Expositio in psalmos poenitentiales
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8104 Exinpsp
9.1
PROOEMIUM. IN QUINTUM PSALMUM POENITENTIALEM.
9.1
Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Domino effuderit precem suam.
9.2
Quis est iste pauper cujus in hoc psalmo notatur oratio, nisi ille de quo ait Apostolus: Qui cum esset dives, pauper pro nobis factus est? Ipse enim ut nos divitiarum suarum efficeret participes, paupertatis nostrae suscepit necessitates: Exinanivit namque semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Sicut autem pauper pro nobis factus est, ita et pro nobis anxiatus est. Denique et pro nobis est morti traditus, et pro nobis in ligno suspensus. Mortuus est enim, ut ait Apostolus, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ex humana autem natura habuit ut anxiaretur, ex qua habuit etiam ut moreretur. Orat ergo caput nostrum in psalmo hoc, ut illuc reducamur per gratiam, unde per primi parentis cecidimus culpam. Potest etiam haec oratio convenire unicuique, qui pauperem se esse intelligit et suarum miseriam necessitatum agnoscit; qui fallaces esse divitias saeculi istius considerat, et quam horrendum sit in manus Dei viventis incidere, pensat. Qui post tergum reductis oculis cogitat unde ceciderit, et circumspectis omnibus quae imminent, quas invenerit calamitates attendit. Haec itaque omnia ante mentis oculos omnis pauper congerat, et pauperem Christum pro nobis anxiatum considerans, miseriarum suarum multitudinem attendat; quanta gloria in Adam fuerit creatus recolligat, et in his omnibus anxiatus, non in oculis hominum, sed coram Domino precem suam effundat, dicens: