Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Expositio in psalmos poenitentiales
Gregorius IPoen 14 · 8104-exinpspMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8104 Exinpsp
14.1
EXPOSITIO SEPTIMI PSALMI POENITENTIALIS.
14.1
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua, exaudi me in tua justitia.
14.1
Sancta universalis Ecclesia secundum digniorem partem sui in spe coelestium praemiorum roborata, sicut in electis habet quod conservari desideret, ita in infirmis invenit quod sibi dimitti exoret: sciens omnes divino egere auxilio, quos infelicis vitae conditio angustat, cum et justus inter pericula securus esse non valeat, et peccantem nonnisi sola gratia divinae miserationis absolvat. Utrobique ergo pavida, utrobique suspecta, et pro currentibus orat ut perveniant, et pro regressis obsecrat ut currant. Inter orationem autem et obsecrationem hoc interest, quod oratio pro perseverantia virtutum, obsecratio vero fit pro indulgentia peccatorum. Orat ergo caput vel Ecclesia, ut et bene operantes in justitia roborentur. In eo vero quod ait: Auribus percipe obsecrationem meam, delinquentium designat debilitatem, qui ad similitudinem aegrotantium quadam omnipotentis medici indigent condescensione, cum se non valeat ad eum peccator levare. Vel auribus percipe, id est obsecrationibus intende. Hoc namque per prophetam pollicetur, dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Unde et subditur: In veritate tua. In hoc enim vera apparet promissio, quia converso tribuitur remissio peccatorum, juxta quod scriptum est: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Exaudi me in tua justitia. Qui gloriatur in se, non exauditur. Non exaudiuntur illi qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Denique pharisaeus justitiam suam in templo statuere voluit, et ideo a Domino reprobatus fuit. Gloriemur ergo in justitia Dei si exaudiri quaerimus, ut nos cum Propheta dicere possimus: Exaudi me in tua justitia. Quis autem gloriatur in justitia Dei, nisi qui nihil boni suis meritis tribuit, et justum esse quidquid adversi tolerat, sentit? Gloriabatur Paulus in infirmitatibus suis, nihil boni non accepti se habere testabatur, humilitatis nobis exempla proponens, ut qui glorietur, in Domino glorietur.
14.2
Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
14.2.1
Qui contra conditoris flagella murmurat, quasi cum eo in judicium intrat. Dei namque accusat judicium, qui se aestimat injuste percussum. Et quasi cum Deo in judicio contendit, qui inter flagella innocentem se ostendit. Hinc etenim Dominus ad beatum Job loquitur, dicens: Nunquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum, debet et respondere illi. Tunc beatus Job quasi Deum arguit, cum de percussione sua an fuerit justa dubitavit. Nullius quippe delicti sibi conscius, injuste se percussum credidit, quia merita sibi augeri ex percussione nescivit. Sed qui multa de operatione sua locutus, audita sanctorum vita tacuit, quasi cum Deo contendens 547 facile conquievit. Vel certe ille cum Deo in judicium ingreditur, qui cum oraverit, murmurat si non exauditur. Quibus dicitur: An vultis mecum judicio contendere? Quasi enim judicio contendebant, qui dicebant: Quare jejunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostrus, et nescisti? Siquidem stultum est ab oratione deficere, si Deus differat, cum rogatur, exaudire; et iniquum arguere conditorem, si effectus non sequitur orationem, praesertim cum quid oremus sicut oportet, nesciamus. Nonnullis quippe impatientibus Dominus quod petebant saepe concessit iratus: sicut e contra Apostolo negavit propitius. Dedit enim regem petentibus secundum desideria cordis eorum: dedit etiam postulanti diabolo, ut Job simplicem et rectum et timentem Deum tentaret. Malignos spiritus exaudivit, et in porcorum gregem daemonum concessit legionem intrare. Non igitur pro magno quis habeat si fuerit exauditus, cum aliquid petat quod non impetrare plus prosit. Quod si postulata non obtinet, non se abjiciat, aut de divina erga se miseratione desperet, cum forte ea peteret quibus acceptis vel affligatur atrocius, vel inutilius prosperetur. Scriptum quippe est: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Scio multos in conspectu hominum justos videri, et ad spem coelestium promissorum evectos innocenter in mundo vivere; qui etsi non delinquant in opere, labuntur tamen aliquando vana aut perversa cogitatione. Cujus enim mentem cogitationes vanae non laniant? cujus cor tentationes non vexant? cujus animum desideria carnis non turbant? Non ergo in conspectu Dei justificatur qui corde delinquit, quod intuetur Deus.
