Homiliae in Ezechielem
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 21412 Hoinez
13.18
Saepe quidam verbum Dei audire desiderant, sed dum alios conspiciunt aurem avertere, etiam ipsi a salutis auditu deviant; et plerumque multi quiescere appetunt, atque a cunctis mundi hujus actibus vacare, nullis jam desideriis terrenis succumbere, sed dum vident alios inquiete agendo proficere, atque in hoc mundo divitiis et honoribus extolli, quia necdum in via rectitudinis firmi sunt, ad prava opera ex aliorum exemplo delabuntur. Hinc est enim quod in typo infirmantium Psalmista loquens, dicebat: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelatus sum in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Hinc iterum dicit: Dum superbit impius, incenditur pauper, Hinc ad Jeremiam prophetam voce dominica de Juda et Israel dicitur: Nunquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimetipsa super omnem montem excelsum, et sub omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi cum fecisset haec omnia: Ad me convertere, et non est reversa. Ubi statim subditur qualiter ex aemulatione ejus etiam Juda cecidit, quae stare videbatur. Ait enim: Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quod maechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit et fornicata est etiam ipsa. Ecce misericors Deus contemnitur et vocat, aversantibus se signum misericordiae aperit, quia peccanti dicit: Ad me convertere, et tamen non est conversa. Sed quia omnipotentem Deum plebs Israelitica deseruit, reverti nolens, libellum repudii accepit. Deseruit videlicet peccando, sed libellum repudii accepit in suis iniquitatibus sine flagello remanendo. Anima enim quae peccat, recedit. Sed si eam post peccatum prosperitas sequitur, nulla disciplina, nulla districtionis increpatio revocat ad cor; in divisione quam inter se et Dominum fecit, etiam libellum repudii accepit, ut jam, velut aliena derelicta, faciat mala quae vult, zeli Dei flagella non sentiat, quatenus ad aeterna 1300 supplicia profundius descendat. Sed soror ejus Juda, quoniam dimissam Israeliticam plebem in suis voluptatibus vidit, ipsa quoque in immunditiam fornicationis exarsit. Quia enim aspexit adulteram in sua perversitate florere, etiam ipsa non timuit deterius peccare, atque a conjunctione Domini, quasi a viri legitimi cubili, recedere. Unde necesse est ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos. Hinc enim per Salomonem dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Qui enim a Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo disciplinae invenitur alienus. Dicatur ergo: Qui audit audiat, et qui quiescit quiescat, quia domus exasperans est. Ac si aperte diceretur: Vos, qui jam et verba veritatis audire, et a prava coepistis actione quiescere, nolite illos imitari quorum me exasperari moribus videtis.
13.19.1
Quod tamen intelligere et aliter possumus. Quidam enim verbum audientes non audiunt, quoniam aurem ad sacrum eloquium ponunt, sed cor a mundi desideriis non evellunt. Et sunt nonnulli qui quiescentes minime quiescunt, quia a pravis quidem actibus otiosi sunt corpore, sed perversitates operum ex dilectione versant in mente. Hinc est enim quod de Judaea ad captivitatem perveniente scriptum est: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus. Hostes quippe Sabbata derident, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes injiciunt, ut et si quiescit ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione. Recte ergo nunc dicitur: Qui audit audiat, quatenus sic fiat sermo in aure corporis, ut sonet in aure cordis. Et qui quiescit quiescat, ut pravitatis desideria repellantur a cogitatione, cum jam repulsa videntur ab opere. Ubi ne malorum, sicut diximus, exempla sequamur, adjungitur: Quia domus exasperans est. Mali autem etsi diu tolerantur, subito corruunt, et eorum poenas infirmi conspiciunt, ne quorum culpas impunitas existimant imitentur. Unde hic quoque ejusdem Judaeae desolatio subjungitur, quae domus exasperans vocatur, cum protinus prophetae suo Dominus dicit:
13.19.2
EZECH. IV, 1, 2, 3.-- Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum est domus Israel.
13.20
In quibus videlicet verbis quid aliud juxta historiam nisi Jerosolymae urbis obsessio atque destructio designatur, et peccatoris populi afflictio exprimitur? Qui domus exasperans vocatur, cum aperte dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, 1301 et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Sed quia verba prophetiae sic plerumque narrant historica, ut per haec etiam mystica describantur, oportet ut haec eadem dicta quae protulimus spiritaliter disseramus, maxime quia in eis interponitur quod teneri posse ad litteram non videtur, cum dicitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Nisi enim rebus historicis mystica miscerentur, quid sartago ferrea necessaria prophetae fuit, ut hanc inter se et civitatem poneret, quatenus se ab ejus obsidione separaret? Cum enim dicitur: Sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, aperte declaratur quia per eamdem sartaginem ferream ab obsidione civitatis propheta se liberum reddat. Unde et quod praedixit subjungitur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Ex qua re ostenditur quia propheta in eadem obsidione non erit, si sartaginem ferream inter se et civitatem murum ferreum ponit. Et certe sive in ea captivitate quae prius, sive in ea quae postmodum Israelitico populo contigit, nullus ab ejusdem captivitatis periculo liber fuit, sed omnes simul par calamitas involvit. Quid ergo intelligi juxta litteram potest, ut propheta inter se et civitatem quae obsidenda est sartaginem ferream ponat? Sed quamvis omne hoc quod in descriptione lateris sub signo Jerosolymorum civitatis legitur juxta litteram factum sit, nobis tamen sciendum est quia typicum aliquid per sartaginem figuratur, et obsessio Jerosolymorum vera describitur.
13.21
Ex quare instruimur, ut dum aliud completum juxta historiam scimus, et aliud juxta historiam a ratione vacare cognoscimus, in sacro verbo utraque teneamus, quatenus et obsessionem Jerosolymorum, quae juxta litteram postmodum facta est, in prophetae verbis et factis credamus esse figuratam, et tamen per eamdem obsidionem obsidio alia, id est interior, designetur. In qua jure quaerimus quid per sartaginem ferream, quae murus ferreus dicitur, valeat designari. Illam itaque obsidionem qua Jerosolymorum civitas destructa est, jam factam novimus; sed nunc aliam intrinsecus, quae quotidie agitur, requiramus. De qua per significationem dicitur: Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
13.22
Sed ante nobis inquirendum est cur Ezechiel propheta vel quoties sublimia conspicit, vel quoties agere aliqua mystica jubetur, prius filius hominis appellatur? Saepe enim sublevatur ad coelestia, et occultis ac invisibilibus rebus ejus mens pascitur. Necesse ergo est ut inter occulta quae penetrat, filius hominis vocetur, ut semper agnoscat quod est, et nunquam extollatur de his ad quae ducitur. Quid est enim prophetae ad spiritalia sublevato semper fili hominis dicere, nisi eum infirmitatis propriae memorem facere? Ut conscius conditionis infirmae, elevari in cogitatione non debeat de magnitudine contemplationis suae. 1302
13.23
Quia vero idem propheta, ut supra jam diximus, typum praedicantium vel doctorum tenet, recte ei nunc dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te. Omnis enim doctor cum terrenum quempiam auditorem ad coelestis verbi doctrinam suscipit, laterem assumit. Cui dum loqui coeperit quae sit retributio coelestis patriae, quae visio pacis supernae, civitatem Jerusalem describit in latere. Quem coram se ponit, quia intenta mente qualitatem audientis considerat, id est provectum vel defectum conspicit, et juxta ejusdem intelligentiam praedicationis suae verba moderatur, ut describi in audientis mente civitas Jerusalem, id est visio pacis, possit. Dicatur ergo: Sume tibi laterem, videlicet proximi cor terrenum. Et pones eum coram te, scilicet ut vitam atque intellectum illius intenta mente custodias. Et describes in eo civitatem Jerusalem, ut ei quae sint superna gaudia de visione pacis innotescas. Quasi enim jam Jerusalem in latere descripta est, cum terrena mens coeperit quae sint illa internae pacis gaudia vera cognoscere, et ad conspiciendam gloriam patriae coelestis anhelare. Quasi in terra visio pacis describitur, quando mens, quae prius terrena sapuerat, per amorem jam ad contemplandam gloriam regni coelestis elevatur.
13.24
Sed mox ut animus amare coelestia coeperit, mox ut ad visionem pacis intimae tota se intentione collegerit, antiquus ille adversarius qui de coelo lapsus est invidet, et insidiari amplius incipit, et acriores quam consueverat tentationes admovet, ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat quando possidebat. Unde scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur, ab exeunte daemone discerpitur, sicut scriptum est: Et clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo. Quid est enim quod obsessum hominem antiquus hostis quem possessum non discerpserat, deserens discerpsit, nisi quod plerumque dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat? Unde et Israelitae quoque ad Moysen et Aaron dicunt: Videat Dominus, et judicet, quoniam fetore fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos. In Moyse enim et Aaron lex et prophetae figuratae sunt. Et saepe apud se infirmus animus quasi contra sacra eloquia murmurat, quia postquam verba coelestia audire et sequi coeperit, regis Aegyptii adversitas, id est maligni spiritus tentatio, excrescit.
13.25
Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae quae illam tentationes sequantur innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare. Unde bene nunc, post descriptam civitatem Jerusalem in latere, dicitur prophetae: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem. In qua enim jam pacis visio describitur, ei necesse est ut tentationum bella nuntientur. Nam ut valeat ad illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio 1303 oportet tribulationum certamina multa sustinere. De qua bene dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem. Praedicator quippe contra erudiendam animam obsidionem ordinat cum praemuniendo indicat quibus se modis vitia virtutibus opponant, quomodo luxuria castitatem feriat, qualiter ira tranquillitatem animi perturbet, quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat, qualiter multiloquium munitionem cordis destruat, quomodo invidia charitatem interficiat, quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, qualiter fallacia cum veritatem in sermone corruperit, hanc etiam in cognitione corrumpat, ut qui verum dicere noluit quod intellexit jam nec intelligat, quod dicere valeat. Ordinatur ergo a praedicatore obsidio cum per sanctae admonitionis verba singulis quibusque virtutibus quae vel quibus modis vitia insidientur ostenditur. Et contra Jerusalem, quam describit in latere, praedicator munitiones aedificat quando mala quaeque quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant; quatenus, sicut saepe jam diximus, immoderata ira justitia videri appetat, et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet. Quasi enim aedificatae contra mentem munitiones sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo jacent semper per actionem.
13.26
Adhuc quoque additur: Et comportabis aggerem. Quo enim mens desiderare coelestia coeperit, eo in illam maligni spiritus tentationibus suis terrenas amplius cogitationes exaggerant. Propheta ergo aggerem comportat cum praedicator sanctus bonis mentibus qualiter terrena desideria subrepere solent denuntiat. Atque adhuc additur: Et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Quasi dat contra animam doctor castra, quando malignorum spirituum contra eam collectas atque adunatas insidias indicat, ut aliquando non solummodo ex uno, sed ex conjunctis vitiis simul tentent.
13.27
Nam sunt quaedam vitia quasi per quamdam sibi cognationem propinqua, sicut dissolutio spiritus, appetitus gulae, et immunditia luxuriae, sicut multiloquium, fallacia, atque perjurium. Ex dissolutione quippe spiritus mens ad ingluviem ventris rapitur, et dum cibis venter extenditur, ad luxuriam caro trahitur superbiendo captiva. Et rursum ex multiloquio fallacia generatur, quia valde difficile est ut qui multa loquitur non etiam mentiatur; et saepe mendacium etiam perjurio tegitur, ut ante humana judicia veletur. Superbia quoque esse sine invidia atque inani gloria nullatenus potest. Superbus etenim quisque honorem quem ipse ambit aliis invidet. Et cum hunc fortasse obtinuerit, in elationem gloriae temporalis attollitur, atque quod alios conspicit minime percipere potuisse, hoc se per inanem gloriam gaudet prae caeteris habere.
13.28
Sciendum quoque est quia saepe nonnulla vitia ad mentem non simul veniunt, sed supponuntur, 1304 ut unum alteri in tentatione succedat. Et aliud contra faciem venit, aliud vero in tentationem se ex latere subjicit, quatenus dum alteri resistitur, ab altero mens decepta capiatur. Ipsa enim quae superius diximus vitia plerumque se alia pro aliis furtive supponunt, sicut nonnunquam dum iram vincere in nobismetipsis conamur, plus quam necesse est lenitas mentem occupat, ut asperitatem peccantibus quam oportet minime proponat. Saepe vero dum nobis inesse incauta lenitas displicet, zelus se in furorem trahit, atque extra patientiae limitem animum captivum rapit. Quia ergo permista simul vitia atque adunata contra mentem veniunt, recte in praedicatoris ore contra descriptam Jerusalem castra proponuntur. Et quia aliquando singula hinc inde sensum feriunt, in gyro arietes ordinantur. Ponit ergo praedicator arietes in gyro, dum caute denuntiat quam blande luxuria percutit, quam aspere impatientia occidit, quam laboriose avaritia accendit et interimit, quam tumide superbia exstinguit. In gyro itaque arietes ponere est praedicando ostendere qui undique soleant animam mucrones vitiorum ferire.
13.29
Sequitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Quia ferrum forte metallum est, et in sartagine cibus frigitur, quid per sartaginem ferream, nisi spiritalis zeli fortis frixura signatur? Omnis quippe spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Quam bene Paulus sartaginem ferream sumpserat, cum zelo animarum cruciatus dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Ipsum suum cor quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia incendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione.
13.30
Sed quid est quod eamdem sartaginem propheta inter se et civitatem murum ferreum ponit, nisi quod idem fortis zelus qui nunc in mente doctoris agitur in die extremi judicii inter eum et animam quam a vitiis zelat testis est? ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quem exhibet de auditoris negligentia reus non sit. Murum ergo ferreum inter se et civitatem ponit, quia ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me. Quantum vero frixura cordis quae spiritali zelo agitur omnipotentem Dominum Deum placat, aperte ostenditur cum offerri per legem simila in sacrificium jubetur. De qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem sua vissimum Domino sacerdos qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari. Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zeli sancti ardorem 305 crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est claritatis misericordiae misceri, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis eam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium demonstrat moribus, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Holocaustum enim totum incensum dicimus. Unde et in translatione altera hoc in loco haec eadem simila quae in sartagine frigitur holocaustum fieri jubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non autem omne sacrificium holocaustum. Sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem in amorem spiritalem minime incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen et quaedam quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium et non holocaustum offerunt. Qui autem cuncta quae mundi sunt deserunt, et totam mentem igne divini amoris incendunt, hi nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum fiunt. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spiritalis afflictione; quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate recte 1306 subditur: Et ob firmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem.
13.31
Quid est obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus conspicit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Unde scriptum est: Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Infirmae quippe animae atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facies, id est per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis abducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper necesse est ut dulcedo et humilitas in corde teneatur, quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat, cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate ejus prodere recusat.
13.32
Sequitur: Et circumdabis eam. Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne quod in hac vita agitur tentationum laqueos apponi posse denuntiat, ut dum ubique fit mens pavida, ubique circumspecta, quanto timidior, tanto vigilantior vivat.
13.33
Sequitur: Signum est domus Israel. Si ad historiam obsidionis quae juxta litteram facta est, signum est domus Israel quod propheta fecit; si ad mysterium quod quotidie erga uniuscujusque animam a doctore agitur, signum est domus Israel et hoc quod egit, et hoc quod agendo nuntiavit, quia sicut domus Israel obsidionem corporaliter pertulit, ita unaquaeque anima quae jam servire omnipotenti Deo incipit obsidentes se insidias malignorum spirituum sentit. A quibus si vere eripi appetit, scire debet quia eripi sua virtute non possit; sed ejus necesse est ut adjutorium speret qui nos, et in carne corruptibili viventes, per redemptionis suae mysterium potest etiam super spiritus qui sunt sine carne roborare, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
14
LIBER SECUNDUS.
14
1307 Quoniam, multis curis prementibus, Ezechielis prophetae librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desideriis placuit petere ut saltem extrema ejus visio, quae ei facta est de aedificio in monte constituto, quae et cunctis est visionibus ejus obscurior, exponi debuisset. Et quidem voluntati vestrae me parere necesse est, sed duo sunt quae hac in re perturbant animum meum. Unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod jam Agilulphum Langobardorum regem ad obsidionem nostram summopere festinantem Padum transisse cognovimus. Unde pensate, fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus penetrare quid valeat mens misera, 1308 timoris sui perturbationibus occupata. Quanto enim circa terrena plus angitur, tanto in his quae sunt coelestia minus videt; et pro eo quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est, quia, sicut scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Quae enim superiora penetrare etiam collecta non sufficit, pensate quid agere poterit divisa? Scimus autem, scimus omnes, quia et fluvius qui in multis rivis dividitur, a suo alveo exsiccatur. Sed tamen inter haec adest superna gratia. Et si mentem meam cogitationum mearum pondera deprimunt, vestrorum hanc pennae desideriorum levant. Obscurum quidem valde est opus quod aggredimur, sed ponamus in animo quia nocturnum iter agimus. Restat ergo ut hoc palpando carpamus.
15.1
HOMILIA PRIMA In explicatione trium priorum versuum cap. XL Ezechielis, et quarti inchoati, de Christo et Ecclesia, de electis et de occultis erga eos Dei judiciis, praesertim disseritur.
15.1
1307 EZECH. XL, 1.-- In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
15.1
Dicturus mystica, narrationem historicam praemittit, ut figat ex tempore, quod credatur ex revelatione. Notandum vero quod in exordio libri hujus quo anno prophetare coeperit indicavit; in fine vero inseruit quo extremam visionem vidit, ita ut cognosci valeat in quot annis prophetiae suae librum duxerit. Tempus namque quo prophetare coepit, in locutionis suae initio posuit, dicens: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini in quinta mensis; ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin. Nunc vero loquitur, dicens: In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae. Idem namque propheta in captivitate prima cum Joachin rege fuerat in Babyloniam transductus. Nam de secunda Jerosolymorum captivitate 1308 subjungit: Quarto decimo anno postquam percussa est civitas. Undecim quippe annis Sedecias post captivitatem primam, in qua Ezechiel propheta cum Joachin rege ductus est in Babylonem, in Jerosolymorum urbe regnaverat. Post captivitatem vero ejusdem Sedeciae, quae jam secunda erat urbis captivitas, quarto decimo anno propheta visionem ultimam videbat. Undecim itaque et quatuordecim simul juncti faciunt viginti et quinque. Si igitur visionem primam quinto captivitatis prioris anno locutus est, atque hanc ultimam vigesimo et quinto anno factam fuisse describit, profecto patet quod in viginti annis locutionis suae moras usque ad ultimae visionis suae verba tetenderit. Nec moyere quempiam debet quod in medio prophetiae suae volumine, cum de Babylonico rege loqueretur, vigesimi ac septimi anni memoriam facit. Quo in loco cum nihil de tempore suae captivitatis interserit, aperte demonstrat, quia ejus regis tempora describat, 1309 de quo ut prophetaret acceperat. Quod vero ait: In exordio anni, decima mensis, tempus simpliciter exprimit, ut ex ipso quoque tempore in corda audientium juxta litteram verbi radicem figat, ex qua spiritales fructus postmodum proferat.
15.2.1
Notandum vero quod ait: Quartodecimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die. Quid est enim quod per hanc visionem ultimam omnipotens Deus ea ipsa die dignatus est promissionis suae misericordiam facere, qua die in percussa civitate iram justitiae implevit, nisi quod illa divinitatis vis, quae in diversitatis motum et mutabilitatem non ducitur, ea ipsa luce justitiae afflictos ac poenitentes vivificat, qua superbientes ac rigidos percutit? Praemisso itaque visionis suae tempore, subjungit:
15.2.2
VERS. 1, 2.-- Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei: adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum.
15.3
Cujus videlicet civitatis aedificium accipi juxta litteram nullatenus potest. Nam paulo post subdit hoc ipsum aedificium calamo sex cubitorum et palmo, portam vero ejusdem aedificii quatuordecim cubitis mensuratam, cujus portae frontes esse perhibet sexaginta cubitorum. Quae cuncta stare juxta litteram nullatenus valent. Quomodo enim totum simul aedificium calamo, id est sex cubitis et palmo mensuratur, et portae aedificii in quatuordecim cubitis, frontes vero portarum in sexaginta cubitis extenduntur? Porta enim in civitate est, frontes vero in portis. Et nulia recipi ratio permittit, quia minus est hoc quod continet ab eo quod continetur. In Scriptura autem sacra et ea quae accipi secundum historiam possunt, plerumque spiritaliter intelligenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentia capiatur de mysteriis allegoriae. Sicut illud quoque novimus quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quas tu fundasti. Ecce enim in exteriori descriptione stat sermo rationis, quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista juxta sola exteriora opera, et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stelias, cur non etiam solem, quem scimus quia ejus opus est, pariter enumeravit? Si enim juxta solam litteram loquebatur, dicturus luminare minus, prius luminare majus dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia juxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas sanctos omnes accipere deberemus, solem nominare noluit, quia videlicet ipsi aeterno Soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem qui timetis Dominum, orietur sol justitiae. De quo reprobi in fine dicturi sunt: 1310 Sol justitiae non ortus est nobis. Dicendo ergo, Lunam et stellas quas tu fundasti, et tamen tacendo solem qui factus est, indicavit quia illi Soli locutus est qui non solum solem et lunam atque stellas corporaliter, sed etiam lunam Ecclesiam atque stellas sanctos omnes spiritaliter fecit. Si ergo cum aliquid deest historiae, aperta ratione ducimur ad intellectum allegoriae; quanto magis illa spiritaliter accipienda sunt, in quibus juxta rationem litterae nihil historicum sonat? Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei; adduxit me in terram Israel. Quod dixerat, Adduxit me illuc, hoc replicans subdidit: Adduxit me in terram Israel. Ait enim: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Domini. Manus etenim virtutem potestatis, visiones vero ipsam quam acceperat revelationem significant. Manus quippe in visione est virtus in contemplatione. Quibus verbis quid aperte indicat, nisi quia nihil de civitate quam viderat juxta litteram dicat? Nam spiritaliter de ea loquitur quam spiritaliter contemplatur.
