Expositio in psalmos poenitentiales
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8104 Exinpsp
13.1
545 PROOEMIUM IN SEPTIMUM PSALMUM POENITENTIALEM.
13.1
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.
13.2
De psalmi centesimi quadragesimi secundi titulo, juxta quod pietas divina contulerit, locuturus, prius volo modos aperire prophetiae; quatenus dum ejus diversitas ostenditur, ejus et intelligentia facilius acquiratur. Sciendum namque est quia prophetia tribus modis fit: videlicet verbis, factis, somniis. Quicunque enim propheta futura innotuit, aut verbis, aut factis, aut somniis prophetavit. Verbis namque futura praedixit Isaias, cum ait: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Somniis vero Nabuchodonosor futura praevidit, quae Spiritu sancto Daniel repletus enodavit. Factis Abraham futura nuntiavit, quando unicum filium suum ad sacrificia obtulit. Quem nimirum, quem in hoc opere designat, nisi eum qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum? Ipsa enim antiquorum patrum gesta nobis prophetiae sunt, qui dum aliud agunt, et aliud innuunt, occulta nobis quasi per operis linguam produnt. Quod hoc in loco evidenter ostenditur, cum Absalom facta ad memoriam reducuntur. Absalom namque patrem persequens, ad hoc usque livore feralis prorupit invidiae, ut in seipso destrueret jura naturae. Quem enim naturaliter amare debuerat ut patrem, eum inhumane persequebatur ut hostem. Absalom autem pax patris interpretatur, non quod ei pax ulla cum patre fuerit, sed quia quantae pacis et patientiae exstitit, in ejus perversitate pater ostendit. Quis autem per Absalom, nisi Judaicus populus; quis vero per David, ni Redemptor noster signatur? Hinc namque per Prophetam Veritas ait: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt. Denique ipse est filius senior, qui adolescentioris inventioni invidens et saluti, domum renuit intrare Ecclesiae. Qui profecto canticum non cantat laetitiae, nec concinentium admiscetur choris, et annulo carens fidei, nec stola immortalitatis induitur, nec vituli saginati alimento satiatur. Qui etiam haedum quaerit, quia agnum qui tollit peccata mundi, non sequitur: et ideo inter haedos in judicio statuitur, nec ad coenam nuptiarum ejus vocatur Patrem ergo Absalom persecutus est, quia Judaicus populus dum monita salutis respuit, in propria venientem Dei Filium recipere recusavit. In tantum autem vesaniae suae extendere conatus est rabiem, ut suum occidere praesumeret Creatorem. In quo nimirum facto patientia Christi declarata est, qui non solum eis malum pro malo non reddidit, verum etiam ad mortem ductus pro eis oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Unde et apostolus admonet, dicens: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Orat autem caput in hoc psalmo pro membris, Christus pro Ecclesia, virtus pro infirmitate. Orat quippe ut non severe judicentur, sed misericorditer exaudiantur. Persequitur etiam hoc tempore schismaticus corpus Christi, impugnat haereticus Ecclesiam, unitatem infidelis perturbat. 546 Sed clamat ad Deum Ecclesia, capiti suo Christo in unitate spiritus conjuncta. Quae etsi omni tempore ad Deum clamat, praecipue tamen in tribulatione se ad orandum excitat, unde et dicit: In die tribulationis meae clamavi ad te. Sed videamus quid dicat: