo confirmasse, quoniam supremam ejus sequimur voluntatem, sed quia ei hoc, sicut diximus, viventi promisimus. Haec itaque omnia sic sollicite fraternitas vestra implere festinet, quatenus et quae in suprascripto monasterio constituit, et a nobis sunt firmata, serventur, et illa quae in damnum dari vel fieri per testamentum suae decrevit Ecclesiae, nullam, prohibente nempe lege, obtineant firmitatem.
5.60.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur.
5.60.1
Gregorius clero et plebi Ecclesiae Ravennae.
5.60.2
Pervenit ad nos quosdam homines, maligni spiritus instigatione pervasos, erga opinionem fratris et coepiscopi nostri Mariniani mentes vestras corrumpere falsa locutione voluisse, dicentes quod idem frater noster minus quam decet sanctam Chalcedonensem synodum veneretur. De qua re omnibus vobis et ipse praesens de integritate suae fidei satisfacit, et nos per omnia testamur eum a cunabulis in sanctae universalis Ecclesiae gremio nutritum rectam praedicationem fidei cum vitae suae attestatione tenuisse. Veneratur enim sanctam Nicaenam synodum in qua Arius, Constantinopolitanam in qua Macedonius, Ephesinam primam in qua Nestorius, et sanctam Chalcedonensem in qua Dioscorus atque Eutyches damnatus est. Si quis autem contra harum quatuor synodorum fidem, 793 et contra sanctae memoriae Leonis papae tomum atque definitionem aliquid unquam loqui praesumit, anathema sit. Proinde satisfactionem plenissimam recipientes, charitate integra, puro corde, pastorem vestrum diligite, ut apud Deum purius fusa ejusdem vobis valeat prodesse intercessio pastoris.
5.61.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur.
5.61.1
Gregorius Maximo praesumptori Ecclesiae Salonitanae.
5.61.2
Quoties contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit propter quod necesse habuimus te summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solemnia celebrare debuisses, donec quid esset, verius potuissemus addiscere. Ne ergo filii Ecclesiae diu videantur non habere pastorem, et ne haec quae dicuntur, si indiscussa remanserint, hujusmodi se vitium tendat in plurimos, hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus servata justitia, haec et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus. Ita autem fac, ut ad veniendum amplius jam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae dicuntur assignet, et nos in te haec res non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre judicium.
5.62.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda.
5.62.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.62.2
Zenon frater et coepiscopus noster quosdam in civitate sua alimoniarum necessitatem innotuit 794 sustinere. Quibus quoniam, ut possibile est, aliquod desideramus ferre consultum, idcirco dilectionem tuam ante dicto fratri et coepiscopo nostro mille modios tritici, aut, si plus levare potuerit, usque ad duo millia scriptis te dare praesentibus deputamus. Hortamur igitur ut in his praebendis nullam moram aut excusationem adducas, quatenus, dum tempus sinit, et hic cum Dei adjutorio sine periculo ad propria remeare, et citius valeat necessitatem patientibus subvenire.
5.63.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat.
5.63.1
Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
5.63.2
Excellentiae vestrae praedicandam ac Deo placitam bonitatem, et gubernacula regni testantur, et educatio filii manifestat. Cui non solum incolumem rerum temporalium gloriam provida sollicitudine conservastis, verum etiam aeternae vitae praemia providistis, dum mentem ipsius in radice verae fidei materna, ut decuit, et laudabili institutione plantastis. Unde non immerito contigit ut cuncta gentium regna praecelleret, quippe qui earumdem gentium creatorem et pure colit, et veraciter confitetur. Sed ut laudabilius in eo fides cum operibus enitescat, adhortationis vestrae eum verba succendant, quatenus sicut sublimem illum inter homines potentia regalis ostendit, ita ante Deum magnum faciat bonitas actionis.
5.63.3
Quia vero multarum rerum experimenta nos admonent de excellentiae vestrae christianitate confidere, idcirco paterno salutantes affectu, quaesumus ut propter amorem beati Petri apostolorum principis, quem toto vos scimus corde diligere, dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, praesentium portitorem, una cum patrimoniolo ad cujus eum gubernationem transmisimus, auxilio vestri patrocinii foveatis, quatenus, potestatis vestrae gratia roboratus, patrimoniolum ipsum, quod pauperum constat expensis proficere, et salubriter regere, et, si qua exinde ablata sunt, ad jus ipsius patrimonioli valeat reformare. Nam non sine laudis vestrae incremento est quod post tot tempora ad ejusdem patrimonii regimen 795 proprius Ecclesiae homo transmissus est. Excellentia ergo vestra ita se libenter in his quae poscimus dignetur impendere, ut beatus Petrus apostolorum princeps, cui a Domino Jesu Christo ligandi ac solvendi data est potestas, et hic excellentiam vestram in sobole gaudere concedat, et post multorum annorum curricula a malis omnibus absolutam, ante conspectum aeterni faciat judicis inveniri.
5.64.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum.
5.64.1
Gregorius Childeberto regi Francorum.
5.64.2
Quanto caeteros homines regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii non mirum est; sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. Sicut enim magnae lampadis splendor in terrae noctis obscuritate luminis sui claritate fulgescit, ita fidei vestrae claritas inter aliarum gentium obscuram perfidiam rutilat ac coruscat. Quidquid autem reges se caeteri gloriantur habere habetis. Sed ipsi in hac re vehementius superantur, quoniam hoc principale bonum non habent quod habetis. Ut ergo sicut fide ita et actione vincantur, benignam se excellentia vestra suis subjectis semper exhibeat. Et si qua sunt quae ejus animum offendere valeant, ea indiscussa non puniat. Tunc enim vere regi regum, id est omnipotenti Domino amplius placebit, si, potestatem suam restringens, minus sibi crediderit licere quod potest.
5.64.3
Quia igitur sinceritatem fidei et mente servatis et opere, beati Petri apostolorum principis amor qui in vobis est evidenter ostendit cujus res, Christianae religionis intuitu, sub vestri culminis potestate bene hactenus gubernatae et conservatae sunt. Sed quoniam Dynamius patricius, qui ex nostra commendatione rebus ipsis sollicitudinem impendebat, eas modo gubernare, ut cognovimus, non potest, ne patrimoniolum ibidem constitutum, faciente negligentia, deperiret, idcirco praesentium portitorem dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum ad id gubernandum transmisimus, quem excellentiae vestrae, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, in omnibus commendamus, petentes ut si aliquod illic 796 fortasse praejudicium factum est, aut res ejusdem patrimonioli ab aliquo detinentur, potestatis vestrae justitia corrigatur, et juri pristino quae ablata sunt reformentur, quatenus sicut fides vestra, ita et aequitas omnibus, quod est valde gloriosum atque laudabile, gentibus enitescat.
5.64.4
Claves praeterea sancti Petri, in quibus de vinculis catenarum ejus inclusum est, excellentiae vestrae direximus, quae, collo vestro suspensae, a malis vos omnibus tucantur.
5.65.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Jubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere.
5.65.1
Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium Galliae.
5.65.2
Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Jesu Christo, ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, volumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit vestimenta pauperum, vel pueros Anglos qui sunt ab annis decem et septem, vel decem et octo, ut in monasteriis dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt, apud locum proprium utiliter expendantur. Si quid vero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae recipere potueris, ex his quoque vestimenta pauperum comparare te volumus, vel, sicut praefati sumus, pueros qui in omnipotentis Dei servitio proficiunt. Sed quia pagani sunt qui illic inveniri possunt, volo ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis contingat in via, ut quos morituros conspexerit debeat baptizare. Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec diligenter implere festinet.
5.66.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur.
5.66.1
Gregorius Theodoro, Demetrio, Philippo, Zenoni, et Alcissono, episcopis Epiri.
5.66.2
Scriptorum vestrorum insinuatio, fratres charissimi, patefecit Andream fratrem nostrum Nicopolitanae civitatis episcopum Deo propitio solemniter 797 ordinatum. Cujus consecrationem quoniam cleri et provincialium provenisse significatis assensu, gaudemus; atque bona quae de ipso testamini ut in eo maneant, et Dei gratia cooperante augmentum accipiant, exoramus, quia bonitas praepositorum salus est utique subditorum. Oportet ergo ut ea quae in persona ipsius placere vobis laudantes ostenditis imitari studiosius festinetis. Nam et apud homines culpa et apud Deum poena est nolle quemquam bonum imitari quod placet. Testimonio itaque vestro obedientia fidem accommodet. Nullus ei in his quae integritate servata Ecclesiae pro communi utilitate injunxerit contradicat. Devotionem suam quisque vestrum libenter exhibeat; ut dum Deo placita inter vos sacerdotalis fuerit et fida concordia, nulla vos a charitatis mutuae vinculo invidia solvere valeat, aut turbare diversitas. Nec enim callido hosti in cordibus vestris ullus erit accessus, quoniam scit se nullatenus nec capi posse nec recipi, ubi plene sincera locum charitas invenerit.
5.66.3
Estote praeterea solliciti, fratres charissimi, et commisso gregi vigilantiam quam suscepistis et debetis impendite, inimici fraudibus sollicitudine et oratione obviate. Incontaminata fide, Deo nostro, cui praeestis, populum resignate, ut officium vobis sacerdotale ante conspectum aeterni judicis non ad poenam, sed proficiat ad coronam.
5.66.4
Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro pallium nos direxisse cognoscite, atque privilegia cuncta concessisse quae praedecessores nostri ejus praedecessoribus contulere.
5.66.5
Praeterea pervenit ad nos quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi conferantur. Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam eo ipso quod quisque ad sacrum ordinem perducitur, jam, in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratus est aliis vendere quod emit. Et ubi est 798 quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis orta sit, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Pro qua re admoneo atque contestor ut omnino debeatis esse solliciti, ut nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet supplicatio personarum in sacris ordinibus vindicet, sed ille ad hoc officium perducatur quem morum gravitas commendat et actio. Nam si, quod non credimus, fieri tale aliquid senserimus, canonica illud, ut dignum est, severitate corrigemus. Deus autem omnipotens, qui sapientiae suae potestate cuncta mirabiliter ordinat, et misericorditer ordinata custodit, ipse vobis et velle tribuat, et operari quod praecipit.
5.67.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adjungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat.
5.67.1
Gregorius Dono episcopo Messanensi.
5.67.2
Apostolicae sedis benevolentia atque antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Messanensi Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigimus: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate ad gloriam Christi, nostra susceptum auctoritate, adornare contendas officium. Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona omnia concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.
5.68.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem.
5.68.1
Gregorius Bonifacio episcopo Regitano.
5.68.2
Postquam Ecclesiae Carinensi, defuncto ejus antistite, alium ordinari nec loci desertio, 799 nec sinit imminutio personarum, majori cura constringimur ne consistentes ibidem, si pastoris fuerint moderamine destituti, per invia fidei hostis callidi rapiantur insidiis. Hoc ergo nostro sedit cordi consilium, tuae eam sollicitudini debere committi, quod facere per praesentia scripta perspeximus. Cujus ut curam gubernationemque studiosius habere gerereque festines, tuae eam Ecclesiae aggregari unirique censemus, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjutore, possis existere, et quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut sacerdos proprius liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens salubriter mandatorum, ita in commissae plebis regimine, lucrandisque animabus invigila, ut, ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, Redemptori nostro, in quo laetari possit, exhibeas.
5.69.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Gratianum Venefranae Ecclesiae diaconum Neapolitanae incardinari permittit. Vetat ne coram laicis in jus vocentur clerici, ac ne causarum judicium ipse differat. Hortatur ad pastoralem vigilantiam.