14.2.2
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
14.3.1
Quis sit generis humani inimicus, ostendit qui parabolam zizaniorum exponens, ait: Inimicus autem diabolus est. Et apostolus Petrus ait: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ipse enim est qui animas persequitur, qui mortem inferre perpetuam molitur. Ipse est, inquam, qui incautos decipit, et in via hujus vitae gradientibus laqueos tendit. Ideo propheta ait: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, Rursum de eo scriptum est: Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitas. Dum enim humanae saluti invidens perdere innocentem appetit, prius ei aliquid quod libeat ostendit: quod dum appetere incautus nititur, occulto peccati mucrone transverberatur. Quasi ergo in terra pedica absconditur, dum in terrenis commodis peccatum occultatur. Decipula quoque ab antiquo hoste super semitam ponitur, cum in actione hujus mundi quam mens appetit, peccati laqueus paratur. Ita namque in terra decipula ponitur, ut exposita esca ipsa non videatur. Sic nimirum sic antiquus hostis dum subruere aliquem cupit, quasi escam in muscipula, lucrum in culpa ponit. Ad quod dum aviditatis amore viator inhiat, ex improviso eum peccati laqueus suffocat. Quis hujus hostis versutias non metuat, qui tanto est perniciosior, quanto occultior? Non enim quae extra nos sunt auferre nititur, sed diripere thesauros interiores conatur. Nulla sibi temporalium bonorum cupiditas, nulla divitiarum ambitio, nullum dignitatis desiderium, sola interiora appetit, solas virtutes diripit, solam animam occidit. Quod si aliquando exteriora 548 tetigerit, non ea aufert ut habeat, sed ut ea auferendo animam evertat. Novimus quomodo multos quotidie fraudibus suis occupet, quomodo vestimentis gratiae exspoliet, deceptos virtutum privet ornatu, divitiis opum defraudet, livoribus infuscet tentationum, vulneribus peccatorum transfigat. Haec est namque perversitatis ejus intentio, ut omnibus noceat, omnes dejiciat. Denique quos in viis Dei ambulantes viderit, et in proposito justitiae cognoverit fortiores, eos gravius persequitur, a statu rectitudinis subruere conatur. Ideoque ait: Persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam. Gravis persecutio. Qui coeperam amore coelestium terrena relinquere, et contemptis divitiis saecularibus, in coelis conversari, jam impulsione diabolica cogor summa et aeterna despicere, et de mundi hujus providentia incerta cogitare. Terrenarum rerum curis aggravor, carnalium voluptatum captus illecebris, ad ima deducor. Deprimit enim terrena habitatio sensum multa cogitantem. Humiliavit in terra vitam meam. Qui contemptis coelestibus, ad ima solummodo appetenda deducitur, ejus vita in terra humiliatur. Unde fit, ut eo morti fiat proximus, quo a Deo factus est per dissimilitudinem longinquus. Hinc namque Apostolus ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, quae mergunt homines in interitum. Unde et apte subditur:
14.3.2
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
14.4.1
Quid infelicius? Vivebam olim Deo, mortuus saeculo, nunc e contrario mortuus Deo mundo vivo. Quid est enim peccatum, nisi mors? Hinc etenim scriptum est: Non est in morte qui memor sit tui. Et iterum: Intravit mors per fenestras nostras. Mors namque est quae animam a Deo separat, sensuum internorum intercludit officia, divinam deturpat imaginem, lucis adimit claritatem. Denique qui Christo moritur, in sepulcro conscientiae tumulatur, ligatur concupiscentiarum institis, a conspectu Dei projicitur, duritie operitur, lapide iniquitatis intus clauditur. De talibus scriptum est: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum( Psal. LXXII, 7). Hos tamen aliquando resuscitat Jesus, et sublato impoenitudinis lapide, a tenebris ad lucem revocat. Et cum pro eis Ecclesia intercesserit, per ministerium eos sacerdotum absolvit. Venit ipse ad monumentum, ad lacrymas Ecclesiae commovetur; jubet ut ad justitiam resurgat, qui pridem in iniquitate jacuerat. Tantummodo opus est ut per confessionem foras veniat, sentiat cordis dolorem, timeat judicium Dei, ab iniquitate recedat. Habet etiam in hoc prophetae documentum. Nam subditur: Anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Poenitentis viri spiritus anxiatur, cum superna desiderans, carnis corruptione deprimitur. Cum enim terrenae labis pondere praegravatus, sustolli ad altiora nititur, ipso suo conamine fatigatus lassatur. Sed eo enixius superiora desiderat, quo verius sarcinam agnoscit quam portat. Turbatur vero cor peccatoris in recordatione peccati, cum primum coeperit seipsum cognoscere, et quam longe a Deo recesserit cogitare. Nec vacat quod addidit, In me. Quasi enim extra se fuerat, qui spretis salubribus et aeternis, de noxiis et temporalibus cogitabat, qui aegritudinis suae molestias non sentiebat; qui se videre cum caecus esset, putabat. Sed 549 eo in se rediit, quo seipsum qualis fuerat, recognovit. Scriptum namque est: Redite praevaricatores ad cor. Sed de filio prodigo narravit Dominus, quia cum distractis et profusis paternis bonis, vitae coelestis alimento egeret, in se reversus sit. Non enim in se reverteretur, nisi a se prius exisset. Ideoque et pater ejus ait: Hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. Si ergo a patre, a quo per inobedientiam discesseras, inveniri desideras, et deliciose in domo illius epulari, ad teipsum statim revertere, et discussis actibus tuis, unde excideris recordare, ut eo magis movearis ad poenitentiam, quo incipies cognoscere quod amiseris, et perdere quod inveneris. Sequitur:
14.4.2
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum medilabar.
