Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Expositio in psalmos poenitentiales
Gregorius IPoen 1 · 8104-exinpspMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8104 Exinpsp
1.1
466 PROEMIUM IN PRIMUM PSALMUM POENITENTIALEM.
1.1
In finem in Carminibus, Psalmus David pro octava.
1.2
Si ille rex et propheta convenienter David, manu fortis vocatus est, quia ursum interfecit, leonem suffocavit, Goliath fortissimum lapidis unius ictu prostravit, et Gentes innumeras imperii sui ditioni subegit; non incongrue eodem nomine sanctam animam accipimus, quae illum, qui quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret, in se ipsa interfecit. Et si quando eam sicut fortis armatus aperto certamine aggreditur, lapidis, quem reprobaverunt aedificantes, illum ictu prosternit, corporis nihilominus passiones subigit, atque ad virtutum officia convertit. Psalterium quoque eamdem animam spiritalibus exercitiis assuetam non inconvenienter nominamus. Sicut enim musicum illud instrumentum triangulum decem chordarum inferius quidem percutitur, superius vero sonare videtur; ita anima sanctae Trinitatis fide formata, decem Legis praeceptis instructa, inferius percutitur et superius auditur; quia cum carnem aliquis perfecte afflixerit, tunc suavissimum Deo in dulcedine melos reddit. Per psalmum ergo, meditationes et laudes et gaudia de Deo in animo concepta accipimus, sicut cantum illius musici instrumenti psalmum vocamus. Psalmus ergo iste, id est haec meditatio, David, id est fideli animae virtutibus exercitatae attribuitur; animae scilicet tendenti in finem, id est in Christum, qui est initium et finis. Christus finis dicitur, vel quia est consummatio Legis et Prophetarum, sicut ipse pendens in cruce testatus est, cum aceto et felle potatus dixit: 467 Consummatum est. Vel quia bonorum omnium perfectio est, quia nullum bonum perficitur, nisi quod in summo bono solidatur. Sicut enim nobis non sufficit alios bonos quaerere, nisi ad ejus studeamus agnitionem pervenire: ita eo invento nullus jam melior quaeritur, quia omnis creatura eo, sub cujus pedibus a Patre omnia sunt subjecta, inferior invenitur. Pro octava vero psalmus iste factus asseritur, quia pro consideratione futurae resurrectionis Domino decantatur. Omne praesentis vitae tempus septem diebus evolvitur; et ideo aeterna dies, quae expleta horum dierum vicissitudine futura est, octava vocatur. Et quia pro consideratione extremi judicii psalmus iste concinitur, recte pro octava intitulatur. Vel quia sequitur finem carnalis et spiritalis generationis, ideo octava dicitur resurrectionis. Caro enim ex quatuor constat elementis, anima tribus vegetatur naturis. Est enim rationalis ad discernendum, concupiscibilis ad virtutes appetendum, irascibilis ad vitia aversandum. De hac enim ira per eumdem prophetam dicitur: Irascimini, et nolite peccare. Quod enim se contra seipsum erexerit, et zelo rectitudinis inflammatus, contra vitiorum se importunitates viriliter commoverit, in conspectu interni judicis nequaquam deliquit. Vel secundum quosdam octava dicitur, quia sequitur sex aetates in hoc saeculo viventium, et septimam dormientium justorum. Hunc autem psalmum in hymnis habendum titulus adstruit; quia qui tactus dolore cordis intrinsecus pecccata sua confitens cor in poenitentia conterit, suavem ad aures misericordis Dei vocem exsultationis reddit. Majus est enim angelis Dei super uno peccatore poenitente gaudium, quam de nonagintanovem perseverantia justorum. Et qui pro indulgentiae desiderio iniquitates suas annuntiat, in tabernaculis justorum dulciter hymnizat. 468 Loquitur ergo in hoc psalmo fidelis anima, octavam illam, id est diem judicii tremendam considerans, terroremque districtionis divinae et reproborum damnationem perpetuam prudentiae intuitu contemplans. Et quia de suis meritis diffidens, in se qualiter in illo tremendo examine iram ultionis divinae effugere possit, non invenit; audacter quidem, sed confidenter ad fontem misericordiae, faciem ejus praeoccupans accedit, malens in hac vita per poenitentiam et flagella conteri, quam in futuro horrendis suppliciorum cruciatibus affligi. Quid ergo dicat audiamus, et illius exemplo cum fiducia ad thronum gloriae Dei adeamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note