5.69.1
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
5.69.2
Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus ut Gratianum Ecclesiae Venefranae diaconum tuae cederemus Ecclesiae cardinandum. Et quoniam nec episcopum cui obsecundare, nec propriam habet Ecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, petitionem tuam non praevidimus differendam: idcirco scriptis tibi praesentibus eum necessario duximus concedendum, habituro licentiam diaconum illum, nostra interveniente auctoritate, Ecclesiae tuae Deo propitio constituere cardinalem.
5.69.3
Quia vero pervenit ad nos clericos aliasque civitatis ac parochiae tuae religiosas personas ab aliis conveniri, fieri hoc de caetero prohibemus, et neque clericum tuum, neque monachum vel quamlibet civitatis aliam religiosam personam parochiae tuae conveniri a quoquam vel ad alterius volumus judicium exhiberi. Sed si quis contra hujusmodi personas cujuslibet negotii movere voluerit quaestionem, fraternitatem tuam noverit adeundam. Aut si forte, ut assolet, aliqua illis quolibet modo fuerit nata suspicio, et electorum desideraverint judicium, sub tua 800 exsecutione eligendi fas habeant cognitores; quatenus hoc modo nec tu amisisse jurisdictionem, nec actor apud suspectum litigando videatur praejudicium sustinere. Hoc etenim servandum et Anthemio subdiacono nos praecepisse cognosce.
5.69.4
Oportet ergo ut fraternitas tua erga monasteria civitatis, parochiaeque suae, omnesque subjectos pastorali cura diligenter invigilet, et de vita actuque eorum sit omnino sollicita, ut sicut nos haec tibi privilegia servare dignoscimur, ita et tu vigilantiam tuam in cunctis, ut decet, solerter exhibeas, quatenus in nulla re possis de neglectu reprehensibilis inveniri. Porro autem si tu, quod non opinamur, dissimulandum putaveris, rectori patrimonii Ecclesiae nostrae, qui illic est, vel fuerit constitutus, noveris esse licentiam ut quod sponte postponis ejus facere instantia modis omnibus urgearis. Sed et illud studere te convenit, ut hi qui contra quoslibet jurisdictioni tuae suppositos causam habuerint nullis apud fraternitatem tuam frustratoriis debeant dilationibus lacessiri, ne ad fatigationem et damnum alterius haec tibi servasse privilegia videamur.
5.70.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit.
5.70.1
Gregorius Montanae et Thomae.
5.70.2
Cum Redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut, divinitatis suae gratia dirupto quo tenebamur capti vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur si homines quos ab initio natura liberos protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea qua nati fuerant manumittentis beneficio libertate reddantur. Atque ideo, pietatis intuitu et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam famulos sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo adjutore, deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus peculium.
5.70.3
Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fateris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii, cui Constantina abbatissa praeest, in quo converti Deo miserante festinas, 801 modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterit, id totum Ecclesiae nostrae juri sine dubio mancipetur.
5.70.4
Tibi autem suprascripto Thomae, quem pro libertatis tuae cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas praefatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem haereditario tibi nomine dereliquit, simul et sponsalia quae matri tuae conscripserat, similiter hac die per hujus manumissionis paginam donamus, atque concedimus; ea sane lege, atque conditione subnexa, ut si sine filiis legitimis, hoc est de legitimo susceptis conjugio, te obire contigerit, omnia quae tibi concessimus ad jus sanctae Romanae Ecclesiae sine diminutione aliqua revertantur. Si autem filios de conjuge, sicut diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris, earumdem te rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere, et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus facultatem. Haec igitur, quae per hujus manumissionis chartulam statuimus atque concessimus, nos successoresque nostros, sine aliqua scitote refragatione servare. Nam justitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat. Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus. Actum in urbe Roma.
5.71.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat.
5.71.1
Gregorius Cypriano diacono rectori Siciliae.
5.71.2
Lilybetanae clerus Ecclesiae huc pro ordinando sibi veniens sacerdote, licentiam eis de exquirendo sibi episcopo nos dedisse cognoscas. Qui reperientes Decium forensem presbyterum, sibi eum consecrari multis precibus poposcerunt, quorum petitionem necessarium duximus adimplere. Et ideo dilectio tua in omnibus ei solatiari non negligat; ut, quia Theodorus quondam ejusdem Ecclesiae episcopus dereliquit plurima quae emendari debeant, tuo in omnibus adjutus auxilio, duntaxat aequitate servata, causarum 802 inquietudinibus liberior, in Dei laudibus possit existere.
5.72.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Joannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos.
5.72.1
Gregorius Narsi comiti.
5.72.2
Charitas vestra, sollicitudinem nostrae opinionis habens, scribere studuit quid de illo Codice qui contra Athanasium presbyterum transmissus est sensit. Quem nos, ex parte aliqua subtiliter percurrentes, in Manichaei invenimus dogma cecidisse. Sed is qui loca aliqua esse haeretica signo contra posito ostendit, ipse quoque in Pelagianam haeresim labitur, quia quaedam loca catholice dicta et omnino orthodoxa velut haeretica annotavit. Hoc enim ubi scriptum est quia cum peccavit Adam, ejus est anima mortua, qualiter mortuam dixerit inferius ostendit, quia status sui beatitudinem amisit. Hoc quisquis negat, catholicus non est. Deus enim dixerat: Qua hora comederitis, morte moriemini. Cum ergo comedit de ligno vetito Adam, quia in corpore mortuus non est novimus, quia post hoc filios genuit atque annis multis vixit. Si itaque in anima mortuus non est, quod dici nefas est, ipse mentitus est qui hunc praedixit die qua peccasset moriturum. Sed sciendum est quia mors duobus accidit modis, aut absentia vivendi, aut a qualitate vivendi. In hoc ergo quod comedendo vetitum ejus anima dicitur mortua, non absentia vivendi, sed a qualitate vivendi, ut postmodum viveret in poena qui ad hoc creatus fuerat ut beate viveret in laetitia, Hunc ergo locum qui in eo Codice qui mihi a fratre meo Joanne episcopo transmissus est annotavit haereticum, Pelagianus est, quia sententia ista evidenter Pelagii est. Quam Paulus apostolus aperte in suis Epistolis destruit. Quae loca Epistolarum ejus singula dicere praetermitto, quia scienti loquor. Pelagius vero qui in Ephesina synodo damnatus est, ea intentione hoc dixit, ut ostenderet nos a Christo vacue redemptos. Si enim nos per Adam in anima mortui non sumus, quod dici nefas est, vacue redempti sumus. Ephesinam autem synodum perscrutantes, de Adelphio et Sava, et caeteris aliis, qui illic dicuntur, 803 esse damnati, omnino nihil invenimus et existimamus quia sicut Chalcedonensis synodus in uno loco ab Ecclesia Constantinopolitana falsata est, sic aliquid in Ephesina synodo factum est. Charitas ergo vestra vetustos omnino codices ejusdem synodi requirat, et illic inde videat si quid tale invenitur, mihique eumdem Codicem quem invenerit transmittat, quem mox ut legero retransmitto. Novis enim Codicibus passim non credat, ex qua re dubius factus sum, et nihil adhuc volui de hac causa praedicto fratri meo Joanni episcopo rescribere. Romani autem Codices multo veriores sunt Graecis, quia nos vestra sicut non acumina, ita nec imposturas habemus.
5.72.3
De Joanne vero presbytero cognoscite quia illius causa per synodum decisa est, in qua aperte cognovi quia ejus adversarii eum facere haereticum voluerunt et diu conati sunt, sed minime potuerunt. Vestros, qui nostri sunt, mea vice salutate, et nostri, qui vestri sunt, per me vos multum salutant. Omnipotens Deus sua te manu inter tot spinas protegat, ut eos illaesus, quos Dominus elegit, flores decerpas.
5.73.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Joannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Joanni episcopo Constantinopolitano.
5.73.1
Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano.
5.73.2
Sicut haereticorum pravitas zelo rectae fidei comprimenda, ita verae confessionis est integritas amplectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores mortiferi ex incauta districtione generantur. Et hinc non solum errantes oves ad caulas minime dominicas revocantur, sed etiam intro positae ferinis dentibus laniandae crudeliter exponuntur. Hoc ergo, frater charissime, subtiliter perpendamus, et sub praetextu haeresis affligi quempiam veraciter profitentem fidem catholicam non sinamus, ne quod absit, haeresim fieri sub emendationis magis specie permittamus.
5.73.3
Valde autem mirati sumus cur hi qui in causa fidei judices contra Joannem Chalcedonensis Ecclesiae presbyterum a vobis fuerant deputati negligentes veritatem opinioni crediderint, et credere districte profitenti noluerint, maxime dum accusatores ipsius Marcianistarum, quam memorabant, haeresim, unde eum reum moliebantur efficere, interrogati quae esset, nescire se manifesta 804 professione responderint. Ex qua re evidenter agnoscitur quia personam ipsius sine Dei respectu non juste, sed contra animas suas sola gravare voluntate tantummodo voluerint. Nos itaque, facto concilio, sicut gestorum apud nos habitorum tenor ostendit, cuncta quae erant necessaria subtiliter perscrutantes ac tractantes, quoniam in nullo ante dictum presbyterum reum invenire potuimus, praecipue quia libellus quem delegatis a vobis judicibus obtulit rectae fidei per omnia sinceritati concordat, ea propter eorumdem judicum reprobantes sententiam, nostra eum definitione catholicum et ab omni haeretico crimine liberum esse, Christi Dei Redemptoris nostri gratia revelante, denuntiavimus. Quem quoniam ad vestram retransmisimus sanctitatem, oportet ut eum, sicut se cunctis exhibet, benigne suscipiat, et charitatem illi sacerdotalem impendat, atque a cuncta eum inquietudine tueatur, nec quemquam se in ejus molestia occupare permittat; sed sicut alios ab oppressione defenditis, ita huic vestra subtrahere solatia non debeatis.
5.74.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Joannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat.
5.74.1
Gregorius Mauricio Augusto.
5.74.2
Cum sincera in vobis, Christianissime principum, velut emissum coelitus jubar, fidei rectitudo resplendeat, cumque notum sit omnibus serenitatem vestram integram professionem qua Deo pollet propitio vehementer amplecti et toto corde diligere, necessarium esse valde perspeximus pro his quos una eademque fides illustrat suggerendo deposcere, quatenus dominorum pietas sua eos gratia protegat, et ab omni molestia tueatur. Quorum dum confessionem quidem despiciunt, verae fidei contradicere videntur. Nam cum oris confessionem fieri clamet Apostolus ad salutem, qui rectae professioni credere non consentit, in eo quod alium improbat se accusat.
5.74.3
Relectis igitur in concilio quae contra Joannem Chalcedonensis presbyterum Ecclesiae acta sunt, simul et serie judicati, majorem illum injustitiam sustinuisse cognovimus, quippe quem clamantem se atque monstrantem catholicum esse, non reatus culpa sed diu accusatio incerta contrivit, in tantum, quia accusatores ipsius Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire aperta responsione professi sunt. Et qui illico in ipso fuerant judicii limine repellendi, in accusatione ejus 805 permanere incerti permissi sunt. Sed ne dicta eum saltem lacerare potuisset opinio, libellum fidei protulit, in quo se patenter ostendere fidei rectae professorem studuit et sequacem. Sed hunc a sanctissimo Joanne fratre et coepiscopo nostro judices deputati, injuste ac irrationabiliter negligentes, dum in ejus se niterentur occupare gravamine, se potius reprehensibiles ostenderunt. Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere. Quia ergo omnibus subtiliter rimatis atque tractatis, catholicum suprascriptum Joannem presbyterum sancti concilii mecum definitio, divinae potentiae revelante gratia, declaravit, nec quaedam in ipso haereticae macula pravitatis inventa est, obsecro ut pia serenitatis vestrae protectio illaesum illum ab omni molestia servari praecipiat, nec catholicae fidei confessorem aliquam sinat inquietudinem sustinere. Nam veraciter profitenti non credere, non est haeresim purgare, sed facere. Quod si licuerit, surget infidelitatis occasio, et ipsi in eas quas incaute volunt emendare culpas incurrunt.
