Expositio in psalmos poenitentiales
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8104 Exinpsp
7.1
PROOEMIUM IN QUARTUM PSALMUM POENITENTIALEM.
7.1
Cum venit Nathan propheta ad David, quando intravit ad Bethsabee.
7.2
Nota est historia de qua titulus iste sumptus est. David enim captus pulchritudine Bethsabee uxoris Uriae, non solum cum ea carnaliter coiit, sed etiam occiso viro eam sibi in conjugium copulavit. Postea vero cum venisset ad eum Nathan propheta, eumque suo judicio, inducta de ovibus similitudine condemnasset, non solum peccatum celare vel defendere noluit, sed etiam confessus quod fecerat, ad dura se poenitentiae lamenta convertit. In psalmo tamen nulla fit de historia mentio, sed magna cognoscitur animi dolentis affectio. Admonemur autem in hoc psalmo prospera metuere, et contra omnem saeculi felicitatem acrius vigilare. Saepe namque praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta. Sicut enim per fletus ad gaudia ducimur, ita per gaudia ad fletum pervenitur. Ille nempe qui dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, ipsemet ait: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Quis sanctior David? qui cum Saulis persecutionibus urgeretur, non solum persequentem occidere non voluit, sed ipsi persecutori, cum ipsum occidere posset, pepercit. Tanto enim in Dei misericordia spem suam fixerat, quanto miserabilius infirmitatem suae tribulationis sentiebat. Verum ubi devictis hostibus, pressuris caruit, homicidium adulterio incaute securus adjecit. Admonemur etiam in hoc psalmo carnales cupiditates restringere, et de Dei misericordia nunquam desperare. Quisquis ergo desperans de venia, agere poenitentiam dubitat, David poenitentiam ad animum reducat. Audiamus et nos David clamantem, et nos cum eo clamemus; gementem, et congemiscamus. Audiamus flentem, et collacrymemur; correctum, et collaetemur.