14.5.1
Felices antiqui dies, nihil tenebrarum, nihil caliginis praeferentes. Quas divinitatis illustrabat praesentia, securitatis purgabat serenitas, laetitiae immensitas decorabat. Dies gaudiorum et luminis, dies virtutum et pacis, dies deliciarum et suavitatis; quos non perturbabat moeror, non infestabat angustia, non obumbrabat infirmitas. Hos dies in paradiso habuit anima, antequam a statu rectitudinis per culpam caderet praevaricationis: sed eosdem tunc infeliciter perdidit, cum praecepta conditoris servare contempsit. Potest quoque intelligi per antiquos dies, primorum parentum transgressio, per quam oculos eorum apertos testatur Scriptura. Vel etiam illecebrosa istius mundi prosperitas, fraudulenta quadam amoenitate stultis arridens, cui maledicit justus, dicens: Pereat dies in qua natus sum. Sancti etenim viri mundi hujus prospera magis quam adversa metuentes, in ipsis successibus suis seipsos discutiunt, et quam cito transeat mundanae felicitatis fumus, attendunt, revolventes quod scriptum est: In die malorum ne immemor sis honorum. Si quem vero in mundo prosperari viderint, et in gloria divitiarum suarum exsultare, non culmen dignitatis ejus considerant, sed finem illius mente pertractant, ut tanto obnixius vera bona considerent, quanto apertius bona non esse quae transeunt vident. Hinc namque Job dicit: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Qui enim in multitudine divitiarum suarum confidit, quasi in terra radicem firmavit. Sed vir sanctus ejus maledicit pulchritudini, cum illius derogat prosperitati. Meditatus sum in omnibus operibus tuis. Qui mundi hujus divitias fallaces esse agnoverit, et amore coelestium contempserit terrena, meditatur in operibus bonis, quae vita hac transeunte permaneant, et aeternae vitae praemia ferant. Neque enim tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. Sequitur: Et in factis manuum tuarum meditabar. Loquitur propheta ad Deum: Opera manuum tuarum sunt coeli. Et alibi: Coeli enarrant gloriam Dei. Illi sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: qui opus manuum Dei dicuntur, quia divinam in se non deformant imaginem, charismatum non excludunt dona, animae speciem non demoliuntur. Qui nihil boni sibi, sed totum gratiae Dei tribuunt, scientes se nihil habere quod non acceperunt. Hoc enim operatus est in eis, qui vasa misericordiae fecit eos, qui illos ante mundi constitutionem in seipso elegit, ut in se non glorientur, nec altum sapiant, sed timeant, nec dicant in abundantia sua: Non movebor in aeternum. In his 550 meditabitur, qui de Babylone reversus, exempla eorum sibi ad imitandum proponens, ne deceptus conversatione eorum qui terrena sapiunt, in eadem quae dimiserat relabatur, et fiat deterior erroris confusio, si post acceptum aratrum coeperit retro aspicere; aut ad tollendam tunicam in domum remeare. Eorum itaque exemplo se ad bene operandum excitat, et cum eis absens corpore, mente conversatur. Gloriam ergo beatitudinis aeternae quam receperunt, aut recepturi sunt, attendit; ut eo magis ad opus bonum animetur, quo coeperit agnoscere quod egerunt, et sperare quod acceperunt.
14.5.2
Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.
14.6
Non sufficit bene velle, nisi sequatur et facere. ideo qui in operibus bonis meditatum se dixerat, et in meditatione laudis sanctorum immoratum, secutus adjunxit: Expandi manus meas ad te. Hinc namque propheta nos admonet, dicens: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Quid est manus ad Deum expandere, nisi operationem ad omnipotentem levare? Denique ille manus suas contrahit, qui indigentibus nihil tribuit, qui vocem pauperis non exaudit. Hinc quidam sapiens admonet, dicens: Non sit manus tua ad dandum contracta, et ad accipiendum porrecta. Docuit ille manus expandere, qui dixit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et propheta testatur, dicens: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis. Quid est enim manibus Deum exquirere, nisi operibus sanctis Salvatorem invocare? Nec otiose additum est, Ad te, quia sunt plerique qui in eo quod bene agunt, laudari ab hominibus appetunt. Hi manus suas ad Deum non expandunt, quia per opera sanctitatis non Deum, sed mundi gloriam quaerunt. De talibus dicit Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Expandamus ergo manus nostras ad Deum, ne justitiam nostram faciamus coram hominibus( Ibidem); nec cum fatuis virginibus lampades vacuas accipiamus; sed in vasis nostris oleum sumentes, venienti sponso occurramus, ut dicere cum Apostolo possimus( Matth, XXV): Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
14.7.1
Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Hoc est propter quod magis timoratus quisque se ad bene operandum excitat, si se non extollat de meritis, si in se superbiam humanae praesumptionis exstinguat, si nihil se esse reputet, si virtutis incrementum a conditore exspectet. Ideoque ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Quasi enim terra sine aqua, est anima sine gratia. Sicut enim terra quae imbre non perfunditur, non vestitur herbis, non venustatur floribus, non abundat messe; sic anima gratia carens non operitur virtutibus, non cogitat de coelestibus, non insistit utilibus. Vitiato namque in primo parente libero arbitrio, jam nec velle quidem bonum possumus, nisi illius gratia adjuvemur, apud quem gressus hominis diriguntur. Scriptum quippe est: Praeparatur voluntas a Domino. Et Dominus discipulis ait: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et Apostolus: Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Et iterum: Gratia Dei salvati estis, per fidem. Si ergo fidem sine gratia Dei nemo habet, quis se facere fructum aestimet sine adjutorio illius, qui ait: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat( Joan, XV, 16)? Quicunque enim plantet aut riget, incassum vox correptionis exterius perstrepit, nisi ille incrementum 551 dederit, sine quo nihil possumus facere.