15.4
Et dimisit me super montem excelsum nimis. Quem ergo significat mons excelsus nisi Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum? Qui de terra quidem, sed ultra terram est, quia caro ejusdem Redemptoris nostri de imis habet materiam, sed in summis praeeminet ex potestate. Quem minus erat ut excelsum diceret, nisi adderet nimis, quia non solum homo, sed ex ejusdem humanitatis conceptione quae ab eo assumpta est Deus homo, non solum homo ultra homines, sed homo etiam super angelos factus. Hinc enim de illo per Isaiam dicitur: In die illa erit fructus terrae sublimis. Creator etenim noster, quia pro nobis incarnatus est, fructus terrae factus est nobis. Sed jam fructus terrae sublimis est, quia homo natus in terra super angelos regnat in coelo, quia juxta David et Pauli vocem, Omnia subjecit sub pedibus ejus. In eo enim quod ei subjecit omnia, nihil demisit non subjectum ei. Mons ergo iste est et excelsus, et nimis, quia etsi de terra est per substantiam humanitatis, incomprehensibilis tamen est ex altitudine divinitatis. Hinc est enim quod eumdem Dominum cum Isaias propheta prospiceret in carne esse venturum, per prophetiae spiritum sublevatus, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. Domus enim Domini Israeliticus populus fuit. Mons itaque domus Domini ille appellatus est, qui ex Israelitico populo incarnari dignatus est. Fuerunt autem in eodem populo sancti viri qui montes jure vocarentur, quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus unigenitus istis montibus aequalis non fuit, quia naturam, vitam, merita omnium ex sua divinitate transcendit. Unde et recte mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est, etiam super cacumina sanctorum, 1311 ut hi qui multum in Deo profecerant, ejus vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Qui ergo illic mons super verticem montium dicitur, ipse hic mons excelsus nimis esse perhibetur. Sequitur:
15.5
Super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. Notandum est quod non dicitur, Super quem erat aedificium, sed quasi aedificium, ut videlicet ostenderetur quod non de corporalis, sed de spiritalis civitatis aedificio cuncta dicerentur. Qui enim non se aedificium, sed quasi aedificium vidisse perhibet, cor audientium ad spiritalem fabricam mittit, sicut per Psalmistam dicitur: Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Quia etenim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur. Quae tamen in hac peregrinationis terra dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur. Et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra. Cujus civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. Et Paulus ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Quae videlicet civitas habet hic in sanctorum moribus magnum jam aedificium suum. In aedificio quippe lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sic itaque, sic in sancta Ecclesia unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Cujus legis virtutem denuntians, ait: Plenitudo legis charitas. Si enim ego vos portare negligo in moribus vestris, et vos me tolerare contemnitis in moribus meis, charitatis aedificium inter nos unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non conjungit? In aedificio autem, ut praediximus, lapis qui portat portatur, quia sicut ego jam mores eorum tolero qui adhuc in conversatione boni operis rudes sunt, ita ego quoque ab illis toleratus sum, qui me in timore Domini praecesserunt et portaverunt, ut portatus portare discerem. Sed ipsi quoque a majoribus suis portati sunt. Lapides vero qui in summitate atque extremitate fabricae ponuntur, ipsi quidem portantur ab aliis, sed alios nequaquam portant, quia et hi qui in fine Ecclesiae, id est in extremitate mundi nascituri sunt, tolerantur quidem a majoribus, ut eorum mores ad bona opera componantur; sed cum non eos sequuntur qui per illos proficiant, nullos super se fidelis fabricae jam lapides portant. Nunc itaque alii portantur a nobis, nos vero portati sumus ab aliis. Omne autem pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat. De quo Paulus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur, quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerari debuisset. Unde bene nunc dicitur: Dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi 1312 aedificium civitatis, quia mores et culpas nostras solus ille sustinet, qui totam sanctae Ecclesiae fabricam portat. Qui per prophetae vocem de perverse adhuc viventibus dicit: Laboravi sustinens. Non autem sustinendo Dominus laborat, cujus divinitatis potentiam nulla fatigatio contingit; sed, verbis humanis loquens, ipsam suam circa nos patientiam laborem vocat.
15.6.1
Et notandum quod eamdem civitatem quam propheta conspexit ad Austrum vergentem vidit. Auster enim ventus quia in sancti Spiritus typo poni soleat, hi qui in sacro eloquio studiosi sunt recognoscunt; sicut e contrario per Aquilonem saepe diabolus designatur, quia et ille relaxat in calore, et iste constringit in frigore. Et Veritas dicit: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum. Propheta quoque de Judaea asserit, dicens: Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam. Hinc enim diabolus, propheta eodem attestante, dixisse perhibetur: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis. At contra haec civitas ad Australem partem vergit, quia torporem mentis sancti Spiritus gratia relaxat. Hinc Psalmista ait: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Captivitas enim nostra, quae torporis frigore ad sequendum Deum pigra remanserat, per calorem sancti Spiritus relaxatur, ut currat in amorem Dei. Unde et nunc dicitur quod civitas quae in monte constituta est ad Austrum vergit, quia electorum Ecclesia cogitationes suas in afflatu sancti Spiritus aperit, atque, ab omni superbiae suae vertice descendens, in Deo, cui credit, amoris calorem concipit, ut nihil ei libeat, nisi ejus gratiae submitti, dilectione calefieri, ejus afflatus semper munere repleri. Unde et valido amore succensus contemplator dicebat: Anima mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari ejus. Qui enim Latine salutaris, ipse Hebraice Jesus dicitur. Propheta igitur quia vias ejus atque miracula redemptionis quoque nostrae mysterium per prophetiae spiritum contemplabatur, exsultare se in Domino et delectari super Jesu perhibet, quia inde gaudium in mente conceperat unde per amorem fortiter ardebat. Pensemus itaque si mentes spiritalium patrum in illo delectatae sunt qui necdum venerat, sed praevidebatur, cujus reatus sit ejus vias, ejus exempla, ejus monita, postquam venit et redemptionem exhibuit, non amare. Haec ergo civitas ad Austrum vergere dicitur, ac si aperte diceretur quod prior illa civitas, scilicet Synagoga, in infidelibus suis ad Aquilonem stetit, quae in frigore perfidiae duravit. Sancta vero Ecclesia, quae charitatem fidei concepit, per calorem ad Austrum vergit, et quasi calido vento innititur, quia non in sui fiducia, sed in dono spiritalis gratiae laetatur. Sequitur:
15.6.2
VERS. 3.-- Et introduxit me illuc.
15.7.1
Coelestis civitatis aedificium ille intrat, qui in sancta Ecclesia bonorum vias imitando considerat. Intrare quippe est aedificium super montem, electos sanctae Ecclesiae in virtutum culmine constitutos qualiter in Domino proficiant amando considerare. Iste enim vitam conjugio ligatam ducit, 1313 propriis rebus contentus est, aliena non diripit, de suo quidquid praevalet indigentibus largitur, peccata sine quibus quotidiana vita a conjugatis duci non potest flere non negligit. Pro eo enim quod ipsa familiaris cura animum conturbat, sese ad lacrymas excitat. Ille vero jam cuncta quae sunt mundi deseruit, nil ejus habere appetit, solius contemplationis exercitatione pascitur, spe praemiorum coelestium cum fletibus laetatur, transcendit ipsa etiam quae haberi concessa sunt, quotidianum cum Domino habere secretum quaerit, nulla ejus animum praetereuntis mundi cura perturbat, mentem semper in exspectatione coelestium gaudiorum dilatat. Alius vero jam hujus mundi cuncta deseruit, ejusque mens in contemplationem coelestium sublevatur; sed tamen pro aedificatione multorum, locum regiminis tenens, qui rebus praetereuntibus ex desiderio non succumbit, ad eas aliquando propter proximorum compassionem reflectitur, ut ex earum cura indigentibus misereatur; verbum vitae auditoribus praedicat, animabus simul et corporibus necessaria ministrat. Et qui propter se ad coeleste desiderium jam per contemplationem evolat, adhuc tamen pro provectu et utilitate proximorum in rebus temporalibus desudat. Quisquis ergo in sancta Ecclesia considerare sollicite studet, ut aut in bonorum conjugatorum vita, aut in arce continentium et omnia quae sunt hujus mundi derelinquentium, aut etiam in praedicatorum summitate proficiat, jam civitatis in monte positae aedificium intravit. Nam qui considerare meliorum vitam ut proficiat negligit, adhuc extra fabricam stat. Et si honorem quem jam sancta Ecclesia in mundo habet admiratur, quasi aedificium foris conspicit et obstupescit. Et quia exterioribus solis intentus est, intus ingressus non est. Sequitur:
15.7.2
IBID.-- Et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris.
15.8
Ipse signatur in viro, qui figuratur in monte. Vir autem iste metiri aedificium dicitur. Et recte Dominus per virum signatur et montem, quia et ipse omnia intra sanctam Ecclesiam judicando disponit, et ipse eamdem sanctam Ecclesiam portat, et portando ad coelestia sublevat. Sic in sancto quoque Evangelio idem Redemptor noster loquitur, dicens: Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Et paulo post: Ego sum ostium. Atque iterum post pauca subjungit: Ego sum pastor bonus. Si igitur ipse pastor, et ipse ostium, et intrat pastor per ostium, cur non hoc loco et ipse mons, et ipse vir intelligitur, qui aedificium metitur in monte?
15.9.1
Sed quaerendum nobis est cur de hoc viro dicitur, Cujus species erat quasi species aeris. Cuncti autem novimus, fratres, metallum aeris valde esse durabile, atque omnimodo sonorum. Quid est ergo quod aspectus Mediatoris Dei et hominum speciei comparatur aeris, nisi hoc quod aperte novimus, quia unigenitus Filius, formam servi accipiens, fragilitatem carnis humanae per resurrectionis suae gloriam vertit in aeternitatem, quia in eo caro facta est jam sine fine durabilis? Nam surgens a mortuis jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quid est autem, quod ipsa ejus incarnatio sonoro metallo comparatur, nisi 1314 quod per eamdem assumptionem humanitatis nostrae insonuit omnibus gloria majestatis suae? Et quasi aspectum aeris habet in corpore, quia Deus mundo innotuit ex carne. Unde et per Joannem dicitur: Habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Quid enim vestimentum ejus est, nisi corpus quod assumpsit ex Virgine? Nec tamen aliud ejus vestimentum est, atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos sumus caro, qua vestimur. Hoc autem vestimentum illius longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? Cui ipse respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Solus enim torcular in quo calcatus est calcavit, qui sua potentia eam quam pertulit passionem vicit. Nam qui usque ad mortem crucis passus est, de morte cum gloria surrexit. Bene autem dicitur: Et de gentibus non est vir mecum, quia hi pro quibus pati venerat passionis ejus esse participes debebant, qui pro eo quod illo tempore necdum crediderant, de ipsis in passione queritur, quorum vita in illa passione quaerebatur. Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propagationem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo( Matth. I, 1, seq.), vel Luca narrantibus describuntur, in hunc mundum venit ex virgine, et per incarnationis suae mysterium quia Rex esset et Dominus cunctis ubique gentibus indicavit, in vestimento et femore scriptum habuit: Rex regum, et Dominus dominantium. Unde enim in mundo innotuit, ibi de se lectionis scientiam infixit. Praedicatio ergo ejus ex carne, quasi quidam sonitus ex aere est. Dicatur igitur recte: Cujus species quasi species aeris. Sequitur:
15.9.2
IBID.-- Et funiculus lineus in manu ejus.