5.74.4
Haec igitur Serenissimus Dominus pia provisione consideret, et sicut poposci, profusis iterum precibus rogo, ut affligi denuo innocentem velut obnoxium non permittat, quatenus Deus omnipotens, qui placitam sibi catholicae rectitudinis integritatem clementiam vestram amare cernit atque defendere, et hic devictis hostibus pacatae vos imperare reipublicae et cum sanctis suis in aeterna faciat vita regnare.( Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.)
5.75.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Joannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia.
5.75.1
Gregorius Theotisto cognato imperatoris.
5.75.2
Scimus excellentiae vestrae Christianitatem bonis intentam semper operibus; et idcirco mercedis vobis causas, quas vos diligere certum est, providemus, ut nos vestris meritis providendo jungamur.
5.75.3
Indicamus itaque vobis Joannem presbyterum latorem praesentium liberum ab his quibus accusatus fuerat exstitisse. Cujus fidem facto concilio subtili examinatione, ut petiit, perscrutantes, nullam in eo culpam pravae confessionis invenimus. Sed quia rectae fidei, Deo miserante, professor ac cultor apparuit, nostra eum definitione absolvimus, praesertim cum accusatores ipsius quae esset Marcianistarum quam commemorabant haeresim se nescire professi sunt. Eapropter, paterno salutantes affectu, quaesumus ut favoris vestri 806 eum gratia tueri dignemini. Et ne quisquam illum frustra post hoc velit affligere, aut aliquam ei pro hac re quolibet modo molestiam irrogare, ita eum excellentiae vestrae defensio contra haec instantius pro sua mercede protegat ac defendat, ut nec hunc amplius tribulatio injusta consumat, et ejus vobis vicem humani generis conditor ac Redemptor, quem sincera confessione colitis, inter bona plurima quae agitis recompenset. Mense Octobri, indictione 14.
5.76.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XVIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia.
5.76.1
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
5.76.2
Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.
5.77.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XIX. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Ut mutua ipsorum dilectio coeleste gaudium acquirat, mutuis sese orationibus adjuvent.
5.77.1
Gregorius Dominico episcopo Africano.
5.77.2
Epistolarum vestrarum plena sacerdotali charitate elocutio ita sanctitatem vestram memoriter nostris facit mentibus inhaerere, ut non credatur abesse corpore, quippe quae per affectum semper manet in corde. Ut ergo haec quam ad alterutrum habemus dilectio coelestium nobis commodum acquirat gaudiorum, nostri simus invicem adjutores, et auxilium nobis orationis mutuae porrigamus; quatenus divina misericordia clementiae suae nobis dono concedat, et praedicare quod diligit, et sequi hoc quod per nos praedicari concessit. Sicque officii nostri ministerium pietatis suae protectione disponat, ut fructum de creditis 807 eidem venienti Domino reportemus, et ad futura aequitatis praemia cum aliorum lucro, ejus adjuvante gratia, perducamur. Quia vero scriptum est: Orate pro invicem, ut salvemini, ut ad haec pervenire mereamur, et me pro vobis apud sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus, et vos pro me apud sanctum Cyprianum martyrem, orationibus decet incumbere. Preces etenim nostrae tanto celerius in dominicae pietatis aurem sublevantur, quanto eas vicissim pro vobis fusas charitatis ardor exacuit. Sed quia sanctitas vestra nudis me verbis alloqui recusat epistolis quoque xenia conjunxit. Quae nos cum gratiarum actione suscepimus; sed tamen plus mentis vestrae affectu quam rerum copia delectamur.
5.78.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persuadeat Leoni Catanensi episcopo ut Joanni episcopo Syracusano quemdam presbyterum cedat.
5.78.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.78.2
Sicut dilectio tua studiose laboravit pro persona fratris et coepiscopi nostri Joannis, ut in Syracusana Ecclesia, auctore Deo, debuisset ordinari, ita nunc necesse est ut per dilectionis tuae studia ei quoque regiminis solatia ministrentur. Quemdam enim presbyterum proprium habuisse se perhibet, qui tamen a fratre et coepiscopo nostro Leone in Catanensi Ecclesia dicitur ordinatus. Et quia in novam Ecclesiam vadit, et suos illic proprios homines habere necesse est, ut cum causarum tumultibus premitur, in secreto suo inveniat ubi requiescat, praedicto fratri et coepiscopo nostro Leoni blande et dulciter persuadere debes ut ei praefatum presbyterum cedere debeat, ne quem tam benignus ad ordinandum cessit, ordinatum destituere fortasse videatur. Sed sicut idem frater et coepiscopus noster Joannes, quantum ego in ejus mente didici, ejus se esse archidiaconum nec ob episcopatum susceptum obliviscitur, ita eum saepe fatus frater et coepiscopus noster Leo suum proprium debet attendere, et non solum de unius persona presbyteri, sed in quacunque re ejus solatio indiguerit, sua ei ministrare auxilia. Mense Novembri, indictione 14.
5.79.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXI. AD PETRUM EPISCOPUM. Commendat Ecclesias tres propriis episcopis destitutas.
5.79.1
Gregorius Petro episcopo Hydruntino.
5.79.2
Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione prospicere, ne, proprio decedente rectore, contrarium, quod absit, aliquid Patrum regulis 808 oriatur. Quia igitur Ecclesias Brundusii, Lippias, atque Gallipoli, obeuntibus earum pontificibus, omnino destitutas agnovimus, idcirco fraternitati tuae visitationis earum operam duximus injungendam. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earum, a quoquam patiaris imminui. Et ideo fraternitas tua ad praedictas Ecclesias ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos veniant consecrandi; provisurus ante omnia ne ad hoc cujustibet conversationis seu meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem si qua sunt in earum parochiis constituta, sub tua cura dispositioneque, quousque illic fuerit proprius episcopus ordinatus, esse concedimus, ut sollicitudinis tuae vigilantia proposito suo congrua, Deo adjuvante, actione respondeant. Mense Januario, indictione 14.
5.80.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Ut Ecclesiam et baptisterium consecret.
5.80.1
Gregorius Petro episc. Aleriensi de Corsica.
5.80.2
Quoniam in insula Corsica in loco Nigeuno, in possessione quae Cellas Cupias appellatur, juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae basilicam cum baptisterio in honorem beati apostolorum principis Petri, atque Laurentii martyris, pro lucrandis animabus fundari praecipimus, idcirco fraternitatem tuam his hortamur affatibus, quatenus ad praedictum locum debeat incunctanter accedere, et venerandae solemnia dedicationis impendens, praedictam ecclesiam, et baptisterium solemniter consecrare te volumus. Sanctuaria vero suscepta cum reverentia collocabis.
5.81.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Amalphitanum episcopum in Ecclesia sua residere cogat.
5.81.1
Gregorius Anthemio subdiacono.
5.81.2
Pervenit ad nos Pimenium, Amalphitanae civitatis episcopum, in Ecclesia sua residere non esse contentum, sed foris per diversa loca vagari, 809 quod videntes alii, nec ipsi in castro se retinent, sed ipsius exemplum sequentes, foris magis eligunt habitare. Et quia hoc agentes ipsi potius ad suam hostes depraedationem invitant, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut supradicto episcopo interminari non desinas, quatenus hoc de caetero facere non praesumat, sed in Ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendari post tuam interminationem cognoveris, in monasterio eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum praeceptione cognoscas.
5.82.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIV. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Probat nonnullos immerito conqueri quod causa inter Ravennatem Ecclesiam et Claudium abbatem Romae discutiatur; aequam spondet sententiam.
5.82.1
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
5.82.2
Scripta fraternitatis vestrae Virgilio diacono deferente suscepimus, in quibus indicastis quosdam de clero et populo clamitasse contra leges et canones esse ut inter Ecclesiam vestram et Claudium abbatem causa hic examinari ac judicari debeat. Qui si ecclesiasticum ordinem, vel inter quos agitur, nossent advertere, se a superflua querela modis omnibus abstinerent, praesertim quia nec causa dici illic potuit, ubi se praedictus abbas a decessore vestro questus est injustitiam pertulisse, et ex ea hactenus laborare. Hoc enim poterat fortassis opponi, si non ad majorem recurreret, et apud eum causae suae perteret meritum terminari. Nunquid non ipse nosti quia causa quae a Joanne presbytero contra Joannem Constantinopolitanum fratrem et coepiscopum nostrum orta est secundum canones ad sedem apostolicam 810 recurrit, et nostra est sententia definita? Si ergo de illa civitate ubi princeps est ad nostram causa cognitionem deducta est, quanto magis negotium quod intra vos est, hic est veritate cognita terminandum? Vos autem ibi stultorum verba non moveant, nec per nos credatis aliquod dispendium Ecclesiae vestrae fieri. Nam si servum Dei Secundinum diaconum vestrum atque Castorium notarium nostrum requiratis, ab eis agnoscetis qualiter causam istam jam decessor vester voluerit ordinare. Fraternitas autem vestra sapienter egit personas pro negotio ipso transmittere, et verba inania non audire. Confidimus autem in omnipotenti Deo quia, examinata subtilius veritate, ita Deo placitus huic causae finis imponetur, ut nec aliqua denuo querela remaneat, nec pars quaelibet contra justitiam praegravetur. Spatam vero quam apud decessorem vestrum dilectissimus filius noster Petrus diaconus tunc illic defensor reliquerat nobis, per Secundinum servum Dei atque Castorium notarium, praesentium portitores, transmittite.
5.83.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXV. AD MAXIMUM SALONITANUM. Obediat tandem, ac post triginta dies, omni excusatione omissa, Romam veniat, ubi illius causae juxta canones finis imponatur. Interim sacra communione ob superbiam privatus maneat, nec Paulino episcopo, nec Honorato archidiacono sit molestus.
5.83.1
Gregorius Maximo arreptori Ecclesiae Salonitanae.
5.83.2
Dum scriptis nostris, quaesitis quibusdam excusationibus, differs obedientiam exhibere, dum pro veritatis satisfactione toties a nobis admonitus venire postponis, iis quae adversum te dicta sunt 811 fidem ex hoc magis accommodas; et vel si qua alia deesse videbantur, quae gravent aut noceant, id agis ut sola dilatio faciat et accuset te esse culpabilem. Humiliare tandem, et obedientiae te submitte, atque ad nos sine excusatione aliqua venire festina, ut, requisita et cognita veritate, secundum Dei timorem, quidquid aequum canonicumque fuerit decernatur. Certus enim esto quia justitiam tibi et canonum statuta servabimus, atque causae tuae, revelante Domino, veritatis auctore, amicum justitiae finem imponemus. Nam quod postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua praesente de his quae dicuntur possit esse probatio, esset utcunque excusabile, si unquam ratio ei qui accusatur necessitatem probationis imponeret. At postquam non tibi, sed accusatoribus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante, venire non desinas; et aut sine mora aderit accusator, qui ea quae de simoniaca haeresi vel aliis dicta sunt congruenti probatione suffulciat; aut certe in his quae ad salubritatem negotii ipsius pertinent, interveniente beato Petro apostolorum principe, dispensatio justa proveniat; quatenus nulla nos ante Deum dissimulatione, pro eo quod haec ad nostram conscientiam pervenere, reatus culpa possit confundere. Quod vero indicas serenissimos dominos ut illic debeat esse cognitio praecepisse, nos quidem nullas eorum alias de hac re, nisi ut ad nos venire debeas, jussiones accepimus. Sed et si forsitan pro reipublicae suae utilitate, quae divina sibi largitate concessa est, multa cogitantibus et in diversis sollicitudinibus occupatis suggestum, et eorum est jussio per obreptionem elicita, postquam et nobis et omnibus notum est piissimos dominos disciplinam diligere, ordines servare, canones venerari, et se in causis sacerdotalibus non miscere, instanter exsequimur quod et illorum juvat animam atque rempublicam, et ad quod nos terribilis tremendique judicis respectus impellit.