14.7.2
Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.
14.8.1
Non incongrue a quodam sapiente dictum est: Cupiditati ipsa celeritas tarda est. Parum enim est desideranti justificationes Dei ut exaudiatur, nisi etiam velociter exaudiatur. Addit etiam causam, quare exaudiri debeat, quasi instantem jam spiritum non habeat, qui spem suam omnino in Deo ponit. Dicendo enim: Defecit spiritus meus, pauperem spiritu se esse testatur, et de seipso non praesumere, sed sacrificium Deo spiritum contribulatum offerre. Agnoscit hoc etiam se ex gratia Dei habere quod humiliatus est, confidens se ejus auxilio erigendum, cujus gratia se sentit elisum. Hinc namque propheta Dominum exorans, ait: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur; emittes spiritum tuum, et creabuntur. Non enim receptaculum spiritus Dei quisquam efficitur, nisi spiritu suo primitus evacuetur. Nam nec requiescit spiritus Dei nisi super humilem et quietum, et trementem sermones Dei. Denique qui tremit, deficit. Hinc propheta ait: Defecit in salutari tuo anima mea. Nisi enim quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est, non appropinquat. Hinc de regina Saba scriptum est quod audita sapientia Salomonis, et visis ministris domus ejus, non habebat ultra spiritum, quia electorum Ecclesia de gentibus congregata, cognita Christi gratia et Evangelicae doctrinae inventis magistris, abjecto superbiae spiritu, omnique elationis fastu deposito, didicit de seipsa diffidere, et in Regis sui misericordia magna sperare.
14.8.2
Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum,
14.9.1
Solent domini irati ab his quibus offensi sunt servis oculos avertere, et si quando illi pro gratia supplicaverint, in partem aliam faciem declinare. Et quia recto eos intuitu conspicere nequeunt, animorum suorum motus in ipso corporis habitu ostendunt. Deus quoque idem delinquentibus avertitur, quia turpitudinem eorum sereno vultu inspicere dedignatur. Sed qui abjicit delinquentem, convertitur ad poenitentem, vocat etiam aversos, donat peccata conversis, hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes, confirmat laborantes, exaudit corde clamantes. Ipse namque per prophetam dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Sed quia converti ad eum sine ipso non possumus, quotidie cum propheta clamemus: Ne avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Avertente Domino faciem, peccator in lacum descendit, quia nisi illum Deus misericorditer respexerit, post multa perpetrata scelera in desperationis foveam cadit. Nam et Petrus amare non flevisset, nisi eum Dominus respexisset. Est enim poenitentia unum de perfectis donis descendentibus a Patre luminum. Nisi ergo benigna Dei misericordia mentem hominis illuminaverit, impossibile est ei in novam naturam mutari, cum scriptum sit: Non potest a se facere quidquam, nisi datum fuerit desuper. Et Apostolus: Fiduciam, inquit, talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Si ergo nec cogitare aliquid a nobis sufficimus, quomodo sine respectu misericordiae Dei poenitentiam agemus? Sunt enim tenebrae ubi Christus non respicit, ubi lux illa vera non ingreditur; quae sic lucet in tenebris, ut tamen non comprehendatur 552 a tenebris. Ideoque propheta Dominum exorans dicebat: Faciem tuam illumina super servum tuum. Quid est autem facies Dei, nisi quaedam claritas cognitionis ejus? Hanc cognitionis ejus claritatem non vident, qui misericordiam ipsius ignorant, qui de peccatorum suorum venia desperant. Illi denique in lacum descendunt, ubi lumen non videant misericordiae, intentionem cordis non dirigant ad coelos, carnis satisfaciant desideriis, Deum contemnant, sicut scriptum est: Peccator cum in profundum venerit, contemnit. De talibus per Amos prophetam Dominus intonat, dicens: Si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. Quid est enim celari in profundo maris, nisi in altitudine delitescere desperationis? Celat vero se qui non confitetur peccata sua. Non confitetur autem qui desperat de misericordia Dei. Vel certe ille se ab oculis Dei celat, qui a mandatis ejus avertitur. Oculi enim Domini, spiritus Dei, qui legem, id est mandata dedit. Qui ergo se ab oculis Dei in profundo desperationis celaverint, potestatem accipit diabolus ut eos mordeat, et in ventrem eos suae malitiae inducat. Ipse est enim serpens, cui dictum est: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae.
14.9.2
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi.