15.10.1
In Septuaginta interpretibus funiculus lineus non habetur, sed funiculus caementariorum. Quorum si in hoc versu translationem ad exponendum tenemus, quid aliud caementarios quam sanctos doctores accipimus, qui, loquendo spiritalia, ad coeleste aedificium vivos lapides, id est electorum animas, componunt? Quidquid enim antiqui patres, quidquid prophetae, quidquid apostoli, quidquid apostolorum successores locuti sunt, quid aliud fuit quam compositio lapidum in hac quae quotidie construitur fabrica sanctorum? In funiculo autem caementariorum hoc agi solet, ut cognosci aequalitas vel rectitudo surgentis parietis valeat; et si lapis intus est, foras ejiciatur; si exterius prominet, interius revocetur. Et certe quotidie hoc agit praedicatio doctorum, ut unaquaeque anima, cui regiminis onera suscipere fortasse non expedit, etiamsi foris apparere appetat, interius revocetur; et rursum quae latere vult et sui tantummodo curam gerere, si sibi ac multis esse utilis potest, etiam cum latere desiderat, exterius producatur ut appareat. Sicque fit ut sanctorum lapidum ordo teneatur, dum saepe et volens ad honorem venire repellitur, et honorem fugiens in sacri ordinis arce sublevatur. Sed quia, ut per interpretem nostrum didicimus, Hebraeorum historia non habet caementariorum, 1315 sed funiculus lineus in manu ejus, hoc quod apud nos certius habetur, exponere debemus. Scimus autem quod funiculus lineus subtilior est quam si funiculi fiant aliunde. Et quid in funiculo lineo, nisi subtiliorem praedicationem, id est spiritalem debemus accipere? Censura etenim legis funiculus fuit, sed lineus non fuit, quia rudem populum non subtili praedicatione coercuit, in quo per poenae sententiam non peccata cogitationis, sed operis resecavit. At postquam per semetipsum Dominus etiam cogitationes hominum praedicando religavit, et perfectum esse peccatum etiam in corde innotuit, funiculum lineum in manu tenuit. Ait enim: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Funiculus ergo lineus praedicatio est subtilis, quae mentem audientis ligat, ne se vel in misera cogitatione dissolvat. Et notandum quod dicitur, quia ei funiculus in manu est, id est praedicatio in operatione. In se enim ostendit omne quod docuit, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere. Et quia ipsa quae dixit etiam scripturae tradidit, ut ad posteros mandarentur, recte subjungitur:
15.10.2
IBID.-- Et calamus mensurae in manu ejus.
15.11
De sancta Ecclesia per prophetam alium Dominus pollicetur, dicens: Orietur in ea viror calami et junci. Quod in loco alio exposuisse me memini, ut per calamum scriptores, per juncum vero debeant auditores intelligi. Sed quia ad humorem aquae et juncus et calamus nasci solet, et ex una eademque aqua utraque proficiunt, et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum junco vero scribi non potest, quid in junco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis, quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque proficiunt in verbo Dei, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. Hi quid in aqua Dei nisi quidam, ut ita dicam, junci sunt? Qui quidem viridescendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam possunt. Redemptor igitur noster, quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est, in manu calamum tenuit. Qui calamus mensurae dicitur, quia in ipsa doctorum studia sub quadam occulti judicii dispensatione detinentur, ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde sancti apostoli, cum magistrum veritatis sibi apertius loquentem requirerent cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt: Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non. Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro ejus eloquio, quod nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes ejus agnoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium et alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum numerum pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu calamum mensurae. Qui enim funiculo locum metitur, 1316 alibi funiculum trahit, aliunde retrahit, et huc ducit quem aliunde subducit. Sic nimirum, sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatusest occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos derelinquendos esse judicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? ut et boni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae aestimantur non sunt, quasi sine mensura remaneant.
15.12
Hunc funiculum et mensurae calamum in manu sua Redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per apparentem virum Macedonem admonere dignatus est, ita ut idem Macedo vir diceret: Transiens adjuva nos. Et tamen volentes apostolos ad praedicandum ire in Asiam, non permisit Spiritus Jesu. Quid est quod sancti apostoli et ibi vocantur ire ubi fortasse pergere non cogitabant, et illuc ubi desiderabant pergere ire prohibentur, nisi quia occulti judicii funiculus et mensurae calamus tenetur in manu, ut et alii verba vitae audiant, et alii audire nullatenus mereantur? Funiculus ergo mensurae est, qui alio tractus est, aliunde retractus.
15.13
Sancto quoque Evangelio testante didicimus quod venit qui diceret: Magister, sequar te quocunque ieris. Cui responsum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Venit alter qui diceret: Magister, sine me primum ire, et sepelire patrem meum. Cui dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem me sequere, et annuntia regnum Dei. Quid est quod ille promittit se ire, et deseritur; iste domum vult redire, et tamen ut sequi debeat jubetur? Ille non suscipitur, iste nec ad horae momentum ab obsequio relaxatur. Interna ergo occulti judicii dispensatione funiculus et mensurae calamus ducitur, in quo et iste trahitur, et ille relinquitur, ut coelestis fabrica non sine pio et justo examine construatur.
15.14.1
Potest etiam calamus mensurae Scriptura sacra pro eo intelligi, quod quisquis hanc legit, in ea semetipsum metitur vel quantum in spiritali virtute proficit, vel quantum a bonis quae praecepta sunt longe disjunctus remansit; quantum jam assurgat ad bona facienda, quantum adhuc in pravis actibus prostratus jaceat. Sequitur:
15.14.2
IBID.-- Stabat autem in porta.
15.15.1
Quisquis in porta stat, ex quadam parte intus est, ex quadam vero foris, quia aliud ejus foris aspicitur, aliud intus absconditur. Redemptor itaque noster, pro nobis misericorditer incarnatus, ante humanos oculos quasi in porta stetit, quia et per humanitatem visibilis apparuit, et sese invisibilem in divinitate servavit. Hinc enim Judaei qui hunc ex prophetarum promissione sustinuerant perfidiae suae confusione turbati sunt, quia eum quem ad ereptionem suam venire crediderant, mortalem videbant. Qui igitur in porta stat, sicut superius dictum est, ex quadam parte foris, ex quadam vero 1317 parte intus videtur. Unde nec ipsa Judaeorum perfidia sine divinae virtutis ostensione est derelicta. Nam miracula ejus videntes trahebantur ut crederent, sed rursum passiones illius perpendentes, dedignabantur Deum credere, quem carne mortalem videbant; unde factum est ut de ejus cognitione dubitarent. Videbant enim esurientem, sitientem, comedentem, bibentem, lassescentem, dormientem, et purum hunc hominem esse aestimabant. Videbant mortuos suscitantem, leprosos mundantem, caecos illuminantem, daemonia ejicientem, et esse hunc ultra homines sentiebant. Sed ipsa ejus miracula in eorum corde cogitata humanitas perturbabat. Unde sancta Ecclesia sub sponsae voce hunc aperte jam videre desiderans, ait: En ipse stat post parietem nostrum. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit ostendit, et in seipso invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus quasi post parietem stetit, quia videndum se manifestata majestate non praebuit. Quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Unde et illic subditur: Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Quisquis enim per fenestras, vel per cancellos respicit, nec totus latet, nec totus videtur. Sic sic nimirum Redemptor noster ante dubitantium oculos factus est, quia si miracula faciens nil pertulisset ut homo, plene eis apparuisset Deus; et rursum humana patiens, si nulla fecisset ut Deus, purus putaretur homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras vel per cancellos ad homines prospexit, ut Deus et appareret ex miraculis, et lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus, sed tamen esse ultra hominem ex miraculis agnosceretur. Sed quia vir iste stare in porta dicitur, quaerendum nobis est utrum facie interius, et tergo exterius? Qua in re si ea quae sunt praemissa et subjuncta conspicimus, citius qualiter steterit invenimus. Prius enim dicitur: Erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum, et introduxit me illuc. Et paulo post de eodem viro subditur: Stabat autem in porta. Statimque subjungitur:
15.15.2
VERS. 4.-- Et locutus est ad me idem vir.
15.16
Qui enim introducto prophetae in aedificium stans in porta locutus est, profecto constat quia facie interius, et tergo exterius stetit. Sed introductus propheta, cui vir stans in porta locutus est, procul dubio faciem ad portam tenebat, unde verba loquentis audiebat. Quid est ergo, quod vir interius aspicit, propheta foris? Quid est quod ejusdem viri facies ad aedificium, prophetae vero oculi ad portam sunt, nisi quod Unigenitus Patris idcirco incarnatus est, ut nos ad spiritale aedificium, id est ad sanctae Ecclesiae fidem introduceret? Cujus oculi aedificium suum semper aspiciunt, quia quantum quisque in virtutibus proficiat indesinenter attendunt. Propheta vero ad portam respicit, quia qui verba Dei audit semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari quando a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat. Propter hoc quippe incarnatus est Deus, ut nos introducat ad fidem, 1318 et reducat ad speciem visionis suae. Unde quoque in sancto Evangelio Veritas loquitur, dicens: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur autem ad speciem, pascua vero inveniet in aeterna satietate. Hinc etiam Psalmista ait: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. Custodit enim Dominus uniuscujusque animae introitum, quo intrat ad fidem, et exitum quoque quo exit ad speciem, ut neque intrans Ecclesiam erroribus supplantetur, neque ab hac temporali ad aeternam exiens, ab antiquo hoste rapiatur. Propter hunc vero egressum nostrum quem quotidie debemus mente meditari, Apostolus de Redemptore nostro loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Vir itaque qui apparuit in porta stetit, atque ita locutus est, quia Mediator Dei et hominum Christus Jesus in ipso quoque passionis suae tempore praecepta vitae discipulis dedit, ut hi qui in eum credunt ad portam semper respiciant, et, passionem ejus sollicita consideratione pensantes, a suo quoque exitu cordis oculos non avertant. Nos quoque cum jam claustra carnis despicere, mortalitatis nostrae angustias per immortalitatis desiderium transire, ad supernae lucis libertatem tendere, ad coelestis patriae gaudia anhelare coeperimus, ad portam oculos tenemus, quia dum a sacramentis temporalibus transire ad aeterna cupimus, quasi jam praesenti vitae terga dedimus, et cordis faciem in desiderio nostri exitus habemus. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sic itaque per contemplationem jam mente extra carnis angustias tendimus, adhuc tamen in sacramentis quae cognovimus ipsa carnali angustia intra portam tenemur.
15.17
Saepe namque animus ita in divina contemplatione suspenditur, ut jam se percipere de aeterna illa libertate quam oculus non vidit, nec auris audivit, aliquid per quamdam imaginem laetetur; sed tamen, mortalitatis suae pondere reverberatus, ad ima relabitur, et quibusdam poenae suae vinculis ligatus tenetur. Portae igitur intendit, qui verae libertatis suae gaudia conspicit, jamque exire concupiscit, sed adhuc non valet. Hinc est quod Hebraicus populus, de Aegypti servitute liberatus, cum loquente Deo columnam nubis cerneret, unusquisque in tabernaculi sui foribus stabat, et adorabat. De quibus paulo superius dicitur: Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui. Ibi etenim stamus, ubi mentis oculos figimus. Unde Elias ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. Ibi utique stabat, ubi cor fixerat. Quid est autem populum columnam nubis aspicere, et in tabernaculi sui foribus stare atque adorare, nisi quod humana mens cum superiora illa atque coelestia utcunque in aenigmate conspicit, jam claustra habitationis corporeae per sublevatam cogitationem exit, atque illum humiliter adorat, 1319 cujus etsi videre substantiam non valet, jam tamen ejus potentiam per illuminationem spiritus miratur? Et cum Moyses tabernaculum ingreditur, ejus terga populus aspicit, et in papilionum suorum ostiis consistit, quia cum sanctus quisque praedicator alta de Deo loquitur, supernae habitationis jam utcunque tabernaculum ingreditur. Cujus praedicationis infirmi quique etsi virtutem plene pensare non possunt, tamen velut terga aspiciunt, quia postrema quae praevalent, per intellectum sequuntur. Sed et in ipsis quoque minimis quae capere sufficiunt jam de suis papilionibus quasi exeunt, atque in ostiis stant, quia et habitacula carnis relinquere et ad illa aeternae vitae gaudia quae audiunt progredi conantur. Hinc est etiam quod Elias, cum vocem Domini secum loquentis audiret, in speluncae suae ostio stetisse describitur, et faciem velasse, quia cum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animam carnis cura non possidet, sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur.
