Gregorius I540-604
Epistolae
Epis 6.17.1
Choose a text
More by Gregorius I540-604
—
8064 Episto93
6.17.1
LIBER SEPTIMUS. Indictione XV, et anno ordinationis ejus septimo. EPISTOLA XVII. AD SABINIANUM EPISCOPUM. Exposita Maximi contumacia, Sabinianum ab illo jam dissentientem aliosve Maximo adhaerentes Romam vocat; quibus securitatem omnem, necnon, si id justitia patitur, absolutionem spondet.
6.17.1
Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino.
6.17.2
Si dispensationis ecclesiasticae regulam, et antiquae consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua illicitae praesumptionis culpa subriperet, nec alii occasione tui peccati discrimen incurrerent. Itaque cognovisse te non est ambiguum quia dum ad nos quaedam de Maximo pervenissent quae sacerdotii provectum non leviter impedirent, nostrum in ejus persona non fuisse consensum, nec prius eum nos voluisse ad hoc quod nitebatur accedere quam digna de his quae dicta erant satisfactio proveniret. Quod cum servare et tu omnino debuisses, actum magis est ut antedictus Maximus, caecae mentis aviditate episcopatum arripiens, ad suam te incaute voluntatem contra nostrum vetitum inclinaret. Sed ne vel tunc irrequisita quae ad nos perlata fuerant remanerent, nostris ut huc veniret epistolis est accersitus. Quem etiam pravo studio differentem curae nobis fuit sub interdictione communionis iteratis epistolis admonere, ut ad nos pro sui purificatione venire, excusatione postposita, properaret; sed elegit excommunicationi succumbere, quam obedientiam exhibere. Unde contingit ut perversae ipsius mentis pravitas in sua alios secum, quod dici nefas est, perditione convolveret. Nunc autem quia ab ejus te nequitia cognovimus dissentire, denique ut nec ei communices, nec nominis ipsius facias inter sacra missarum solemnia mentionem, ut animae tuae vel sero te ab eo discordasse 864 proficiat, scriptis te praesentibus adhortamur; quatenus ad nos mora submota venire non differas, sed et alios tecum, quos tamen potueris, episcopos caeterosque religiosos festines adducere: ut causa subtilius examinata, et vestra, si res exegerit, congrue decenterque debeat absolutio provenite, et hi qui in peccato ejusdem temeritatis collapsi sunt ad viam salutis, auxiliante beato Petro apostolorum principe, dispositione Christo placita revocentur. Sciat autem quisquis ad nos episcopus vel religiosus venerit, nullum se praejudicium vel injustitiam sustinere; sed ita interius cognita veritate, quae Redemptori nostro placuerint ordinari; quatenus ex ipsa nostra dispensatione, Domino suffragante, cunctis appareat non nos proprio odio contra aliquem, sed Dei zelo et ecclesiastici ordinis libramine commoveri.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).