14.10
Quid est mane, nisi sequentis diei initium? Quae autem dies, nisi illa de qua propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia? Et Apostolus: Nox, inquit, praecessit, dies autem appropinquavit, abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus. Illa est enim dies quam verus ille sol illuminat, qui nescit occasum, quem non obtenebrat nubes, non obscurat nebula, non obumbrat turbo. Quae recte una dicitur, quia nullius finis termino angustatur. In hac quippe vita diem non habemus, in qua per fidem, non per speciem ambulamus. In qua caecitatis nostrae patimur tenebras, et erroris humani deflemus caliginem. In qua assiduis moeroris et angustiae premimur nebulis, et per devia trahimur, quasi captivi lumen sapientiae non habentes, et in cogitationibus nostris evanescentes. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, et revelata facie Deum videre coeperimus, tunc omnis effugiet caligo tenebrarum, omnis evanescet ignorantiae fumus, omnis dissipabitur tentationis nebula; quia et corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Illa erit claritatis et lucis dies, quam electis omnibus praeparavit, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae. Hujus diei mane est futura resurrectio, juxta quod scriptum est: Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, neque habitabit juxta te malignus. Et iterum: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, ad annuntiandum manae misericordiam tuam. In ea quippe justorum lucescet felicitas, apparebit gloria, videbitur exsultatio; ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, ubi novissima destruetur mors, ubi justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
14.11.1
In illo autem mane auditam faciet Dominus misericordiam suam, cum segregatis justis ab impiis, ovibus scilicet ab haedis, dicet his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ibi nota fiet misericordia Dei, quam in praesenti vita 553 mens humana capere non potest. Praeparavit enim Dominus diligentibus se, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Ideo qui per bonam conversationem a gratia Dei venientem, ad desiderium aeternae vitae erigitur, dicit: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam scilicet aeternam. Misericordia enim Domini ab aeterno usque in aeternum super timentes eum. Quod si illa sanctorum felicitas misericordia est, et non meritis acquiritur, ubi erit quod scriptum est: Et tu reddes unicuique secundum opera sua Si secundum opera redditur, quomodo misericordia aestimabitur? Sed aliud est secundum opera reddere, et aliud propter ipsa opera reddere. In eo enim quod secundum opera dicitur, ipsa operum qualitas intelligitur, ut cujus apparuerint bona opera, ejus sit et retributio gloriosa. Illi namque beatae vitae in qua cum Deo et de Deo vivitur nullus potest aequari labor, nulla opera comparari, praesertim cum Apostolus dicat: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quanquam et ex hoc quoque misericordia jure possit nominari, quia pro illis operibus datur, quae sine praeventu misericordiae Dei nemo assequitur. Unde in Psalmis dicitur: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Nisi enim vasa irae fecisset vasa misericordiae, neminem ab illa perditionis massa conversatio sancta discerneret, neminem a poena perpetuae mortis justitia propria liberaret. Constat ergo quia quibus misericorditer tribuit ut in hac vita bene operentur, eis misericordius largitur ut in aeterna beatitudine centuplicato fructu remunerentur. Haec est gratia, quam pro gratia dandam sanctus Dei apostolus perhibet, ut quibus in hac vita divinitus datur gratia sanctificationis, eis ex hac quoque in futuro detur gratia aeternae felicitatis. Quod vero ait: Quia in te speravi, quasi causa est justae petitionis, quia cum spem suam quis in Deo posuerit, ad exorandum Deum confidentior erit. Dixerat quoque superius: Defecit spiritus meus, nunc vero in Deo sperare se dicit. In quo majoribus usus confidentiae remediis, spei nostrae saluberrimum adhibet documentum, ut discamus parum esse quod a nobis deficimus, nisi nos transcendentes, in Deo proficiamus.
14.11.2
Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
14.12.1
Quis est qui pervenire possit ad audiendam mane vocem misericordiae, nisi ambulaverit in via justitiae? Hinc propheta Dominum exorans, ait: Viam justificationum tuarum instrue me. Et illud: Dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. Et, Dirige in conspectu tuo viam meam. Sciebat enim viam esse quae recta videtur hominibus, cujus novissima ad mortem ducunt. Ideoque ait: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Vide ordinem. Primum est ut a teipso deficias, nec super te causa jactantiae rapiaris, sed omnibus inferiorem te sentias, et sic in te spiritum superbiae exstinguas. Non te generis nobilitas extollat, non erigat honor, non inflet prudentia. Qui enim confidit in homine, maledicto subjacet. Deinde sequitur ut in Deo speres, ut derelictus( juxta prophetam), a patre et matre, assumaris a Domino, et ejus praesidio guberneris inter fluctus mundanae tentationis. Postremo ut animam ipsam leves ad Deum, et omni vanitate expulsa, in coelestibus converseris, ubi deliciarum Dei reficiaris dulcedine, et visionis ejus perfruaris claritate. 554 Non tibi subrepat terrenarum delectatio cupiditatum, non vanitatum phantasmata mentem occupent, quae cum animum in diversa traxerint, tantam inducunt caliginem negligentiae, et caecitatis tenebras opponunt, ut cum appetere coeperit infima, nullatenus erigatur ad summa. Si amore coelestium accensus fueris, et per istos ascenderis humilitatis gradus, poteris et tu dicere cum propheta: Ad te, Domine, levavi animam meam. Beatus qui hoc potest dicere. Beatus plane quem iniquitas non onerat, non revocat delectatio, non inclinat voluptas, quem non gravat cupiditas, non deprimit opulentia, non trahit ambitio, sicut scriptum est: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit.