15.18
Sed jam qui in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est ut faciem velet, quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligenda ducimur, quanto subtilius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos 1320 in intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; ne dum nimis invisibilia discutimus, aberremus; ne in illa natura incorporea corporei luminis aliquid quaeramus. Aurem enim intendere et faciem operire est vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota et ubique incircumscripta est. Nos itaque, fratres charissimi, qui jam per Redemptoris nostri mortem ac resurrectionem, atque ad coelos ascensionem, gaudia aeterna didicimus, qui in testimonium divinitatis ejus apparuisse exterius cives nostros angelos illius scimus, concupiscamus Regem, desideremus cives quos cognovimus, atque in hoc sanctae Ecclesiae aedificio stantes oculos in porta teneamus; demus terga mentis huic corruptioni vitae temporalis, intendamus cordis faciem ad coelestis patriae libertatem. Sed ecce adhuc multa sunt quae nos de cura vitae corruptibilis premunt. Quia ergo perfecte exire non possumus, saltem in speluncae nostrae ostio stemus, exituri quandoque prospere per gratiam Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
16.1.1
HOMILIA II. In duobus cap. XL versibus, quarto videlicet ac quinto, explicandis, de activa et contemplativa vita fuse disserit sanctus Doctor, et plurima, suo more, documenta moralia inspergit.
16.1.1
Ne quidam me fortasse tacita cogitatione reprehendant quod Ezechielis prophetae tam profunda mysteria a magnis expositoribus intentata discutere praesumo, qua mente id faciam agnoscant. Non enim hoc temeritate aggredior, sed humilitate. Scio enim quia plerumque multa in sacro eloquio quae solus intelligere non potui coram fratribus meis positus intellexi. Ex quo intellectu et hoc quoque intelligere studui, ut scirem ex quorum mihi merito intellectus daretur. Patet enim quia hoc mihi pro illis datur quibus mihi praesentibus datur. Ex qua re, largiente Deo, agitur ut et sensus crescat, et elatio decrescat, dum propter vos disco quod inter vos doceo, quia( verum fateor) plerumque vobiscum audio quod dico. Quidquid ergo in hoc propheta minus intellexero, meae caecitatis est; si quid vero intelligere apte potuero, ex divino munere vestrae venerationis est. Saepe autem per omnipotentis Domini gratiam in ejus eloquio quaedam intelliguntur melius cum sermo Dei secretius legitur, atque animus, culparum suarum conscius, dum recognoscit, quod audierit, doloris se jaculo percutit, et compunctionis gladio transfigit, ut nihil ei nisi flere libeat, et fluentis fletuum maculas lavare. Inter quae etiam aliquando ad sublimiora 1322 contemplanda rapitur, et in eorum desiderio suavi fletu cruciatur. Dolet se hic esse anima, ubi adhuc prostrata per infirmitatem jacet, atque illic adhuc non esse ubi illuminata fortiter vigeat, et jam mentis oculum ad mortalitatis tenebras non reducat. Hinc itaque, hinc ardor nascitur in mente, luctus oboritur ex ardore. Et quia inhaerere coelestibus necdum valet, fervore suo in lacrymis fessa requiescit. Sed aliud est cum de unius profectu res agitur, aliud cum de aedificatione multorum. Ea itaque doctrinae sermone, largiente Deo, proferenda sunt quae vitam audientium moresque componunt. Nunc ergo quidquid nos ad studium bonae operationis aedificet in prophetae verbis, sicut coepimus, exsequamur.
16.1.2
EZECH. XL, 4.-- Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi.
16.2
Ad. testimonium spiritalium rerum deducto, quid est quod cum dicitur: Vide oculis, additur tuis, et cum subditur Audi auribus, adjungitur tuis? Sed sciendum quia oculi atque aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter videntur. Oculi vero atque aures cordis solummodo spiritalium sunt, qui invisibilia per intellectum vident, et laudem Dei 1323 sine sono audiunt. Has omnipotens Dominus aures quaerebat, cum diceret: Quis habet aures audiendi audiat( Luc. VIII, 8). Quis namque in illo populo esse tunc poterat, qui aures corporis non haberet? Sed cum dicitur: Qui habet aures audiendi audiat, aperte monstratur quod illas aures quaereret quas omnes habere non poterant. Dicatur ergo: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi. In priori autem locutionum nostrarum parte jam diximus cur propheta, quoties ad videnda spiritalia ducitur, filius hominis appellatur. Sed ne hoc mente excesserit, breviter replico, quia hac appellatione memoratur semper quid est ex infirmitate, ne extollatur de contemplationis magnitudine. Et notandum quia diversa sunt ut dicatur, Oculis tuis vide, auribus tuis audi, et tamen filius hominis vocetur. Sed per haec verba quid ei aliud aperte dicitur, nisi, spiritalia spiritaliter aspice, et tamen carnales infirmitates tuas memorare?
16.3.1
Hinc est etiam quod plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in tentatione fatigetur; sicut quibusdam saepe contingere bene proficientibus solet, quorum mentem dum aut compunctio afficit, aut contemplatio super semetipsam rapit, statim etiam tentatio sequitur, ne de his ad quae rapta est extollatur. Nam compunctione vel contemplatione ad Deum erigitur, sed tentationis suae pondere reverberatur ad semetipsam, quatenus tentatio aggravet, ne contemplatio inflet; et item contemplatio elevet, ne tentatio demergat. Si enim sic contemplatio attolleret, ut tentatio funditus deesset, in superbiam animus caderet. Et si sic tentatio premeret ut contemplatio non elevaret, plene in culpam laberetur. Sed mira dispensatione, in quodam medio anima libratur, ut neque in bonis superbiat, neque in malis cadat. Unde et per beatum Job de Domino dicitur: Et aquas appendit mensura( Job XXVIII, 25; XIX, 25). Aquas quippe Deo mensura appendere est inter prospera et adversa, inter dona et tentationes, inter summa et infima animarum sensum in humilitate custodire. Sic Elias ignem de coelo deposuerat, aquas coelo ligaverat, et tamen pavore unius mulieris territus, per deserta fugiebat. Apparet fugienti angelus, cibum praebet, quia longum iter restat praedicit, et tamen timorem de corde non excutit, quia in prophetae mente magna erat custodia fortitudinis, illa infirmitas timoris. Sequitur.
16.3.2
VERS. 4.-- Pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.
16.4.1
Pone cor tuum. Ac si dicatur: Considera. Quia ut ostendantur tibi adductus es huc, et annuntia omnia quae vides. Id est, ideo adductus es ut videas, et ideo vides ut annunties, quia quisquis spiritalia videndo proficit, oportet ut haec loquendo etiam aliis propinet. Videt quippe ut annuntiet, qui in eo quod in se proficit etiam de profectu proximi praedicando curam gerit. Unde et alibi scriptum est: Qui audit dicat: Veni. Cui enim jam vox vocantis Dei efficitur in corde, necesse est 1324 ut proximis per praedicationis officium erumpat in voce; et idcirco alium vocet, quia jam ipse vocatus est. Unde et sponsus quoque in Canticis canticorum loquitur, dicens: Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. In hortis enim sancta Ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae jam viriditate spei est et bonorum operum charitate repleta. Sicca quippe spes est hujus saeculi, quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt; et Petrus nos apostolus festinare admonet, dicens: In haereditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcescibilem. Quae ergo jam in hortis habitat, oportet ut sponsum suum vocem suam audire faciat, id est canticum bonae praedicationis emittat, in qua ille delectetur quem desiderat, quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant. Sed jam propheta ea nobis quae videt aperiat. Sequitur:
16.4.2
VERS. 5.-- Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique.
16.5
Plerumque in sacro eloquio ex protectionis suae munimine murus dici ipse incarnatus Dominus solet, sicut de sancta Ecclesia per prophetam dicitur: Ponetur in ea murus, et antemurale. Ipse enim nobis murus est, qui nos undique custodiendo circumdat. Antemurale autem muri nostri prophetae omnes fuerunt, qui priusquam Dominus appareret in carne, ad construendam fidem prophetando missi sunt. In sancta ergo Ecclesia Dominus murus nobis et prophetae ejus antemurale sunt positi, quia ad nos, quos ipse perfecte protegit, etiam prophetarum verba in fidei constructione venerunt. Unde et bene prius murus, et post antemurale ponitur, quia vocati ex gentibus, nisi prius Dominum cognosceremus, prophetarum illius dicta minime suscepissemus. Et notandum quod iste murus spiritalis aedificii esse forinsecus dicitur. Murus quippe qui ad munitionem aedificii construitur, non interius, sed exterius poni solet. Quid ergo necessarium fuit ut diceretur forinsecus, cum nunquam poni murus intrinsecus soleat? quia necesse est ut exterius positus ea quae intus sunt defendat. Sed in hoc verbo quid aperte nisi ipsa dominica incarnatio demonstratur? Murus enim nobis intus est Deus, murus vero foris est Deus homo. Unde ei per quemdam prophetam dicitur: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos. Iste etenim murus incarnatus, videlicet Dominus, murus nobis non esset, si forinsecus non fuisset, quia intus nos non protegeret, si exterius non appareret. Sed neque hoc negligenter praetereundum est, quod idem murus positus dicitur in circuitu domus undique. Domus quippe Dei non solum angeli sancti, de quibus Psalmista ait: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae, sed etiam nos sumus, quorum mentes inhabitare dignatur. Et murus iste undique in circuitu domus est, quia Unigenitus Patris, qui sursum est firmitas angelorum, ipse deorsum factus est redemptio hominum. Illis fortitudo ne cadant, 1325 nobis adjutorium ut surgamus post casum.
16.6.1
Si vero per domum Dei hoc loco sola redemptorum hominum multitudo signatur, undique nobis Dominus et per circuitum murus est, quia, ut nos perfecte custodiret, omnia quae docuit ostendit, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere. Quia enim vocare nos ad coelestem patriam venit, nimirum despicere nos bona transitoria docuit, et mala temporalia non timere. Unde et opprobria non despexit, injurias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit; et cum hunc voluissent rapere, et regem constituere, statim fugit; quid nobis aliud his exemplis innuens, nisi ut debeamus hujus mundi et adversa non metuere, et prospera vitare? quia plus plerumque ejus bona occupant animum quam mala perturbant. Ante passionem vero suam contumelias audivit, nec tamen contumelias reddidit; traditorem suum diu tacitus pertulit, eique ficte salutanti dare osculum non recusavit; suscepit mortem, ne mori timeremus; ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque suam de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam vocavit, donum pro iniquitate reddidit. Qui ergo nos exemplo suo de omnibus instruxit, murus nobis per circuitum et undique factus est. Sequitur:
16.6.2
IBID.-- Et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo.