5.83.3
Quiesce ergo a cunctis excusationibus, et huc adesse non differas, ut, veritatis indagatione roborati, causae tuae tandem terminum imponamus. Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem ordinem cognosceris inordinate prorupisse, intolerabilis quidem culpa est; sed hanc secundum jussiones serenissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciae tuae errore perstiteris, laxamus, atque de hac re contra te minime movemur. Sed alia quae nobis dicta sunt irrequisita praeterire non patimur.
5.83.4
Quia vero dudum scripta tibi transmisimus, ut quoadusque voluntatem ejusdem serenissimi domini cognosceremus, missarum solemnia nullo modo 812 celebrare auderes, sed tu elata mente egisti callide ne eadem scripta susciperes, quae tamen eorum esset sententia quoquo modo cognovisti, sed servare noluisti; ideoque ea quae tibi prius scripta transmisimus confirmamus, ut missarum solemnia celebrare non audeas, donec omnia quae contra te dicta sunt subtiliter inquisita fuerint ac discussa. Quod si perverso forsitan ausu celebrare praesumpseris, ab interdictae pridem communionis interminatione liberum te non esse cognoscas. Nam etiamsi alii excessus desint, pro hac solummodo culpa superbiae, dominici te corporis ac sanguinis communione privamus. Pro qua re obedientiam quam decet exhibens, ad nos summopere, sicut diximus, venire festina, ita ut triginta dierum spatium habeas, quatenus iter tuum praepares, et, omni excusatione postposita, huc adesse non differas.
5.83.5
Si qua autem a judicibus, vel manu militari, vel a populo ad contradicendum itineri tuo occasio fuerit exorta, qua calliditate agatur agnoscimus. Ipse ergo jam videas quam vel hic hominibus, vel in futuro judicio omnipotenti Deo de tua reddas obligatione rationem, qui districtam in te ex tuo contemptu provocasti sententiam.
5.83.6
Praeterea pervenit ad me quia Paulinus frater et coepiscopus meus, et Honoratus Ecclesiae Salonitanae archidiaconus, pro eo quod praesumptioni tuae noluerunt praebere consensum, graves a te molestias patiantur, ita ut, datis fidejussoribus, sint constricti, quatenus eis civitatem vel domos suas egredi omnino non liceat. Quod si ita est, vel sero jam ad sensus salutis rediens, scriptis praesentibus acceptis, ab utrorumque te suspende molestia, ut eis libera sit licentia vel ad me veniendi si voluerint, vel quomodolibet alibi pro suis utilitatibus proficisci.
5.84.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint.
5.84.1
Gregorius dilectissimis filiis, clero, et nobilibus Salonae consistentibus.
5.84.2
Pervenit ad me quod quidam perversae mentis homines, ut dilectionis vestrae animos vulnerarent, vobis insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non magis quae canonica, sed ea quae furoris sunt, exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego autem et vestrae dilectioni providens, et meae animae omnipotentis Dei judicium pertimescens, ejusdem Maximi causas subtiliter exquiri 813 desidero, si nullis criminibus pressus quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam haeresim, id est praemia quibusdam se eligentibus praebendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur. Tunc liber pro vobis apud Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit.
5.84.3
Cujus tamen jam culpa superbiae in aperto monstratur, quod evocatus ut ad nos venire debeat, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quibus inclamatus est conscientia non accusat? Ecce jam diu dilectio vestra sine pastore est, et sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer destitutioni vestrae et medullitus ex toto corde compatior. Audio enim quae in grege Domini dilaniationes fiunt. Sed cum pastor deest, qui contra lupos invigilet? Ideoque praedictum Maximum ut huc ad nos veniat urgete, quatenus si hunc innocentem invenire possimus confirmemus. Sin vero ea quae de eo dicta sunt vera patuerint, non jam tandiu dilectio vestra per interpositionem personae ejus destituta sit.
5.84.4
De me enim certum tenete quia nec odio, nec privati studii zelo, contra eum movear; sed quidquid canonicum justumque fuerit, auctore Deo, decerno.
5.84.5
Miratus autem valde sum quia in tanto Salonitanae Ecclesiae clero vel populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus ejusdem Ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, filii charissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset ab illatis criminibus mundaretur; et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis ejus existeret. Nos tamen erga charitatem vestram visceribus pietatis astringimur; et quia quosdam vestrum violenter pressos ad consentiendum ei et ad communicandum cognovimus, omnipotentem Dominum deprecamur, ut vos ab omni reatu peccatorum vestrorum atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, vobisque et in praesenti vita suae protectionis gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Mense Martio, indictione 14.
5.85.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM JADERAE. Se contra Maximum solo justitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint.
5.85.1
Gregorius presbyteris, diaconibus et clero, nobilibus ac populo Jaderae consistentibus, et qui Maximo praevaricatori communicaverant.
5.85.2
Pervenit ad me quosdam vestrum, ignorantia vel necessitate deceptos, his qui ab apostolica sede, culpa, sicut nostis, exigente, communione privati sunt, communicasse; quosdam vero se salubri discretione, protegente Domino, suspendisse; 814 et quantum de constantibus gaudeo, tantum de deviantibus ingemisco, quoniam sacrae communionis mysteria, quae ad absolutionem nobis divina pietate concessa sunt, in detrimentum magis suae animae perceperunt. Et quia, sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer charitati vestrae et medullitus ex toto corde compatior, paterno affectu obtestor atque suadeo ut ab illicita communione se quisque suspendat, et quos apostolica sedes in communionis suae consortium non recipit omnino refugiat, ne inde reus ante conspectum aeterni judicis unde poterat salvari consistat.
5.85.3
Comperi autem quod quidam perversae mentis homines illic insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non ea quae canonica, sed ea potius quae furoris sunt exsequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. Ego vero populo in illis partibus consistenti, ac meae animae providens et omnipotentis Dei judicium pertimescens, causas ejusdem Maximi exquiri volo, et cum omni sinceritate revelante Domino quod est canonicum definire. Cui quoniam frequenter scripsimus ut non prius sacra missarum solemnia celebraret quam causam ejus potuissemus agnoscere, alioquin esset communione privatus; et ex hoc jam superbiae ipsius culpa in aperto monstratur, quod, saepius, sicut dixi, admonitus ut ad nos veniret, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. Unde ergo trepidat, si eum de his quae dicta sunt conscientia non accusat? Haec ergo cognoscentes, postquam vobis nullam de ignorantia excusationem assumere potestis, rego, hortor et moneo, ut a prohibirae vos communionis consortio per omnia suspendatis, nec culquam sacerdoti suprascripto Maximo communicanti contra animam suam quisquam vestrum communicare praesumat.
5.85.4
Quia tamen audio, sicut praefatus sum, quosdam vestrum ignorantia lapsos, quosdam etiam ad communicandum violenter esse oppressos, omnipotentem Dominum deprecor, ut et eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiae suae protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat, et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut alia quaelibet causa, traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, omnibusque in praesenti vita protectionis suae gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. Ut igitur haec vobis intercessio apud Deum Salvatorem nostrum proficiat, adhortationibus nostris pro animae vestrae salute obedientiam exhibete, et ab illis sacram communionem percipite quos se ab ante dicti Maximi communione abstinuisse vel abstinere cognoscitis.
5.86.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet.
5.86.1
Gregorius Candido episcopo de urbe veteri majore.
5.86.2
Indicavit nobis fraternitas tua se non habere presbyteros, et ex hac causa necessitatem non 815 modicam sustinere. Et quia in quibusdam monasteriis in sua parochia constitutis quosdam esse monachos perhibet qui ad hoc apti possint esse officium, et eos se cum nostra auctoritate ad hunc postulat ordinem promovere, propterea praesentibus vobis licentiam damus epistolis monachos de monasteriis in tua parochia positis cum consensu abbatis sui tollere, et presbyteros ordinare. Sed illud prae omnibus estote solliciti, ut vitam actusque eorum qui in hoc sunt officio constituendi subtiliter debeatis inquirere, et tunc eos, si digni fuerint, ordinare. Si vero aliqua in eis culpa claruerit quae eos ad hunc ordinem canonica prohibitione provehi non permittat, nullius vobis supplicatio aut gratia personae subrepat, ut talibus debeatis manum imponere, ne, quod absit, hic honor, et illis poena, et vobis incipiat esse peccatum.
5.87.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXIX. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Ne contra decessoris sui dispositionem, supra, epist. 1, firmatam, monasterium gravet. Ne mole suadentes audiat. Ne plus pecuniae student quam lucrandis animabus. A clericis monasteria molestiam pati non sinat.
5.87.1
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
5.87.2
Miramur cur sic in brevi fraternitatis tuae fuerit immutata discretio, ut ea quae postulat non advertat. Ex qua re dolemus, quia manifestum praebes indicium plus apud te verba male suadentium valuisse quam divinae lectionis studium profecisse. Cumque monasteria te oporteat defensare, et religiosos illic summopere congregare, ut lucrum de animarum congregatione possis efficere, in eorum te e diverso gravamina, sicut litterae tuae testantur, desideras exercere; et, quod est deterius, nos tuae culpae studes fieri debere participes, scilicet, dum cum nostro consensu monasterium quod decessor tuus condidit cupis sub curandarum rerum atque causarum nomine praegravare.
5.87.3
Debes enim recolere quia te praesente, diversis etiam presbyteris et diaconis, clericisque tuis praesentibus, contra testamentum ipsius praeceptum, sicut postulavere, concessimus. Ubi tamen ejusdem decessoris tui dispositio quam fecerat de monasterio ipso firmata est, tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere praecipere. Et haec quidem, scimus, non tua sunt; sed dum incongrua dicentes audire non renuis, non solum opinionem tuam, sed gravas et animas. Quia ergo te multum diligo, instanter admoneo, quod districte considera, ut non plus pecuniae quam 816 animabus studeas. Illud a latere respiciendum est, ad hoc autem tota mentis intentione laborandum, ac vehementius innitendum. Huic rei operam et sollicitudinem vigilanter impende, quia Redemptor noster a sacerdotis officio non quaerit aurum, sed animas.
5.87.4
Praeterea pervenit ad nos quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta clericorum importunitatibus et diversis eorum molestiis praegraventur. Quod ne de caetero fiat, districta hoc interminatione compesce, quatenus monachis illic degentibus libere in Dei nostri laudibus liceat exsultare.
5.87.5
Romanum vero atque Dominicum clericos, qui de hac urbe ausu temerario sine nostra praesumpserunt benedictione discedere, licet majori fuerant ultione plectendi, tamen relaxari eis benignitatis studio debet, ut ad suum remeare officium urgeantur. Mense Aprili, indict. 14.
5.88.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXX. AD SECUNDUM. Pacem cum Agilulpho rege procurare festinet. Marinianum episcopum ad misericordiam in pauperes excitet.
5.88.1
Gregorius Secundo servo Dei Ravennae.
5.88.2
Postquam revertens Castorius omnia nobis quae inter vos et Agilulphum regem acta sunt indicavit, ne excusationem contra nos de mora potuisset aliquis invenire, sub omni eum celeritate illuc retransmittendum praevidimus. Ab eo ergo ea quae sunt agenda cognoscens, esto sollicitus, et omni modo immine ut pax ista debeat ordinari, quia, quantum dicitur, aliqui hoc impedire conantur. Pro qua re festina strenue agere, ut labor vester sine effectu non valeat remanere. Nam jam et partes istae, et diversae insulae in gravissunt periculo positae.
5.88.3
Fratrem nostrum Marinianum episcopum verbis quibus vales excita, quia obdormisse eum suspicor. Nam venerunt quidam ad me, in quibus erant quidam senes mendicantes, qui a me discussi sunt a quibus et quid acceperint, et per singula retulerunt quanta eis et a quibus in itinere data sint. Quos dum sollicite de praedicto fratre requirerem quid eis dedisset, responderunt se eum rogasse, sed ab eo se omnino nihil accepisse; ita ut neque panem in via acceperint, cum dare omnibus illi Ecclesiae semper familiare fuit. Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo quod vobis dare possim. Et miror si is qui vestes habet, argentum habet, cellaria habet, quod pauperibus debeat dare non habet.
5.88.4
Dic ergo ei ut cum loco mutet et mentem. 817 Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, et de manu minime fructificare; sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet. Quaedam vero eum per epistolam meam de anima sua admonui, sed nihil mihi omnino respondit, unde credo quia ea neque legere dignatus est. Pro qua re jam necessarium non fuit ut eum per epistolam meam admonere aliquid debuissem, sed tantum illa scripsi quae in causis terrenis consiliarius dictare potui. Nam ego ad hominem non legentem fatigari in dictatu non debui. Tua ergo dilectio secreto ei omnia loquatur, et admoneat qualiter se disponere debeat, ne per praesentem negligentiam, vitam, quod absit, priorem perdat.
5.89.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXI. AD RAVENNATES. Qui adversus Castorium contestatorios libellos de nocte posuit sacra communione sit privatus, nisi publice aut contestationis veritatem ostendat, aut errorem suum confiteatur.
5.89.1
Gregorius Mariniano episcopo Ravennati cum caeteris fratribus et coepiscopis, sacerdotibus, levitis, clero, nobilibus, populo, militibus civitate Ravenna consistentibus, vel ex ea foris degentibus.
5.89.2
Quidam, maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in civitatis loco contestationem posuit in ejus crimine loquentem, mihique etiam de facienda pace callide contradicentem. Et quia quisquis veraciter loquitur semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui praesumpsit ostendat; quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere praesumpsit, vel consensum in tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Jesu Christi spiritu definimus ut sancti ejus corporis ac sanguinis participatione privatus sit. Si vero quia latet, et quoniam nescitur, teneri a disciplina non valet tanti mali conscius, et jam prohibitus corpus ac sanguinem Domini percipere praesumit, anathematis ultione percussus sit, et ut fallax ac pestifer a sanctae Ecclesiae corpore divisus. Si quis autem fortasse talis est quem nos, hujus facti auctorem ac participem esse nescientes, ad eum, bona optantes, epistolas transmittimus, ipsa pro eo apud omnipotentem Dominum deprecatio sit vacua. Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel, certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque a corpore sanctae Ecclesia 818 alienus existat, quia nos apud omnipotentem Dominum ex nostris quotidie culpis agnoscimus ut, quamvis servato disciplinae moderamine, aliorum tamen erratis parcendo indulgeamus. Mense Aprili, indictione 14.
5.90.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Judaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur.
5.90.1
Gregorius Fortunato episcopo Neopolitano.
5.90.2
Fraternitati vestrae ante hoc tempus scripsimus, ut hos qui de Judaica superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant, dominis eorum nulla esset licentia venundandi; sed ex eo quo voluntatis suae desiderium prodidissent, defendi in libertatem per omnia debuissent. Sed quia, quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta subtili scientes discretione pensare, in paganis servis hac se non arbitrantur conditione constringi, fraternitatem vestram oportet de his esse sollicitam; et si de eorum servitio non solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas ejus fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Judaeorum venundandi facultas sit, sed is qui ad Christianam converti fidem desiderat defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. Hi vero quos hujuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter aestiment impediri, sollicita vos haec convenit consideratione servare; ut si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, intra tres menses dum emptor cui vendi debeant invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri dixerint Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post praefinitos tres menses quisquam hujusmodi servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emere, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur reservasse. Haec igitur omnia fraternitas vestra ita vigilanter observet, quatenus ei nec supplicatio quorumdam valeat, nec persona subripere.
5.91.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIII. AD LEONEM EPISCOPUM. Si pagana mancipia circumciderint Samaraei, in libertatem illa vindicet, non reddito Samaraeis pretio.
5.91.1
Gregorius Leoni episcopo Catanensi.
5.91.2
Res ad nos detestabilis et omnino legibus inimica pervenit, quae, si vera est, fraternitatem tuam 819 vehementer accusat, quia eam de minori sollicitudine probat esse culpabilem.
5.91.3
Comperimus autem quod Samaraei degentes Catinae, pagana mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario praesumpserint. Atque idcirco necesse est ut omni modo zelum in hac causa sacerdotalem exercens, cum omni hoc vivacitate ac sollicitudine studeas perscrutari; et si ita repereris, mancipia ipsa sine mora in libertatem modis omnibus vindica, et ecclessiasticam eis tuitionem impende, nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris, qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erant poena de legibus feriendi.
5.92.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur.
5.92.1
Gregorius Castorio notario nostro Ravennae.
5.92.2
Dum Florentinus Ravennatis Ecclesiae diaconus apud nos pro reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano de usu pallii ageret, requisitus a nobis quae esset antiqua consuetudo, respondit quod in omnibus litaniis pallio Ravennatis Ecclesiae episcopus uteretur. Quod ita non esse et ab aliis didicimus, et ex epistolis Joannis quondam episcopi, quas ei ostendi fecimus, evidenter apparuit. Sed hoc asseruit quod dicere jussus est. Nam tempore quo a te idem Joannes quondam episcopus est inhibitus, ne pallio inordinate ac temere uti praesumeret, scripsit nobis hanc fuisse priscam consuetudinem, ut civitatis ipsius episcopus pallio in litaniis solemnibus uteretur. Quarum ibi litterarum exemplaria pro tua informatione transmisimus. Adeodatus vero praedictae Ecclesiae diaconus, dum apud nos tempore quo hic fuit similiter de ejusdem usu pallii agere enixius studeret, volentes cognoscere veritatem, eum similiter quae esset consuetudo curavimus requirendum. Qui, ut credi sibimet suaderet, atque a nobis valeret quod petebat exigere, sub jurejurando testatus est antiquam consuetudinem fuisse ut in quatuor aut in quinque solemnibus litaniis pallio civitatis suae episcopus uteretur. Experientia ergo tua diligenter invigilet, et cum omni sollicitudine quot litaniae solemnes ab antiquitate fuerint requirat. Nec eas solemnes nominando requirere studeat, sed majores; ut per hoc quod nobis praefatus Adeodatus diaconus testatus est, et praedicti Joannis episcopi fatetur epistola, dum constiterit quantae litaniae solemnes fuerint, quoties indui solebat in litaniis pallium cognoscentes, libentissime concedamus. 820 Sed hoc non ab illis perquirat qui ab ecclesiasticis exhibentur, sed ab aliis quos sine favore partis esse cognoverit, et quaeque sollicita indagatione repererit nobis subtiliter indicet, ut veritate, sicut diximus, cognita, fratris coepiscopi nostri reverendissimi Mariniani animos relevemus.
5.93.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose jubet incumbere.
5.93.1
Gregorius Anthemio subdiacono nostro Neapolitano.
5.93.2
Quantus dolor, quantaque sit nostro cordi afflictio de his quae in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. Ea de re pro remedio captivorum qui tenti sunt solidos experientiae tuae per horum portitorem Stephanum virum magnificum transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque comparare non desinas. Pariter etiam et servos Ecclesiae qui tua negligentia perierunt curabis redimere. Quoscunque autem redemeris, subtiliter notitiam, quae nomina eorum, vel quis ubi maneat, sive quid agat, seu unde sit, contineat, facere modis omnibus studebis, quam tecum possis afferre cum veneris. Ita autem in hac re te studiose exhibere festina, ut ii qui redimendi sunt nullum, te negligente, periculum possint incurrere, et tu apud nos postea vehementer incipias esse culpabilis. Sed et hoc quam maxime age, ut, si fieri potest, captivos ipsos minori possis pretio comparare. Substantiam vero sub omni puritate atque subtilitate describe, et ipsam nobis descriptionem cum celeritate transmitte. Mense Maio, indictione 14.
5.94.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab hujus creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam.
5.94.1
Gregorius Secundino episc. Tauromenitano.
5.94.2
Et legum ratio, et aequitas admonet naturalis, ut quisquis haereditatem aut renuit, aut parentum successione se abstinet, haereditaria non 821 debeat onera sustinere. Quia ergo Sincerus, lator praesentium, Hilarum socerum suum omnino inopem defunctum innotuit, et uxorem suam, filiam ipsius, in qualibet re ejus se substantiae minime miscuisse, et ad persolvendum paternum debitum eam ab ejus creditoribus queritur perurgeri, idcirco fraternitas vestra diligenter inquirat. Et si ea quae ait veritate subsistunt, sacerdotalem illis studeat tuitionem impendere, nec eos contra rationis ordinem vexari, aut damnum permittat aliquod sustinere. Nam valde durum est ut unde nullum sensit commodum, sustineat injuste dispendium. Supradictus autem portitor, si huc cum uxore sua venire voluerit, quia illic se dicit non posse subsistere, vestris propter Deum solatiis potiantur, nec cujusquam eos illic adversitas pro sua tantum voluntate retineat, aut eis irrationabiliter molestus existat, sed liberam habeant quo voluerint eundi licentiam, quatenus vivendi subsidium alibi saltem Deo largiente reperiant. Mense Junii, indictione 14.
5.95.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano ejus diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis judicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat.
5.95.1
Gregorius Columbo episcopo Numidiae.
5.95.2
Scripta fraternitatis vestrae, sacerdotali plena dulcedine, praesentium portitore Rogatiano diacono deferente, suscepimus. Et valde nos eorum laetificavit benigna locutio, praesertim quia per ea de vestra, quod desiderii nostri est, incolumitate cognovimus. Devotionem vero sanctitatis vestrae, et olim novimus, et nunc sicut scribitis, sic habemus. Nam qualis erga nos sinceritas fraternitatis vestrae sit, satisfactione non egemus, quia eam ex mentis nostrae, quae circa vos est, dilectione cognoscimus. Suprascripto autem latori, quem nobis epistolariter commendastis, scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedimus, ut adversam partem facere quae justa sunt urgeat, quatenus, frustratoria excusatione postposita, ad finem citius perducatur totius causae contentio.
5.95.3
Indicamus itaque sanctitati vestrae venisse ad nos quemdam hominem, Petrum nomine, qui se 822 asserit fuisse episcopum, atque causae suae a nobis remedium postulasse. Et prius quidem retulit quae digna esse miseratione potuissent; sed requirentes, postea multo aliter quam indicavit invenimus, et vehementer nos ejus actio contristavit. Sed quia causae ipsius interna subtiliter nequaquam addiscere tam longo itineris intervallo disjuncti potuimus, eam, incerti quippe, definire nequivimus. Nunc vero quoniam remeans supradictus diaconus secum eum relaxari poposcit, et ipse ad vos se petiit debere transmitti, scientes sanctitatem vestram, zelum, sicut decet, fidei, et amorem habere justitiae, nobis gratum fuit, et ea quae petiverunt concessimus. Quia ergo praesentes causam subtilius potestis scire, hortamur ut eidem Petro ita servare quidquid justum canonicumque fuerit debeatis, quatenus et rectitudinis vigor a vobis in omnibus impleatur, et causa ipsius secundum Dei timorem et Ecclesiae videatur regulas judicata. Si quis vero conscius vel particeps praefato Petro in his quibus accusatur, dicitur exstitisse, subtiliter requirendum est, et, veritate cognita, similiter canonice judicandum.