14.12.2
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
14.13
Qui in via ambulat, insidias metuit, hostium timet incursus, praedonum impetus perhorrescit. Ideo qui viam nosse salutis desiderat, ut etiam ab inimicis eripiatur exorat. Novit quia inter inimicos graditur, in medio laqueorum, undique pericula imminent, undique ponuntur insidiae, undique incauti praecipitantur. Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Occupat incautos, inermes sauciat, incautos exspoliat. Alios necat, alios captivat, alios suffocat. Aliquando transfigurat se in angelum lucis, et incautae menti quaedam agenda bona proponit; ut dum a proposito tentatus deciderit, et tentationum ventis velut arundo coeperit agitari, facilius ad delicti inducatur consensum. Inserit inutiles cogitationes, vana adhibet desideria, virtutum figmenta depingit. Si quem vero invenerit fortiorem, in bono proposito perseverantem, eum acrius persequitur, et gravioribus admotis tentationum aculeis, exstinguere conatur. Habet quoque secum nequitiae ministros, duces et satellites suos, cum quibus adversus humanam fragilitatem congreditur, ut ea tanto facilius superetur, quanto non ab uno, sed a multis impugnatur. Contra hunc potentem adversarium ejusque plurimos apparatus nos instruebat Paulus, cum diceret: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Quis tot inimicorum catervas evadere, eorumque insidias investigare potest? Non gravantur carne, nullis occupantur curis, sed sunt ad nocendum parati. Quis hominum adversus eos dimicans illaesus abire potest, nisi auxilio divinae gratiae vallatus fuerit, et scuto bonae voluntatis ejus coronatus? Etiamsi bonae operationis studio floreat, si lumine polleat virtutum, non poterit inimici rugientis superare nequitiam, nec potestatis iniquae reprimere vires, nisi illius fuerit fretus praesidio, qui sic manet in nobis, ut etiam pugnet pro nobis.
14.14.1
Restat ergo ut in omnibus divinae gratiae auxilium postulemus, et ad illud inexpugnabile occurramus semper refugium, in quo nullius hostis timeamus incursum. Ad illud nempe refugium confugerat qui dicebat: Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. Et alibi: Domine, refugium factus es nobis. Notandum vero quia non ait, protege me, sed eripe me, quasi dicat: Jam me fraudum suarum laqueis implicant, jam deceptionum astringunt nodis, jam retibus iniquitatum involvunt. Quis autem ad eripiendum idoneus, nisi ille, cui 555 cum propheta cantamus: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus Et ne quis sibi placens de ereptione sua glorietur, adjunctum est: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Ambulantes itaque in via hac in qua absconderunt laqueos nobis, totis ad Deum medullis cordis clamemus: Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Justum est ut Deo suo omnis homo serviat, creatura obediat Creatori, Domini sui mandata servus non transgrediatur. Contendat christiana anima facere voluntatem Dei sui, agnoscat Creatorem suum, audiat vocem ejus, dirigat viam ejus, obediat praeceptis ejus. Oret ut doceatur, postulet ut dirigatur, supplicet ut confirmetur. Hoc quippe sine auxilio divinae inspirationis assequi nemo potest, sed in omnibus divina nobis est exoranda clementia; ut infuso cordibus nostris spiritu, cujus unctio docet nos de omnibus, discamus quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta.