16.7
Praeterita lectione jam diximus quia per calamum Scriptura sacra signatur. Qui calamus mensurae esse dicitur, quia in ipsa omnem vitae nostrae actionem metimur, ut scilicet videamus vel quantum proficimus, vel quantum longe a profectu distamus. Nam saepe aliquid agentes, jam cujusdam meriti esse nos credimus; sed cum ad verba Dei recurrimus, praecepta sublimia audimus, ibi cognocimus quantum a perfectione minus habeamus. Calamus ergo mensurae est, quia per manus scribentium vita mensuratur auditorum. Qui calamus in manu viri esse dicitur, sive quia sacrum eloquium in potestate est Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu, seu certe quia hoc quod scribi voluit operando complevit. Idem vero calamus sex cubitorum et palmo esse describitur. Duae etenim vitae sunt, in quibus eos omnipotens Deus per sacrum eloquium erudit, activa videlicet et contemplativa. Et per sex cubitos quid aliud quam activa vita exprimitur? quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Palmus vero, qui super sex cubitos esse dicitur, jam de septimo est, sed tamen cubitus non est. Activa ergo vita signatur per sex cubitos, contemplativa per palmum, quia illam opere perficimus, de ista vero etiam cum contendimus, vix parum aliquid attingere valemus.
16.8
Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbum sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei proximi tota mente retinere, sed ab 1326 exteriore actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat; ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. In palmo itaque manus et digiti tenduntur. Sed parum quid de mensura cubiti per palmum contingitur, quia quantolibet amore animus ardeat, quantalibet virtute se in Deum cogitatione tetendit, non jam quod amet perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amat, quia sicut fortissimus praedicator dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem( I Cor. XIII, 12). Et, Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. De septimo ergo cubito palmum tangimus, quia in hac vita positi contemplationis intimae sola initia degustamus. Activa enim vita quia perfecte teneri potest, et sexto die homo est conditus, qui bona debet operari, sex cubitos calamus habet.
16.9
Bene has utrasque vitas duae illae mulieres signaverunt, Martha videlicet et Maria: quarum una satagebat circa frequens ministerium, alia vero sedebat ad pedes Domini, et audiebat verba de ore ejus. Cumque contra sororem Martha quereretur quod se adjuvare negligeret, respondit Dominus, dicens: Martha, occuparis et satagis circa multa; porro unum est necessarium. Maria autem optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa, contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur, quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescet. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.
16.10
Has utrasque vitas, sicut et ante nos dictum est, duae beati Jacob mulieres signaverunt, Lia videlicet et Rachel. Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero ovis, vel visum principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere; contemplativa vero simplex ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego principium, propter quod et loquor vobis. Beatus autem Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia videlicet omnis qui ad Dominum convertitur, contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit; sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. 1327 Erat autem Rachel videns, sed sterilis; Lia vero lippa, sed fecunda; Rachel pulchra et infecunda, quia contemplativa vita speciosa in animo est, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt et non parit, quia dum quietis suae studium diligit, minus se in aliorum collectione succendit; et quantum introrsus conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia vero lippa et fecunda est, quia activa vita, dum occupatur in opere, minus videt, sed dum modo per verbum, modo per exemplum ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat. Et si in contemplatione mentem tendere non valet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces valet. Recte ergo in mensura calami prius sex cubiti, et postmodum palmus dicitur, quia ante activa agitur, ut ad contemplativam postmodum veniatur.
16.11
Sed sciendum est quia sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa in contemplativam tendatur, ita plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut per hoc quod contemplativa mentem accenderit, perfectius activa teneatur. Debet ergo nos activa ad contemplativam transmittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus mente conspeximus contemplativa melius ad activam revocare. Unde et idem Jacob post Rachelis amplexus ad Liae rediit, quia et post visum principium laboriosa vita boni operis non est funditus deserenda.
16.12
Est autem in contemplativa vita magna mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat ut dilatetur. Et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, ut de incircumscripto lumine quiddam furtim et tenuiter attingat; sed tamen ad semetipsam protinus reverberata revertitur, atque ab ea luce, ad quam respirando transiit, ad suae caecitatis tenebras suspirando rediit. Quod bene sacra historia designat, quae beatum Jacob cum angelo luctatum narrat. Cum enim ad parentes proprios rediret, in via angelum invenit, cum quo in luctamine magnum certamen habuit. Is enim qui certat in luctamine, aliquando superiorem se, aliquando vero eum cum quo contenderit inferiorem invenit. Designat ergo angelus Dominum, et Jacob qui cum angelo contendit uniuscujusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit. Quae videlicet anima cum contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat; modo vero succumbit, quia et degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus. 1328
16.13
Sed notandum quod idem victus angelus nervum femoris Jacob tetigit, eumque marcescere statim fecit, atque ab eo tempore Jacob uno claudicavit pede, quia scilicet omnipotens Deus cum jam per desiderium et intellectum cognoscitur, omnem in nobis voluptatem carnis arefacit. Et qui prius quasi duobus pedibus innitentes, et Deum videbamur quaerere, et saeculum tenere, post agnitionem suavitatis Dei unus in nobis pes sanus remanet, atque alius claudicat, quia necesse est ut, debilitato amore saeculi, solus convalescat in nobis amor Dei. Si ergo tenemus angelum, uno claudicamus pede, quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat soli illi pedi innititur quem sanum habet, quia cui desiderium terrenum jam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet. Et in ipso stat, quia pedem amoris saeculi quem ponere in terra consueverat, jam a terra suspensum portat. Et nos ergo si ad parentes proprios, id est ad spiritales patres redimus, teneamus in via angelum, ut suavitate intima apprehendamus Deum. Contemplativae etenim vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsam animam rapit, coelestia aperit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, et spiritalia mentis oculis patefecit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat. Vigilanti etenim corde dormit, quia per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit.
16.14.1
Sed inter haec sciendum est quia quandiu in hac mortali carne vivitur, nullus ita in contemplationis virtute proficit, ut in ipso jam incircumscripto luminis radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus jam in sua claritate conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur anima, unde refota pronciat, et post ad visionis ejus gloriam pertingat. Sic namque Isaias cum se Dominum vidisse fateretur, dicens: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, protinus adjunxit: Et ea quae sub eo erant implebant templum. Quando Ozias rex superbus ac praesumptor moritur, Dominus videtur, quia cum mundi hujus elatio a desiderio mentis occiditur, tunc ipsa mens Dei gloriam contemplatur. Et notandum quod Dominus super solium excelsum et elevatum sedet. Quid namque est ejus solium, nisi creatura angelica vel humana, cui per intellectum quem dedit praesidet? Quod videlicet solium excelsum et elevatum dicitur, quia et natura humana ad coelestem gloriam elevata proficit, et creatura angelica dum multis spiritibus cadentibus jam solidata est in coelo ne cadat, inde elevata est unde et confirmata. Templum vero ejus hoc est quod solium, quia aeternus Rex ibi habitat ubi sedet. 1329 Nos ergo templum illius sumus, in quorum mentibus habitare dignatur. Sed ea quae sub eo erant implebant templum, quia quidquid de illo modo conspicitur, adhuc non est ipse, sed sub ipso est. Sic Jacob angelum vidit, et vidisse se Dominum fatetur, quia cum ministeria ejus conspicimus, jam multum est quod super nosmetipsos levamur. Notandum vero quod dicitur: Implebant templum, quoniam etsi angelus apparet, infirmae tamen mentis desiderio satisfacit, ut si adhuc majus non potest, jam tamen minus quod videt admiretur. Ea ergo quae sub eo sunt implent templum, quia, sicut dictum est, et cum mens in contemplatione profecerit, non jam quod ipse est, sed id quod sub ipso est contemplatur. In qua videlicet contemplatione jam quietis internae gustus contingitur. Cujus quia quaedam quasi pars est, et perfecta nunc esse non potest, recte in Apocalypsi scriptum est: Factum est silentium in coelo, quasi media hora. Coelum quippe est anima justi, sicut per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est. Et, Coeli enarrant gloriam Dei. Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat. Sed quia haec quies mentis esse in hac vita perfecta non potest, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media hora, ut neque ipsa media hora plene sentiatur, cum praemittitur quasi, quia mox ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte citius cogitationum strepitu, de semetipso confunditur, et confusus caecatur. Vita igitur contemplativa quae illic hora quasi media dicitur, apud Ezechielem prophetam non cubitus, sed palmus appellatur. Ecce, fratres charissimi, dum uniuscujusque vitae causas exprimere cupimus, paulo latius per excessum locuti sumus. Sed bonis mentibus, quibus utraque eadem vita est ad agendum amabilis, esse non debet ad audiendum gravis. Sequitur:
16.14.2
IBID.-- Et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
16.15.1
Omnipotens Deus, qui nec in magnis tenditur, nec in minimis angustatur, sic de tota simul Ecclesia loquitur ac si de una anima loquatur. Et saepe quod ab eo de una anima dicitur nil obstat si de tota simul Ecclesia intelligatur. Latitudo itaque aedificii ad charitatem pertinet, de qua Psalmista dicit: Latum mandatum tuum nimis. 1330 Nil enim latius quam omnes in sinu amoris recipere, et nullas odii angustias sustinere. Sic quippe lata est charitas, ut in amplitudine dilectionis suae capere etiam inimicos possit. Unde et praecipitur: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos. Considerandum quoque nobis est quia latitudo in aequalitate, altitudo vero in sublimitate tenditur. Latitudo ergo pertinet ad charitatem proximi, altitudo ad intelligentiam conditoris. Sed latitudo et altitudo aedificii uno calamo mensuratur, quia videlicet unaquaeque anima quantum lata fuerit in amore proximi, tantum et alta erit in cognitione Dei. Dum enim se per amorem juxta dilatat, per cognitionem se superius exaltat; et tantum super semetipsam excelsa fit, quantum se juxta se in proximi amorem tendit. Et quia aedificium quod inhabitat Deus ex angelica simul et humana natura perficitur, per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana adhuc deorsum, potest per latitudinem atque altitudinem aedificii utraque haec creatura significari, quia ista adhuc in imis degit, illa vero in sublimibus permanet. Sed uno calamo mensuratur utraque, quia humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducitur angelorum. Unde scriptum est: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Et unde per Joannem dicitur: Mensura hominis quae est angeli. Quia usque ad illam altitudinem gloriae homo perducitur, in qua solidatos se angeli laetantur. Latitudo ergo aedificii tanta est, quanta et altitudo, quia electi quique qui modo in imis laborant, quandoque illis beatissimis spiritibus non erunt inaequales.
16.15.2
Sed nos inter haec redeamus ad mentem, ac totis medullis cordis Deum diligamus et proximum. Dilatemur in affectu charitatis, ut exaltemur in gloria celsitudinis. Compatiamur per amorem proximo, ut conjungamur per cognitionem Deo. Condescendamus fratribus minimis in terra, ut coaequemur angelis in coelo, quia vir qui sua imagine Redemptorem signat, mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Nunc igitur metitur mores, pensat opera, cogitationes considerat, ut sine fine postmodum retributionem reddat Jesus Christus Unigenitus Patris, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
17.1.1
HOMILIA III. In trium versuum explicatione potissimum describitur Ecclesiae aedificium ex omnibus sub utroque Testamento justis constructum.
17.1.1
Vir cui calamus mensurae in manu esse describitur.
17.1.2
EZECH. XL, 6.-- Venit ad portam quae respiciebat ad viam Orientalem.
17.1.3
Quis vero alius portae hujus appellatione signatur, nisi ipse Dominus ac Redemptor noster, qui nobis janua factus est regni coelestis? Sicut ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Sed cum eumdem virum lineis indutum figuram Domini tenere dixerimus, quaerendum nobis est qua ratione conveniat ut idem Dominus et per virum designari valeat, et per portam, dum vir veniat 1331 ad portam? Nunquidnam ipse venit ad semetipsum? An ita est, quia et in Evangelio ipse testatur, dicens: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Et paulo post dicit: Ego sum ostium. Atque iterum subjungit: Ego sum pastor bonus. Si ergo pastor intrat per ostium, et ipse est ostium, ipse pastor, ipse procul dubio intrat per semetipsum. Ecce dum Ezechielis sensum enodare cupimus, de Evangelio etiam quaestionem ligamus. Quaerendum nobis itaque est qualiter et ipse intret, et per semetipsum intret. Dominus enim ac Redemptor noster, cum sancta Ecclesia, quam redemit, secundum carnem una substantia est, Paulo attestante qui ait: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Hujus capitis corpus Ecclesia est, et hujus corporis caput Christus. De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia, cum per Psalmistam dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Quia enim quandoque ipsa etiam exaltanda est, jam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in coelis. Cum ergo electi quique ad vitam perveniunt, quia membra ejus per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se. Ipse enim in suis membris est qui intrat, ipse caput ad quod intrantia membra perveniunt. Quod Ezechiel propheta multipliciter insinuat, qui virum venisse dicit ad portam, et quae eadem porta sit ostendit, dicens: Quae respiciebat ad viam Orientalem. Ipse etenim nobis est via, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita. Ipse etiam Orientalis via, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Porta ergo viam Orientalem respicit, quia illum signat qui nobis iter ad ortum fecit luminis.
17.2.1
Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator intelligi, quia quisquis nobis januam regni coelestis ore suo aperit porta est. Unde et duodecim portae vel in Joannis Apocalypsi, vel in extrema hujus prophetae visione describuntur. Potest etiam portae nomine Scripturae sacrae scientia non inconvenienter intelligi, quae, dum nobis intellectum aperit, coelestis regni januam pandit. Possumus portae nomine et fidem accipere, quam primam contingimus, ut ad virtutum aedificia intremus. Unde hic aperte subjungitur:
17.2.2
IBID.-- Et ascendit per gradus ejus.
17.3
Quid enim gradus sunt hujus portae, nisi merita virtutum? Sive enim in cognitione Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, seu in scientia divini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa pervenimus. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. De his gradibus per Psalmistam dicitur: Deus in gradibus ejus dignoscetur dum suscipiet eam. Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit( De poenit., dist. 2, c. Cum sanctam), in gradibus ejus dignoscitur, quia ejus gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex ejus virtutibus 1332 innotescit. De his quoque gradibus beatus Job loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum. Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronuntiat, qui per incrementa virtutum quae accipit ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: Ambulabunt de virtute in virtutem.
17.4
Nec mirum si de virtute in virtutem gradus sunt, quando unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud provectus, aliud perfectio. Si enim ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, sancti apostoli minime dixissent: Adauge nobis fidem. Et quidam venit ad Jesum, qui curari voluit filium suum, sed requisitus an crederet, respondit: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat simul et credebat et incredulus erat.
17.5
Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jaciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Semen homo jactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen jactaverit dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia et cum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad provectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia, praeveniente se gratia, mens hominis spontanee ad fructum boni operis assurgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum autem frumentum in spica fructificat, quando jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. At cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum vero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad provectum boni operis crescimus, 1333 ad spicam pervenimus. Cumque in ejusdem boni operis perfectione solidamur, jam plenum frumentum in spica proferimus.
17.6.1
Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore, per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae vocem timebat. Erat enim jam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem, sed valde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Jam in spicam surrexerat quando eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante Angelo, in Galilaea viventem videbat. Sed tunc plenum granum in spicam pervenerat, quando, veniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et Redemptorem suum libere inter flagella praedicaret. Nullus itaque qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo vestitus lineis, venit ad portam, quia Dominus ac Redemptor noster membris suis intrantibus perducitur ad se. Et ascendit per gradus ejus, quia, nobis proficientibus, eo nobis amplius exaltatur, quo altus et incomprehensibilis esse cognoscitur. In virtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur. Sequitur:
17.6.2
IBID.-- Et mensus est limen portae calamo uno in latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudinem.
17.7.1
Cur postquam dictum est, Limen portae, statim subjungitur, Limen unum, nisi quia aperte innuit quod adhuc inferius limen aliud dicatur? Porta autem a limine surgit ut porta sit. Si igitur porta Dominus, quis hujus portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus incarnari dignatus est? Sicut per Paulum dicitur: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Notandum vero est in hac Pauli sententia quod dii et caeteri hominum sunt vocati, sicut Moysi dicitur: Ponam te in deum Pharaoni. Et per Psalmistam dicitur: Ego dixi, dii estis. Et rursum: Deus stelit in synagoga deorum. Sed aliud est nuncupative, aliud naturaliter dici Deum. Et si Moyses in deum Pharaoni est positus, sed deus intra omnia, non deus super omnia dicitur. Qui vero est intra uterum Virginis incarnatus, Deus super omnia vocatur. Itaque limen portae sunt antiqui patres, ex quibus ille natus est qui nobis aditum regni coelestis aperuit. Limen autem portae uno calamo mensuratur, quia ipsi antiqui patres, qui potuerunt Redemptorem nostrum et prophetando et bene vivendo praedicare, tanquam sex cubitos in perfectione operis, et palmum in inchoatione contemplationis habuerunt. Quia enim eorum vitam in unitatem fidei et perfecta operatio, et inchoata contemplatio sublimem reddidit, in uno calamo mensura liminis fuit. Sequitur:
17.7.2
VERS.-- Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum.
17.8
Consideremus quid agi in thalamo soleat, atque exinde hoc quod in sancta Ecclesia agitur colligamus. In thalamo quippe sponsus et sponsa foederantur, 1334 sibique in amore junguntur. Quid ergo sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda in quibus anima per amorem sponso invisibili jungitur, ut ejus desiderio ardeat, nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere? Mens itaque, quae jam talis est, nullam praesentis vitae consolationem recipit, sed ad illum quem diligit medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur. Vilis ei fit ipsa salus corporis, quia transfixa est vulnere amoris; unde et in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum. Mala autem salus est cordis, quae dolorem hujus vulneris nescit. Cum vero anhelare jam in coeleste desiderium et sentire vulnus amoris coeperit, fit anima salubrior ex vulnere, quae prius aegrotabat ex salute.
17.9
Menti autem sponsum suum fortiter amanti, de mora vitae praesentis una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa ab ejus visione differtur, aliorum animae ejus verbo proficiant, et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Moeret, quia differri se conspicit; triste est ei omne quod aspicit, quia illum adhuc non videt, quem videre concupiscit. Sed est, ut dixi, non parva consolatio, si cum fervens anima differtur, per eam multae colliguntur, ut tarde eum cum multis videat, quem sola videre citius volebat. Unde rursus in Cantico canticorum sponsa dicit: Fulcite me floribus, et stipate me malis, quia amore langueo. Quid namque sunt flores nisi animae bonum jam opus inchoantes et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae jam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis de initio sanctae propositionis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, et stipari malis, quia si illum quem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est ei consolatio si de aliorum provectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulcitur, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.
17.10
Pensemus, rogo, qualis thalamus Pauli mens fuerat, qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum; omnipotenti Deo in quantum se amore conjunxerat, qui sibi vitam Christum tantummodo, et mori lucrum esse deputabat? Hinc est quod iterum dicit: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse multo magis melius. Sed ecce qui dissolvi desideras quo amore langueas videamus. Quia interim differri te conspicis, fulciri quaeso floribus non requiris? Quaeris plane, nam sequitur: Permanere autem in carne necessarium propter vos. Et proficientibus discipulis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum?
17.11.1
Hinc est quod idem thalamus uno calamo in longum, et uno calamo in latum dicitur mensus. Longitudo quippe ad longanimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem charitatis. Tantum ergo unusquisque thalamus habet in longitudinem, quantum et in latitudinem habere potuerit, quia mens coelesti desiderio succensa, quantum amorem habuerit ad colligendum proximum, 1335 tantum et longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et patienter portat moras longitudinis, quia se in provectu proximi dilatat amplitudo charitatis. Potest etiam ipsa longitudo longanimitatem patientiae quae exhibetur proximo designare. Et quia latitudo charitatem signat, quae sinum mentis aperit, et amicos simul atque inimicos in amorem recipit, tanta est longitudo thalami, quanta latitudo, quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem. Nam tantum quisque portat proximum quantum amat. Si enim amas, portas; si desistis amare, desistis tolerare. Quem enim minus diligimus, minus etiam toleramus, quia, irruente fastidio, citius facta proximi adducuntur in gravedinem ponderis quae nobis non levigat penna charitatis. Sequitur:
17.11.2
IBID.-- Et inter thalamos, quinque cubitos.
17.12
Unum supra thalamum dixerat, et postmodum quinque cubitos esse inter thalamos narrat: ea videlicet ratione qua multi thalami unum faciunt, sicut et multae Ecclesiae una Ecclesia vocatur. Unde et in Joannis Apocalypsi septem Ecclesiis scribitur, per quas una catholica designatur. Hi itaque qui in sancta Ecclesia, sicut diximus, ferventi amore Deum videre sitiunt, eique jam per desiderium conjunguntur, thalami vocantur. Sed tamen sunt in ea quidam qui penetrare subtilia non valentes, et quinque adhuc corporis sensibus depressi, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto amplius in his quae facta sunt illigantur. Et jam quidem exercere se in timore Domini, et amore proximi tendere student, bona opera corporaliter agere, eleemosynis peccata redimere; sed quia amore intimo ardere ad coeleste desiderium nesciunt, quasi adhuc devincti corporeis sensibus tenentur. Isti itaque thalami non sunt, sed tamen inter thalamos continentur, quia per eorum ducatum qui visionem Dei perfecte diligunt, et ipsi ad provectum mentis diriguntur. Inter thalamos ergo quinque sunt cubiti, quia hi qui ab exterioribus quinque sensibus adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt qui spiritu amoris fervent, velut manentes inter thalamos in fidei constructione proficiunt, et a mensura coelestis aedificii disjuncti non sunt. Nam et paulisper se ab appetitu corporalium sensuum subtrahunt, et dilatato mentis spatio, imitantes charitatem quam conspiciunt, hinc inde ad thalamos extenduntur. Quod ergo non per sex cubitos, sed per quinque descripti sunt, ipsa adhuc eorum imperfectio designatur.