5.95.4
Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia, quod dici nefas est, catholici homines, et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua, vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. Et ideo, si verum est, fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare, quatenus sinceritas fidei vestra sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae, quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant. Quisquis ergo, de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit modis omnibus alienus.
5.96.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat.
5.96.1
Gregorius Anthemio subdiacono.
5.96.2
Quanto viduae bene viventes virorum sunt solatio destitutae, tanto eis enixius ecclesiastica est impendenda tuitio. Atque ideo hujus tibi praecepti pagina deputamus, quatenus Alexandriae 823 magnificae feminae, relictae quondam Vincomali, omni instantia, omnique sollicitudine, ubi necesse fuerit, servata scilicet aequitate, tuitionem festines impendere, atque ejus utilitatibus studiose concurrere; nec eam a quoquam vexari permittas, aut molestiam sustinere, sed ita, sicut praediximus, ubi causa poposcerit, ope tuae sollicitudinis potiatur, ut nullus se in afflictione oppressioneque ipsius te illic coram posito tentet aliquatenus occupare.
5.97.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XXXIX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Reversum a schismate Joannem commendat, cui det annuos octo solidos.
5.97.1
Gregorius Cypriano diacono.
5.97.2
Joannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiae, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, aequitate servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerit ecclesiasticam tuitionem impendere. Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis tot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris rationibus imputandos.
5.98.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat.
5.98.1
Gregorius Dono episcopo Messanensi.
5.98.2
Georgius praesentium portitor degere, ut ait, in civitate vestra desiderans, apud fraternitatem vestram nostra se petiit epistola commendari. Cui quoniam a prava se promisit actione compescere, quod petebat praevidimus non negandum. Et ideo sanctitas vestra de anima ejus studeat propter Deum esse sollicita, atque eum adhortationibus suis ad viam Deo placitam revocare; et si, adjuvante Domino, ut promisit, ab omni se pravitate suspendens, vivere honeste voluerit, fraternitas vestra pro mercede sua, ut prospexerit, ejus sustentationi subveniat, ne forsitan ad male agendum excusationem sibi ex necessitate videatur assumere. Quid autem fraternitas vestra ex ejus importunitate sit passura consideret, qui ad vos cum nostris epistolis venit, quem nos sine auctoritate aliqua importunum valde in prece pertulimus.
5.99.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas.
5.99.1
Gregorius Rufino episcopo Vivonensi.
5.99.2
Ex habitatoribus Massae Nicoteranae, quorum episcopus pro quibusdam culpis in poenitentiam 824 deputatus est, relatione comperimus nullum illic esse presbyterum qui sacra possit missarum solemnia celebrare, in tantum ut etiam filios suos sine baptismate asserant remansisse. Et quia hac pro causa magnopere petiverunt sibi in eadem Ecclesia cui fraternitas vestra operam visitationis impendit debere presbyterum ordinari, ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut de clero ejusdem Ecclesiae requirere debeatis, cujus vita et mores ad hoc possint officium convenire, et eum illic presbyterum festinetis, auxiliante Domino, consecrare. Nam valde durum est ut quousque causa episcopi eorum subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum, qui sacrum illic opus valeat celebrare. Mense Julio, indictione 14.
5.100.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet.
5.100.1
Gregorius Victori episcopo Panormitano.
5.100.2
Urbicus abbas monasterii sancti Hermae, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit in eodem monasterio presbyterum, qui sacra missarum solemnia celebrare debeat, ordinari; et quia hujusmodi non est differenda petitio, fraternitatem vestram scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam, ut eum qui ad hoc ministerium de eadem congregatione electus fuerit, cujus vita, mores, et actio tanto possit ministerio convenire, sine mora, auxiliante Domino, debeat consecrari, quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi, nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere.
5.101.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM PATRICIUM. Contristatum se de illius et Joannis episcopi discordia; huic reverentiam exhibeat, causasque suas agant, illaesa charitate.
5.101.1
Gregorius Venantio patricio exmonacho.
5.101.2
Multum ea quam direxistis jam nos contristatos invenit epistola, quod inter vos et Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, de quorum desiderabamus gaudere concordia, scandalum prodiisse cognovimus. Quaevis enim causa fuisset, non usque ad hoc debuit furor erumpere, ut armati homines vestri, sicut audivimus, in Episcopium irruerent, et diversa hostili more mala committerent, atque vos haec res a paterna charitate interim divideret. Nunquid non poterat, quaelibet contentio fuerit, tranquille disponi, ut nec partium utilitas detrimentum, nec sentiret gratia laesionem? Cujus autem gravitatis, cujus sanctitatis, cujus mansuetudinis supradictus frater noster sit, non habemus incognitum. Ex qua re colligimus quia nisi vis eum doloris nimia coegisset, ad hanc rem de qua vos contristatos asseritis, ejus fraternitas 825 nullatenus pervenisset. Nos tamen, ut hoc eo scribente comperimus, illico ei scripsimus, admonentes ut et oblationes vestras sicut ante susciperet, et missas in domo vestra non solum celebrari permitteret, sed si velitis, etiam ipse perageret, causamque suam servata charitate exsequi debuisset. Et quia nullos discordes vel fieri volumus vel manere, eamdem adhortationem iterandam esse prospeximus. Unde necesse est, charissime fili, ut et vos sacerdotalem illi reverentiam exhibere, sicut decet filios, debeatis, nec ejus ad iracundiam animos provocetis. Nam cum quo fidam estis gratiam habituri, si vobis, quod absit, cum sacerdote fuerit discordia? Itaque animorum tumore deposito, sic agere causas quas habetis invicem studete, ut et charitas inter vos intemerata permaneat, et alterutra mansuete procuretur utilitas.
5.102.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLIV. AD JOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam.
5.102.1
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
5.102.2
Quamvis causa fuerit quae fraternitatis vestrae animos ad iracundiam non immerito provocaret, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, nec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione disjungere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ante dicti viri omnimodo in dulcedine et Deo placita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permittatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud eum missas priorem gratiam reformare. Oportet namque filiis sacerdotalem vos affectum impendere, et in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecclesiae vestrae minime praeterire. Hoc ergo considerans, necesse est ut ita se circa eos fraternitas vestra discreta moderatione exhibere studeat, ut et quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternae charitatis gratia non recedat.
5.103.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Facultatem tribuit Ecclesiam dedicandi. Fundatorum illius donationes confirmat.
5.103.1
Gregorius Leontio episcopo Ariminensi.
5.103.2
Basilicam beati Stephani martyris, quam fraternitas vestra incendio asserit concrematam, 826 quam etiam nuper instauratam esse commemorat, facultatem tribuimus dedicandi, in qua etiam reliquiarum sanctuaria ejusdem beati Stephani martyris volumus collocari. Et ideo, frater charissime, ad praedictam te Ecclesiam ire necesse est, et tam Ecclesiae quam etiam altaris noviter constructi dedicationem solemniter exhibere, ut exspectantium de eadem consecratione devotio Domino valeat auxiliante compleri. Quidquid praeterea eidem loco a fundatoribus olim concessum est, in ea qua dimissum est voluntate ac firmitate volumus permanere.
5.104.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat.
5.104.1
Gregorius Felici episcopo Pisaurensi.
5.104.2
Miramur fraternitatem vestram, ut serie praecepti neglecta, quod ad vos sanctae memoriae decessor meus dederat, monasterium a Joanne praesentium portitore constructum, aliter quam antiquae consuetudinis usus exigit, consecrares. Dum etiam in eodem praecepto inter alia mandatum sit ut locum ipsum absque missis publicis dedicares, et, ut ad nos pervenit, cathedra posita, sacra illic publice missarum solemnia celebrantur. Quod si verum est, his vos hortamur affatibus, ut, omni excusatione cessante, cathedram vestram exinde amoveri modis omnibus faciatis, nec denuo illic missas publicas peragatis. Sed, sicut et consuetudo et praecepti tenor eloquitur, si missas ibidem sibi celebrari voluerint, a te presbyter dirigatur.
5.104.3
In eodem autem monasterio congregationem servorum Dei, sicut praedictus Joannes et petiit et nunc est, et cum Dei gratia semper volumus permanere. Calicem vero quem sibi a fraternitate vestra ablatum innotuit, ei, si ita est, restituere festinate. Haec ergo sanctitas vestra ita studeat adimplere, ut denuo ad nos praedictus portitor pro hac causa necessitatem remeandi non habeat.
5.105.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Joannem tueatur, et annuo refoveat subsidio.
5.105.1
Gregorius Leoni episcopo Fanensi.
5.105.2
Sicut schismatici pravo studio perdurantes, objurgandi detestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiae redeuntes, consolandi, et nihilominus refovendi. Quia igitur Joannes religiosus 827 praesentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiae ab errore Histricorum Deo miserante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, ut eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere. Cui etiam ne possit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi praevidimus annis singulis consulendum. Quia ergo vestrae sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur.
5.106.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit.
5.106.1
Gregorius Urbico abbati monasterii sancti Hermetis, quod in Panormo situm est.
5.106.2
Quisquis divina inspiratione compunctus, relictis saeculi hujus actionibus, ad Deum converti festinat, ita et cum charitate suscipiendus est, et blandis per omnia consolationibus refovendus, ut in ea quam elegit, Deo adjuvante, delectetur modis omnibus conversatione persistere. Quia igitur Agatho praesentium lator in monasterio dilectionis tuae converti desiderat, hortamur ut cum omni eum dulcedine dilectioneque suscipias, atque ad aeternam vitam ejus desirium assidua adhortatione succendas, et circa animae ipsius salutem diligenter studeas esse sollicitus, quatenus dum in Dei nostri servitio, te admonente, devota mente perstiterit, et illi prosit saeculum reliquisse, et tibi ejus conversio proficiat ad mercedem. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor ipsius similiter converti voluerit. Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere.
5.107.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. 828 EPISTOLA XLIX. AD PALLADIUM EPISCOPUM. Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat.
5.107.1
Gregorius Palladio episcopo Santonis Galliae.
5.107.2
Veniens lator praesentium Leuparicus presbyter vester insinuavit nobis fraternitatem vestram ecclesiam in honorem beati Petri et Pauli apostolorum, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum construxisse, atque illic tredecim altaria collocasse, ex quibus quatuor necdum dedicata comperimus remansisse, ob hoc quod suprascriptorum sanctorum reliquias illic collocare Deo annuente disponitis. Et quia reliquias sanctorum Petri et Pauli, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum cum veneratione praebuimus, hortamur ut eas cum reverentia suscipere, et collocare, auxiliante Domino, debeatis: provisuri ante omnia ut servientibus ibidem non debeant alimoniarum deesse suffragia.
5.108.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA L. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Reliquias mittit, quas postulabat. Hortatur ut eorum qui his deservient quieti prospiciat.