14.14.2
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua
14.15
Qui a spiritu suo defecit, a spiritu Dei deducitur. Dixerat autem superius suum spiritum defecisse. Constat itaque quia ad malum eum suus spiritus deduxerat. Et fortasse deduxerat eum in regionem longinquam, in qua substantiam suam dissipasset, in qua fames esset verbi Dei, in qua uni civium, videlicet diabolo, qui princeps est mundi hujus nuncupatus, adhaerens, ad porcos mitteretur pascendos; ubi porcorum cibis ventrem suum cuperet implere, id est malignorum spirituum suggestionibus carni suae satisfacere. Jam vero malo spiritu deficiente, a Dei bono assumptus, in terram rectam speret introduci; quae tribulos non germinet et spinas, nec deserta sit, vel invia, vel inaquosa; sed centenis exuberet fructibus, et deliciis abundet aeternis. Qui enim spiritu Dei aguntur, hi juxta Apostoli vocem, filii Dei sunt. Si autem filii, et haeredes; et si haeredes, haereditatem possidentes. Quae est autem haereditas, nisi terra viventium? Hinc namque propheta ait: Mansueti haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Hinc rursus ait: Benedicentes ei, haereditabunt terram. Et ne quis crederet terram illam quae transitura est, benedicentibus et mansuetis haereditatem promitti, subjunxit atque ait: Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Et: Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. Si ergo haereditas filiorum est, et illi sunt filii Dei, qui aguntur spiritu Dei, cum haereditas terra viventium sit; qui spiritu Dei illuminantur, in terram rectam deducentur. Ad quam quicunque deducitur, in multitudine pacis delectatur. Hanc pacis multitudinem Dominus per prophetam pollicetur, dicens: Dabo illis solatium verum, pacem super pacem. Super pacem enim quam dilectis suis in hac vita tribuit, in aeterna felicitate aliam divina miseratio dabit; ut jam caro non repugnet spiritui, nec aliqua ullius tentationis subrepat occasio, omnibus jam compositis; ut reformata in melius humana natura, nemo jam cadere, nemo possit peccare. Haec est pax Christi quam apostolis ipse promisit, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. In quo notandum quia cum bis eis suam pacem promisit, 556 intelligamus sanctos Dei quamdam in hac vita pacem habere, sed veram perfectamque pacem ibi solummodo inventuros, ubi eos jam nulla vana movebit cogitatio, nulla turbabit illusio, cum eripuerit Deus animas eorum de morte, oculos eorum a lacrymis, pedes eorum a lapsu. Hanc pacem Christus solus habuit, quia solus inter mortuos liber, peccati aculeum in corde non sensit. Nos vero quandiu corruptibili carne premimur, et corporis innectimur nodis, integrae illius perfectaeque pacis ignari vane conturbamur, irrepentibus nobis terrenarum illecebris cupiditatum, et cogitationibus vanis, quae frequenter quasi facto agmine ex improviso erumpentes, mentem confundunt, atque alio quam proposuerimus, animum trahunt. Non enim in potestate nostra est cor nostrum; non ad Deum secundum voluntatem nostram erigitur; deducitur ad ima, trahitur ad devia. Si ergo in terram rectam cupimus ingredi, a spiritu Dei bono optemus deduci.
14.16.1
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. Non vivit justitiae, nisi qui moritur iniquitati. Sicut autem quod seminavimus non vivificatur, nisi moriatur prius; sic qui mundo et concupiscentiis ejus non moritur, in fructu bonorum operum non multiplicatur. Superest ergo ut mortificemus membra nostra quae sunt super terram, quatenus vivificet nos auctor vitae. Ad hoc enim ipse mortuus est, et resurrexit, ut nos peccatis mortui, justitiae vivamus. Hinc propheta dicit: Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. Illa nempe resurrectio, nostra vita fuit, per quam a morte animae liberati sumus, atque vitae restituti perpetuae. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. Vides quia qui Christo commoritur, cum eo convivificatur, sicut testatur Apostolus, dicens: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Plus est autem vivificari in aequitate quam vivificari aequitati. Denique qui in aequitate vivificatur, in ipsam aequitatem introducitur, ut nihil iniquum sapiat, nihil impium agat. Potest etiam per aequitatem ipse Christus intelligi, in quo vivificatur qui mundo moritur. Denique corpore suo et sanguine pascimur et vivificamur, alimur et saginamur. Nec otiose additur: Propter nomen tuum. Ad omne enim bonum quod agimus, non nostram, sed Domini gloriam quaerimus. In eo namque opus bonum Deo acceptum efficitur, si ex virtute operis non servi, sed Domini nomen glorificetur.
14.16.2
Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
14.17.1
Inter multiplices humanae animae tribulationes, et innumerabiles afflictionum molestias, nulla est major afflictio quam conscientia delictorum. Cum enim exterius patitur homo, ad Deum confugit, ad virum fortitudinis recurrit. Singulare namque et saluberrimum est consolationis remedium tribulationes exterius patienti; ut si eum contristat orbitas, si angit paupertas, si venit infirmitas, recedat ab eo qui foris est strepitu, et ingressus in interiora mentis penetralia, ibi Deum invocet, ubi nemo videt. Restat quoque ut ostium cordis contra illatas claudat molestias, ut saevientium exterius non sentiat impetus, sed in spe coelestium promissorum exsultans postponat damna, molestias negligat, saeculi blandimenta contemnat, humiliet se in confessione peccati, magnificet et laudet 557 Deum corripientem et consolantem. Quod si malae conscientiae tribulationem perferens, in arcano cordis Deum non invenit, quoniam forte recessit ab hospitio cordis pro abundantia iniquitatis, quid facturus est homo? ubi consolationem inveniet? ubi requiem perquiret? Grandis tribulatio, ubi nullus evadendi aditus, ubi nulla libertatis spes, ubi nulla ereptionis fiducia. Si ad exteriora recurrit, si in transitoriis consolationem quaesierit, ibi animi afflictio urgebit, sollicitudinum stimulabit calamitas, miseriarum turba vallabit. Quae enim in temporalibus consolatio? quale in divitiis gaudium? Nunquid nobiscum permansurae sunt? Nonne illae sunt spinae, quae semen verbi suffocant? Quae sicut acquisitae laetificant, sic etiam amissae contristant. Superest itaque ut in tribulatione positus peccator ad eum recurrat in quo solo vera est consolatio, et per istius vitae noctes in lectulo cordis Deum quaerat. Quem si primo non invenit, magis ad quaerendum animetur, surgat ad amorem coelestium, civitatem circumeat exsultatione universae terrae fundatam, interroget vigiles qui custodiunt Ecclesiam, nudetur pallio saecularis ornatus, et charitatis sagitta interius vulneretur. Nec prius a quaerendo desistat, quam moerentium consolatorem inveniat. Inventum autem summopere teneat, donec redemptus ope adjutricis gratiae, a conscientiae eripiatur tribulatione. Si enim naufragus cupiens vitam in undis servare, semel adeptam tabulam non ante dimittit, quam fractus labore saevientium procellarum deficiat, aut vehiculi praesidio adjutus, optatum littus attingat; quis in hujus maris magni et spatiosi naufragio Dei non amplectatur sapientiam, cujus gubernetur praesidio, regimine deducatur? De ipsa namque scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus. Quae est autem Dei sapientia, nisi Christus? secundum quod Apostolus ait: Christum Dei, virtutem, et Dei sapientiam. Teneamus ergo lignum salutis in pelago procellosae tempestatis, per quod possimus et a periculo horrendae mortis eripi, et de tribulatione diabolicarum tentationum educi. Dat nobis magnam ereptionis nostrae fiduciam quod subditur: Et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Qui sint inimici humani generis, et Christianae animae impugnatores, superiori satis expositione declaratum est. Quos tunc clementia divina disperdit, cum eis vires nocendi adimit; cum adversus jacula tentationis diabolicae scutum opponit suae protectionis. Quasi enim confusi abscedunt, cum se ad praevalendum impotentes agnoscunt.
14.17.2
Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
14.18
Justum est ut bonus servus a bono domino adjuvetur, contra hostiles muniatur incursus, a periculo liberetur. Sed quid est quod se nominat servum, cum servus non maneat in domo in aeternum? Hinc ipsa Veritas discipulis ait: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus( Joan. XV, 15). Et Apostolus: Non accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Sed sciendum, quoniam sicut sunt duo timores, ita etiam sunt duae servitutes. Est enim timor poenam habens, quem perfecta charitas foras mittit. Est et timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi, de quo etiam scriptum est: Initium sapientiae timor Domini. Et iterum: Timentibus Deum nihil deest. Ille igitur timor qui a charitate excluditur, 558 ad servum non manentem in domo pertinere videtur. Timor vero sanctus servo illi convenire noscitur cui voce Dominica dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
14.19.1
Quod vero ait: Perdes omnes qui tribulant animam meam, ad illam beatae vitae felicitatem referendum est, in qua nullum habebimus adversarium, nullum metuemus inimicum, cum absorbebitur mors in victoria, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales angelis effecti. Modo enim nihil quietis aut securitatis invenire possumus, dum adhuc in nobisipsis ingemiscimus gravati, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc nulla erit diabolicae fraudis impugnatio, nullum haereticae pravitatis dogma, nulla infidelis populi impietas, omnibus ita pacatis et compositis, ut in tabernaculis justorum sola audiatur vox exsultationis et salutis. Ibi sancti sine fine laudabunt Deum, et in lumine claritatis ejus exsultabunt, cives effecti illius civitatis, quae libera est, et aeterna in coelis. Quam non obscurant tenebrae, non obumbrat nox, non consumit vetustas, non in ea rutilat lumen solis, aut lunae splendor, aut stellarum jubar, non ibi lucerna quaeritur, non lampas accenditur, non lychnus aptatur. Claritas quippe divina eam illuminat, sol clarificat justitiae, lux vera illustrat, lux, inquam, inaccessibilis, quae non clauditur loco, non finitur tempore, non obumbratur tenebris, non variatur nocte. 559 Hoc immenso et indeficiente et lucidissimo lumine illustrata Jerusalem sancta, quae est mater nostra, filios abdicat tenebrarum, cives recipit pacificos; filios videlicet lucis et diei, filios adoptionis, consortes supernae haereditatis. Nullus in eam ingreditur impius, nullus habitat iniquus, nullus intrat immundus. Muri ejus ex lapidibus construuntur vivis, portae ejus ex optimis adornantur margaritis, plateae ejus ex auro purissimo sternuntur, et canticum laetitiae sine fine in ea cantatur. Ibi est lux sine defectu, gaudium sine gemitu, desiderium sine poena, amor sine tristitia, satietas sine fastidio, sospitas sine vitio, vita sine morte, salus sine languore. Ibi sancti et humiles corde; ibi spiritus et animae justorum, ibi cuncti coelestis patriae cives et beatorum spirituum ordines Regem in decore suo videntes, et in gloria virtutis ejus exsultantes. Perfecta viget in omnibus charitas, una omnium laetitia, una jucunditas.
14.19.2
Bone Jesu, Verbum Patris, splendor paternae gloriae, in quem desiderant angeli prospicere, doce me facere voluntatem tuam, ut a spiritu tuo bono deductus, ad beatam illam perveniam civitatem, ubi est dies aeternus, et unus omnium spiritus; ubi est certa securitas, et secura aeternitas; et aeterna tranquillitas, et tranquilla felicitas, et felix suavitas, et suavis jucunditas; ubi tu, Deus, cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per infinita saeculorum saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note