5.108.1
Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
5.108.2
Epistolarum vestrarum series, quae religiosum animum et piae mentis studium continebat, non solum voluntatis vestrae fecit nos laudare propositum, sed etiam libenter invitavit postulata concedere. Nec enim nos negare decuit, quod Christiana devotio et recti cordis desiderium flagitabat, praesertim dum illa postulari et tota amplecti mente cognovimus quae et credentium fidem valde protegere et animarum salutem operari 829 nihilominus poterunt ac servare. Atque ideo congruo honore vestram excellentiam salutantes, indicamus latori praesentium Leuparico, quem vos esse presbyterum scripsistis, per quem eloquia vestrarum suscepimus litterarum, reliquias nos beatorum apostolorum Petri et Pauli, juxta excellentiae vestrae petitionem, cum ea veneratione qua dignum est praebuisse. Sed ut in vobis magis magisque laudabilis et religiosa possit clarere devotio, providendum vobis est ut sanctorum beneficia cum reverentia et debito honore condantur, et servientes ibidem nullis oneribus nullisque molestiis affligantur, ne forsitan, necessitate exterius imminente, in Dei servitio inutiles segnesque reddantur, et injuriam, quod absit, neglectumque beneficia sanctorum collata sustineant. Quieti ergo eorum excellentia vestra prospiciat, quatenus dum vestro beneficio liberi ab omni fuerint inquietudine custoditi, et illi Deo nostro secura mente laudes exsolvant, et vobis in aeterna vita merces accrescat.
5.109.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant.
5.109.1
Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri Jesu Christi.
5.109.2
Quia melius fuerat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante Domino coepistis impleatis. Nec ergo vos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laborem magnum aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. Scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid in vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat. Quatenus et si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. 830 Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione 14.
5.110.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii.
5.110.1
Gregorius Pelagio de Turnis, et Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus.
5.110.2
Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi viri nullius commendationis indigeant, quia tamen aptum se scribendi tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem praesentium, Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse. Quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvare et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis.
5.110.3
Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiae nostrae transmisimus, charitati vestrae in omnibus commendamus. Data die X Kalend. Aug. indictione 14.
5.111.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor.
5.111.1
Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi metropolitae.
5.111.2
Quamvis fraternitatem vestram bonis esse intentam operibus, et sponte se exhibere in causis Deo placitis confidamus, verumtamen utile esse 831 fraterna vos alloqui charitate credimus, ut solatia, quae vos ultro decet impendere, nostris quoque provocati epistolis augeatis. Atque ideo indicamus sanctitati vestrae Augustinum, servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene est nobis cognitum, cum aliis servis Dei, pro animarum nos illuc compendio transmisisse, sicut ipse vobis eoram positus poterit indicare. In qua re oratione vos eum et auxiliis adjuvare necesse est, atque, ubi opus exegerit, solatiorum vestrorum ei praebere suffragia et paterna ac sacerdotali illum consolatione sicut convenit refovere, quatenus dum sanctitatis vestrae fuerit solamina consecutus, si quid Deo nostro lucrifacere, sicut optamus, valuerit, et vos possitis pariter mercedem acquirere, qui ad bona opera suffragii vestri devote copiam ministratis.
5.111.3
Candidum autem presbyterum, communem filium, et patrimoniolium Ecclesiae nostrae fraternitas vestra, quippe ut unanimis nobis, studeat habere commendatum, ut aliquid inde pauperum alimoniis sanctitate vestra valeat adjuvante proficere. Quia igitur patrimoniolum ipsum per annos plurimos praedecessor vester tenuit, et collectas apud se pensiones servavit, fraternitas vestra cujus sint res vel quibus erogentur consideret, atque eas animae suae respectu supra scripto filio nostro Candido presbytero nobis restituat dirigendas. Nam valde est exsecrabile ut quod a regibus gentium servatum est, ab episcopis dicatur ablatum.
5.112.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat.
5.112.1
Gregorius Desiderio Viennensi, et Syagrio Augustodunensi, episcopis Galliae a paribus.
5.112.2
De fraternitatis vestrae sincera charitate bene confidimus quod amore beati Petri apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, praesertim dum causae qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere, et laborare magis 832 optetis. Indicamus itaque sanctitati vestrae, nos Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse; cujus relatione quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus in quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adjutores, sicut decet et convenit, possitis existere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona quae de vobis opinione narrante didicimus, vera esse opere comprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum Ecclesiae nostrae commisimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus.
5.113.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum.
5.113.1
Gregorius Protasio episcopo de Aquis Galliae.
5.113.2
Quantus in vobis beati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri praerogativa, sed etiam devotio, quam circa utilitates Ecclesiae ipsius geritis, patefecit. Quae quia Augustino servo Dei praesentium latore cognovimus referente, de affectu et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobiscum vos esse monstratis; quippe erga quos charitatem fraternam, ut convenit exhibetis. Ut igitur bona quae de vobis praedicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas praedecessor ejus per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit, et apud se retinuit, ad nos, quia pauperum res sunt, studeat destinare. Qui si forte aliquo se modo, quod non credimus, excusare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res sancti Petri et 833 pauperum ejus apud se retinere debeat imminere. Sed etsi fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate quam pro voluntatis vestrae devotione beatus Petrus apostolus, cujus amore haec facitis, sua vobis et hic et in futura vita intercessione respondeat. Candidum presbyterum communem filium, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestrae magnopere commendamus.
5.114.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis.
5.114.1
Gregorius Stephano abbati.
5.114.2
Laetos nos relatio Augustini servi Dei praesentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet vigilantem esse narravit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem unanimes vivere ac concordes affirmat. Et quoniam praepositorum bonitas subjectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur ut in bonis te semper operibus gratia suae pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicae fraudis tentatione custodiat, et tecum in charitate et placita sibi vivere conversatione concedat.
5.114.3
Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime Fili, hortamur ut sollicitudinem tuam vigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providendi custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat; quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris, et praemia labori tuo gratia sua rependat, et tibi aeternae vitae desideria multiplicet.
5.114.4
Cochleares vero et circulos quos direxisti suscepimus, et charitati tuae gratias agimus, quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum quae sunt necessaria transmisisti.
5.115.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, ejusque socios, et Candidum.
5.115.1
Gregorius Arigio patricio Galliae.
5.115.2
Quanta in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat, 834 latore praesentium Augustino servo Dei referente comperimus; atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui haec in vobis pietatis suae dona concessit, per quae inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere. Oramus ergo omnipotentem Dominum, ut haec in vobis quae concessit dona multiplicet, et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriae vestrae in hoc saeculo disponat, ut et hic vobis et in futura, quod magis optandum est, vita proficiat. Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus ut lator praesentium, et servi Dei qui cum eo sunt, vestra in quibus necesse fuerit solatia consequantur, quatenus dum vestrum favorem invenerint, injuncta sibi melius, adjuvante Domino, valeant adimplere.
5.115.3
Praeterea filium nostrum Candidum presbyterum, quem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae, quod illic est, transmisimus, vobis per omnia commendamus; confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere, si rebus pauperum solatia sua gloria vestra devota mente praestiterit.
5.116.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui injunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii.
5.116.1
Gregorius Theoderico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus.
5.116.2
Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam praesumendi concepimus, quod subjectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter velle converti, sed sacerdotes e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc praevidimus dirigendum. Quibus etiam injunximus ut aliquos secum e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adjuvare. In qua re ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram 835 paterna salutantes charitate quaesumus ut hi quos direximus favoris vestri invenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adjuvet; ut Deus omnipotens qui vos in causa sua devota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem ad coelestia vos regna perducat.
5.116.3
Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat postulamus, quatenus beatus Petrus apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu tuitionem in rebus pauperum ejus impenditis.
5.117.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut Augustino in Angliam eunti et Candido rectori patrimonii tuitionem et auxilium impendat.
5.117.1
Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
5.117.2
Excellentiae vestrae Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose concurrat, et religiosae sinceritatis suae solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione valeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunximus ut ad agenda haec e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quae prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suae gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire provideat, quatenus Deus noster qui in hoc saeculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in aeterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari.
5.117.3
836 Praeterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod illic constitutum est, vestrae Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestrae gratiam in omnibus consequatur.
5.118.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Joannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera.
5.118.1
Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.
5.118.2
Mater et custos bonorum omnium charitas, quae multorum corda uniendo constringit, absentem non aestimat eum quem oculis mentis habet praesentem. In hujus ergo radice cum, frater charissime, teneamur, nihil sibi in nobis corporalis absentia, nihil poterit regionum vindicare longinquitas; quippe quia scilicet longe a nobis non sumus qui unum sumus. Hanc autem esse nobis cum caeteris fratribus communem semper optamus. Est tamen aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in ejus amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. Nam sicut omnibus liquet quod beatus evangelista Marcus a sancto Petro apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, sic hujus nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum.
5.118.3
Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos auctoris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, et semper ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus. Atque ideo sanctitatis vestrae susceptis apicibus, quantum cor nostrum de fraterna visitatione gavisum est, tantum de indictis quae significastis oneribus tristitia premitur, et fraterna compassione vobiscum gemimus quod doletis. Sed quia diversa se tendit ubique concussio, in communi necessitate minus est de propria dolendum, sed studendum magis est ut patienter tolerando vincamus quod omnino devitare non possumus.
5.118.4
Quanta autem nos a Langobardorum gladiis in quotidiana nostrorum civium depraedatione vel detruncatione atque interitu patimur, narrare recusamus, redum dolores nostros loquimur, ex compassione quam nobis impenditis vestros augeamus.
5.118.5
837 Praeterea ante aliquantum temporis communi filio Sabiniano diacono responsa Ecclesiae in urbe regia facienti scripta nostra transmisimus, quae vestrae fraternitati dirigere debuisset. Quae si suscepistis, miramur cur nobis ad ea minime respondistis. Et ideo quia cavendum est ne cujuslibet superbia scandalum Ecclesiis introducat, necesse est ut, eadem scripta subtiliter relegentes, omni studio et tota intentione quae ad honorem vestrum et pacem Ecclesiae pertinent conservetis.
5.118.6
Omnipotens autem Deus, qui pietatis suae gratia sacerdotalem vobis animum et charitatem contulit, in suo vos servitio protegat, atque ab omni adversitate interius exteriusque custodiat, et converti ad se errantium animas vestra propitius praedicatione conceda.
5.118.7
Latorem autem praesentium Isidorum diaconum communem filium cum ea qua oportuit charitate suscepimus, benedictionem nobis sancti Marci evangelistae deferentem. Et vos quidem, bonae vitae merito resplendentes, ea quae paradiso vicina sunt bene olentia nobis ligna transmisistis. Nos vero quia videlicet peccatores sumus, ab Occidente vobis ligna transmisimus, quae, construendis apta navibus, nostrae mentis tumultum signantia, in marinis semper fluctibus agitantur: et quidem transmittere majora voluimus, sed haec navis angusta non recepit. Mense Augusto, indictione 14.
5.119.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXI. AD CASTORIUM NOTARIUM. Quod in pallii usu olim servatum juraverint Ravennates viri graves ac fideles, id Ravennae servandum.
5.119.1
Gregorius Castorio notario.
5.119.2
Vir magnificus, domnus Andreas, crebro mihi imminet de usu pallii secundum antiquam consuetudinem in Ravennati Ecclesia restituendo. Et scis quia Joannes episcopus mihi scripserit quod in litaniis solemnibus consuetudo fuit ejusdem Ecclesiae episcopos uti pallio. Hujus Ecclesiae diaconus Adeodatus, cum me pro eadem causa fortiter rogaret, jurejurando satisfecit quia quater in anno uti in litaniis pallio ejusdem loci episcopi solebant. Praedictus autem domnus Andreas in epistolis suis dicit quia, praeter Quadragesimam, omni tempore Ravennas episcopus in litaniis pallio utebatur. Et ipsas asserit litanias solemnes, quas non erubescit dicere quotidianas. Unde omnino miratus sum. Sed tua experientia nullius personam, nullius verba consideret; solum Dei timorem et rectitudinem ante oculos habeat et seniores personas, et ejusdem Ecclesiae archidiaconum, quem non suspicor pro alterius honore perjurare, et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Joannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines; et veniant ante corpus sancti Apollinaris, et tacto ejus sepulcro jurent quae consuetudo ante Joannis episcopi tempora fuerit, quia, sicut scis, idem vir multum praesumptor exstitit, et multa sibi per superbiam conabatur arrogare. 838 Et quidquid a fidelibus viris et gravibus juratum fuerit, secundum indiculum qui subter annexus est hoc volumus in eadem Ecclesia conservari. Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem tuam aut devotionem tuam in hac causa corrumpat, zelum enim tuum scio. Age sollicite, ita tamen ut praedicta Ecclesia contra justitiam non gravetur, sed usus qui ante Joannis episcopi tempora exstitit ei conservetur. Personas autem non duas, vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores et graviores inveneris require, ut neque quod usus fuit antiquior eidem Ecclesiae denegemus, neque quod novo ausu appetitum est concedamus. Sed omnia age blande et dulciter, ut et actio tua districta sit, et lingua mitis. Spatam quae illic dimissa est, sicut jam pridem scripsimus, tecum revoca, et hoc quod tibi filius noster Bonifacius diaconus, et vir magnificus Maurentius chartularius scripsit, sollicite attende.
5.119.3
Juro ego per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, inseparabilem divinae potentiae Trinitatem, et hoc corpus beati Apollinaris martyris, me pro nullius favore personae, neque commodo aliquo interveniente testari. Sed hoc scio, et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Joannis quondam episcopi Ravennas episcopus, praesente apocrisiario sedis apostolicae illo atque illo, illis atque illis diebus, consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi quia hoc latenter, vel absente apocrisiario usurpasset.
5.120.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Opportuno abbati sancti Leontii reliquias concedat.
5.120.1
Gregorius Petro episcopo Hydruntino.
5.120.2
Opportunus abbas monasterii sancti Leontii, quod in quinto Romanae urbis milliario situm est, sanctuaria ejusdem martyris quae de Ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt, sibi denuo postulat debere concedi, ut in loco eodem recondantur. Et ideo, frater charissime, quia ejusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii Ecclesia, cui visitationis impendis officium, esse dignoscitur, praefati viri desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut in devotione quam postulat sortiatur effectum.
5.121.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXIII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Queritur impeditum Paulum episcopum ne Romam veniret. Se, ubi primum ex morbo convaluerit, in causae illius cognitione versaturum.
5.121.1
Gregorius Gennadio patricio Africae.
5.121.2
Excellentiam vestram non ambigimus reminisci, quia ante biennium pro Paulo fratre et coepiscopo nostro scripsimus, ut ei ad nos venire 839 desideranti dignitatis vestrae suffragia praeberetis, ob hoc quod a Donatistis insecutionis dicebatur molestiam sustinere, quatenus postquam illic eum contra eos nuntiatum est habere subsidium non posse, cognita veritate, fraterna ei compassione potuissemus ferre consultum et salubri dispositione quid contra pestiferae praesumptionis insaniam debuisset fieri tractaremus. Et quantum nobis praedictus frater innotuit, non solum nullum meruit cujusquam habere solatium, sed ne immune ad Romanam potuisset urbem accedere, diverso est impedimento prohibitus. Cui tamen dum vestram relegi fecissemus epistolam, respondit se non quorumdam odio, quia, Donatistas cohibebat, laborare, sed magis pro defensione catholicae fidei multorum perhibet ingratitudines sustinere; multaque alia retulit, quae, quoniam aptum dicendi tempus non exstitit, silentio retinere praevidimus.
5.121.3
Quia ergo non de rebus terrenis, sed de animarum salute tractatur, et vestra atque illius diversa existit assertio, nihil indiscussa veritate subtiliter respondere potuimus, quia tempore quo excellentiae vestrae scripta suscepimus, corporis aegritudine tenebamur. Sed dum nos omnipotens Deus, si ei placuerit, pristinae saluti reddiderit, veritatem diligenti ut possumus inquisitione rimabimur. Et secundum ea quae valuerimus addiscere, ita causam Deo miserante disponemus, ut animarum quarum vos curae pro vestra mercede studere dignamini salus non solum quae ab errantibus jam amissa est reparetur, sed etiam quae in verae fidei cultoribus est Redemptoris nostri gratia protegente servetur.
5.121.4
De suprascripto autem episcopo, quem communione privatum esse asseritis, valde mirati sumus cur nobis hoc non primatis ejus, sed excellentiae vestrae epistola nuntiavit.
5.122.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit.
5.122.1
Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
5.122.2
Vere mirabilis charitatis virtus est, dilecte frater, quae adventu supernae gratiae postquam spiritalia inclinavit ad infima, postquam ipsum sibimet unumquemque carnalibus illecebris discordantem pacavit hominem, ita in humanis se dilatavit mentibus, ut sublimia inclinaret, humilia sublimaret, pacaret discordantia, ferocia mansuefaceret, dissociata conglutinaret, sarciret, divisas tot aquarum terrarumque spatiis climatumque diversitatibus hominum nationes, compaginatis ad unum mentibus, suae vinculo suavitatis astringeret. Hujus amplitudinis praeconia quando humanae 840 infirmitatis exponere lingua sufficiat? Hujus autem laus in coelis perfecta est, in terris vero forma ejus ostendenda potius est quam dicenda, ut qualis quantaque sit, postquam ore nostro plene non potest, ex nostra magis compassione monstretur. Quam etsi utcunque laudamus ore, simul necesse est ut fateamur manu, ne si laudator ejus tantum est quisquam et non factor, sententiam sibi magis exacuat, quia in conspectu judicis hoc favoribus exaggerat quod omisit. Hanc nos, licet locorum intervallis disjuncti, atque corpore longe a vobis positi, auxiliante Dei potentia, erga vos studiosissime conservamus; hanc vos non solum circa nos, sed erga fratres filiosque vestros paternis fraternisque oportet visceribus exhibere. Nam quomodo hoc non studiosissime faciendum, quando ejus non tam in fratrum filiorumque est quam in inimicorum quoque dilectione perfectio? Quamobrem, charissime, nos quos pastoralis curae constringit officium, diligamus fratres. Ipsos quoque adversarios nostros propter mandatum dominicum, nostro circa nos copulemus affectu. Pacem sequamur cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. In piis verseniur operibus, virtutibus polleamus, fulgeat in nostro pectore rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum. Ita procedamus in conspectu Dei atque totius Israel. Hujusmodi commisso nobis gregi praebeamus exempla, ut videant nostra opera bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo, ut vere de illorum dicamur numero, de quibus legitur: Apparuerunt illis dispertitae linguae sicut ignis, seditque supra singulos eorum. Vere enim in nobis igneae linguae resident, si in fratrum filiorumque exhortatione divini fervore spiritus accendamur. Creditum nobis agrum dominicum exerceamus dum licet; seminemus in timore dum tempus est; bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Simus de illis de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Ad cujus rei fructum nos provocans, subdidit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Vigilemus itaque, et relinquentes terrena negotia, coelestibus anhelemus. Et quae retro sunt obliviscentes, in ea quae ante sunt nosmetipsos enixius extendamus. Mens nostra in saeculari varietate non diffluat; sed tota in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Hoc amore liquefiant boni corda rectoris. In his se mens tota suspendat. Dum adhuc in terris sumus positi, frequens a nobis lacrymarum imber in coelo compunctionis nube fructificet. Tunc enim bene atque vere, dilecte mi frater, ad proximorum dilectionem descendimus, si in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima et mente, atque ex totis viribus persistimus.
5.122.3
841 Xenia vero temporalia a vobis directa, licet nos talibus non egeamus, tamen cum debita charitate suscepimus. Egemus autem de vestra debita charitate atque commissi vobis regiminis sollicitudine gratulari. Multo enim nobis haec dulcissima fiunt cum sacerdotalis mentis atque piae conversationis fuerint suavitate conditae.
5.123.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM IMPERATOREM. Africanos quosdam episcopos Roma Constantinopolim mittit, qui Mauricio ipsi testentur imperatori contra Donatistas leges negligi. Mauricii animum adversus legum suarum contemptores excitat.
5.123.1
Gregorius Mauricio Augusto.
5.123.2
Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro Christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat. Unde omnino confido quia sicut vos Dei causas religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras majestatis suae gratia tuetur et adjuvat. Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione justitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit, directarum lucidissime tenor insinuat jussionum. Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic judicium haberetur in metu, nec principales hactenus jussiones sortirentur effectum: hoc etiam subjungentes, quod in praefata provincia, Donatistarum praemiis praevalentibus, fides catholica publice venundetur. At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebantur. Cui etiam duo caeteri in re eadem testimonium ferebant. Sed quia in causa ipsa saecularis judicis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse. Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis, sua eos quos tales esse cognoscit districta ulcisci jussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque 842 insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morsus expellat; quatenus dum piae provisionis vestrae remedio pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet, quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis venenuo, quod est gloriosius, liberatis.
5.124.1
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis ejus quinto. EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet.
5.124.1
Gregorius Athanasio presbytero de Isauria.
5.124.2
Sicut de eis quos ab unitate Ecclesiae haereticae pravitatis error abscidit affligimur et dolemus, ita his quos intra sinum suum catholicae fidei professio continet congaudemus. Et ut pastorali sollicitudine illorum nos oportet impietatibus obviare, sic piis horum professionibus congruit favorem impendere, et sincera esse quae sapiunt declarare. Atque ideo dum tibi Athanasio presbytero monasterii sancti Mile, cui est vocabulum Tamnaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum, contraria integrae fidei fuisset orta suspicio, ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad apostolicam sedem cui praesidemus elegisti recurrere, asserens etiam te corporaliter verberatum aliqua injuste ac violenter fecisse. Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui injustum fateri fierique compellit, sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris; ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Joanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret. Qui, saepe a nobis admonitus, rescribens innotuit Codicem apud te fuisse inventum in quo plurima continebantur haeretica, et ob hoc se adversus dilectionem tuam fuisse commotum. Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere, priores ejus partes sollicita lectione percurrimus. Et 843 quoniam manifesta in eo haereticae pravitatis venena reperimus, ne denuo debuisset legi vetuimus. Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, et ad amputandam ambiguae suspicionis materiam libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo, fidem tuam exponens, omnes generaliter haereses, vel quidquid adversus catholicae fidei vel professionis integritatem est apertissime condemnasti, et cuncta quae sanctae quatuor universales synodi recipiunt te semper recepisse ac recipere, et quae condemnant condemnasse condemnareque professus es; eam quoque synodum quae Justiniani imperatoris temporibus de tribus capitulis facta est et suscipere et custodire promisisti; et prohibitus a nobis codicem ipsum legere in quo pestiferae fraudis virus innexum est libentissime consensisti; reprobans etiam atque condemnans ea omnia quae contra catholicae fidei integritatem in eo 844 dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti; hac ratione permoti, postquam etiam ex probati a te libelli pagina fides tua nobis catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te haereticae perversitatis macula juxta professionem tuam liberum esse decernimus atque catholicum, et sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacem, Christi Jesu Salvatoris gratia claruisse pronuntiamus, liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare. De hoc quoque et dilectissimo fratri nostro Constantinopolitanae civitatis antistiti, qui in supradicti sancti Joannis loco ordinatus est, nostra volumus scripta transmittere. Sed quia consuetudo non est ut prius quam ad nos ejus synodica deferatur debeamus scribere, idcirco distulimus. Sed postquam ea nobis delata fuerit, ei haec, dum opportunum fuerit, indicabimus.