17.13
Sed tamen per bonum desiderium in mensura spiritalis aedificii esse memorantur, quia et voce sanctae Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Hinc iterum idem Psalmista dicit: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus. Hi itaque etsi imperfecti sunt et pusilli; in quantum tamen cognoscere praevalent, et Deum et proximum diligunt, atque ideo bona quae possunt non negligunt operari. Qui etsi necdum ad spiritalia dona proficiunt, ut vel ad perfectam operationem, vel ad succensam contemplationem animam exerant, tamen ab amore Dei 1336 et proximi, in quantum animo capere praevalent, non recedunt. Unde fit ut ipsi quoque etsi minori loco, in sanctae tamen Ecclesiae aedificatione sint positi, quia et si ad doctrinam, si ad prophetiam, si ad miraculorum gratiam, si ad contemptum mundi plenius exsequendum fortasse minores sunt, tamen in timoris et amoris fundamento sunt, in quo solidantur, quia etsi igne coelestis desiderii non ardent, in ipsis exterioribus quae exercere sufficiunt vapore charitatis animantur, et inter proximorum praecellentium aedificia continentur. Unde et recte sponsa in Canticis canticorum loquitur, dicens: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit propter filias Jerusalem. Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri ejus aestimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecit. Sed est Salomon videlicet pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit. Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia.
17.14
Ferculum itaque Regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patribus, id est de imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores Ecclesiae sanctae eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem claritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud quod clarescit in corde requiescunt. Columnae ergo ejus argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille quippe fulgor internus mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non quaeratur. De eadem quippe sancta Ecclesia scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri. Quae enim hic spiritu mansuetudinis impleta quasi columba pennas deargentatas habet, in posteriora dorsi ejus speciem auri continet, quia hic praedicatores suos sermonis luce induit; in posteriori autem saeculo fulgorem in se claritatis ostendit. Sed ad hoc quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus adjungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: Ascensum purpureum. Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum, Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur.
17.15.1
Quid ergo nos miseri atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium aureum non habemus, 1337 quia necdum sicut oportet per intellectum spiritalem requiem internae claritatis aspicimus. Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro fundere sanguinem non valemus. Quid ergo de nobis agendum est? Quae spes erit, si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis virtutibus praeditus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus in quantum possumus Deum, diligamus et proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum pertinemus, quia sicut illic scriptum est: Media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio pervenis, ubi et columnae argenteae eriguntur, et ascensus purpureus tenetur. Nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subdidit: Propter filias Jerusalem. Sermo etenim Dei qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum quam mentium infirma signavit? Quod ergo illic inter columnas argenteas, reclinatorium aureum, et ascensum purpureum, inesse media charitas dicitur propter filias Jerusalem; hoc hic inter thalamos per quinque cubitos designatur, quia et qui in virtutibus infirmantur, si ipsi bona quae possunt facere cum charitate non negligunt, a Dei aedificio alieni non sunt. Sequitur:
17.15.2
IBID.-- Et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
17.16
Dum limen quod modo describitur juxta vestibulum portae intrinsecus esse memoratur, aperte ostenditur quia limen quod prius descriptum est extrinsecus fuit. Sed si porta est Dominus, quod sit limen portae intrinsecus et extrinsecus requiramus. Per limen etenim portam unusquisque ingreditur. Et quae sunt duo haec limina, nisi patres Testamenti Veteris, et patres Testamenti Novi? Non solum quippe hi de quibus Dominus incarnari dignatus est, sed omnes Testamenti Veteris patres portae hujus limen fuerunt, quia hi qui eum praedicere et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum venientibus aperuerunt aditum fidei; et omnes qui per hos crediderint Dominum, quasi jam portam hujus liminis intraverunt. Sed cur ante limen exterius et post limen interius dicitur, nisi quia prius Testamenti Veteris patres, et postmodum Novi Testamenti doctores fuerunt? Recte autem limen exterius Testamenti Veteris patres designat, quia per eorum praedicationem opera perversa punita sunt. Per dicta vero novorum patrum uniuscujusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curaverunt; isti vero dum non solum perversa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt? Unde et ipsa Veritas loquitur dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Recte quoque exterius limen illos patres 1338 designat, qui ab ipsa incarnatione Redemptoris nostri per intervalla temporum longius constiterunt. Et quidem ab Abel sanguine passio jam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. Sed tamen quia discipulis dicitur: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; antiquis patribus quasi foris stetisse est, Redemptoris nostri praesentiam corporaliter non vidisse. Exterius igitur, sed tamen non divisi a sancta Ecclesia fuerunt, quia mente, opere, praedicatione, ista jam fidei sacramenta tenuerunt, istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed jam habendo conspicimus. Sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, ita illi per fidem in eadem ventura sunt salvati. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus.
17.17
Unde et in constructione tabernaculi, ut columnae argenteae interius starent, paxilli aerei figi per circuitum exterius jussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. Columnae itaque argenteae interius, paxilli vero aerei exterius figuntur, atque in ipsis funes ligati sunt, ut tabernaculum fixum maneret, quia videlicet ut sancti apostoli in luce sermonis sui solidi starent, ut totum tabernaculum, id est sancta Ecclesia in fidei integritate consisteret, tanquam paxilli aerei patres Testamenti Veteris ac prophetae exterius fixi sunt, qui verborum suorum funibus praedicatorum mentes in soliditate stringerent, atque hoc Dei habitaculum in statu fidei ligarent. Extra ergo paxilli sunt, qui ante tempus hujus sanctae Ecclesiae fuerunt. Sed tamen eos ligant qui in ipsa sunt, quia dum coelestia mysteria ventura praedicant, haec postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Ut ergo intus columnae immobiles stent, foris paxilli funes continent, quia ut sancti apostoli perfecte incarnationis dominicae mysterium crederent, illorum praedicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret, et videre et praedicere potuerunt. Unde recte quoque ipse primus apostolorum, magna scilicet columna veri tabernaculi, loquitur dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Quibus verbis indicat quia quamvis ad altiora surrexerit ex culmine, ibi religata persistat in fide. Quae tamen lucerna prophetici sermonis jam quidem intelligentibus lucet, sed adhuc non intelligentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus permanet. Unde etiam per Psalmistam de eisdem dictis prophetarum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris, quia videlicet occulta est scientia in prophetis. Nec immerito columnae argenteae, paxilli vero aerei facti sunt, quia quod clare jam apostoli praedicant, hoc prophetae sub intellectu mystico obscure locuti sunt. Recte ergo per aeris metallum signati sunt, qui clari in suis praedicationibus non fuerunt. Sancti vero apostoli, quia de Redemptoris nostri mysterio lucem praedicationis habuerunt, argenteis columnis expressi sunt. Et notandum, 1339 quod argentum sonat et lucet, aes vero sonat et non lucet, quia praedicatores Novi Testamenti aperte locuti sunt quae etiam monstrare potuerunt. Praedicatores vero Testamenti Veteris quia per allegoriarum umbras de coelesti mysterio obscura dicta protulerunt, quasi sine luce sonitum dederunt. Quod ergo illic per paxillos et columnas, hoc hic per limen exterius et limen interius designatur.
17.18
Si vero portam Scripturam sacram hoc in loco accipimus, ipsa quoque duo limina habet, exterius et interius, quia in litteram dividitur et allegoriam. Limen quippe Scripturae sacrae exterius, littera; limen vero ejus interius, allegoria. Quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine quod est exterius, ad hoc quod est interius venimus. Et sunt in ea permulta, quae ita juxta litteram mentem aedificant, ut per hoc quod exterius agitur audientis mens interius trahatur. Ibi quippe invenimus praedicamenta operis ex exempla virtutis; ibi jubetur quid agere etiam corporaliter debemus; ibi hoc quod ad operandum praecipitur in sanctorum virorum ac fortium actione monstratur, ut postquam nos apertiora praecepta atque exempla justorum ad bonam operationem instruunt, tunc ad limen interius, id est ad intellectum mysticum intimae contemplationis, tendamus, si possumus, pedem mentis. Studete, quaeso, fratres charissimi, Dei verba meditari, nolite despicere scripta nostri Redemptoris, quae ad nos missa sunt. Multum valde est quod per ea animus refricatur ad calorem, ne iniquitatis suae frigore torpescat.
17.19
Cum illa praecedentes justos fortiter egisse cognoscimus, et ipsi ad fortitudinem bonae operationis accingimur, sanctorum exemplorum flamma animus legentis incenditur. Videt quae fortia ab eis facta sunt, et valde indignatur sibi, quia talia non imitatur. Unde recte sponsi voce ad sponsam dicitur in Canticis canticorum: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. In collo etenim guttur, in gutture vox est.
17.20
Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra ejus eloquia designantur? In qua dum mille clypei dependere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla justorum. Si enim torpet animus a conditoris sui desiderio, audiat quod dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. In odio fortasse labitur proximi? Audiat quod dicitur: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. Res alienas concupiscit? Audiat quod illic scriptum est: Non concupisces rem proximi tui. De injuria quae a proximi ore vel facto illata est, ad iram mens accenditur? Audiat quod dicitur: Non quaeres ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. In carnis concupiscentiam male sauciata mens accenditur? Ne sequatur oculus mentem, audiat quod paulo superius dictum est: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, 1338 jam moechatus est eam in corde suo. Contra inimicum forsitan quisquam animum suum relaxare disponit in odium? Audiat quod illic scriptum est: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Sed is qui aliena jam non rapit, adhuc forsitan sua inordinate retinet? Audiat quod illic dicitur: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Infirmantis animus perfrui desiderat Deo simul et saeculo? Audiat quod illic scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire. Alius non ad necessitatem stipendii, sed ad voluntatem desiderii possessa retinet? Audiat quod illic dicitur: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus. Quidam enim relinquunt omnia, multi autem etiam possidendo renuntiant, quia sic ad usum possessa retinent, ut eis ex desiderio non succumbant. Torpere quisquam appetit, et laborem subire pro Domino etiam cum praevalet refugit? Audiat quod illic scriptum est: Qui mecum non colligit, spargit. In collo ergo Ecclesiae, id est in sacri eloquii praedicatione, quod pro sua munitione et altitudine turri David simile dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina.
17.21
Ad servandam itaque innocentiam etiam laesi a proximo perdurare in humilitate festinamus? Abel ante oculos veniat, qui et occisus a fratre scribitur, et non legitur reluctatus. Mentis munditia etiam in conjugali copula eligitur? Enoch debet imitari, qui et in conjugio positus ambulavit cum Deo, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Praecepta Dei festinamus praesenti nostrae utilitati praeponere? Noe ante oculos veniat, qui, cura domestica postposita, ex jussione omnipotentis Domini, per centum annos ad arcae fabricam vixit occupatus. Subire obedientiae virtutem nitimur? Aspicere Abraham debemus, qui, relicta domo, cognatione, patria, obedivit exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, et exiit nesciens quo iret; qui paratus exstitit ut pro aeterna haereditate dilectum quem acceperat occideret haeredem. Et quia unicum Domino offerre non distulit, universam multitudinem gentium in semine accepit. Morum simplicitas placet? Isaac ad mentem veniat, quem in omnipotentis Dei oculis vitae suae tranquillitas ornavit. Laboriosa fortitudo, ut obtineri debeat, quaeritur? Jacob ad memoriam deducatur, qui postquam scivit fortiter servire homini, ad eam quoque virtutem perductus est, ut non potuisset a luctante angelo superari. Conamur carnis illecebram vincere? Joseph ad memoriam redeat, qui, tentante se domina, studuit carnis continentiam etiam cum vitae periculo custodire. Unde factum est ut quia membra sua bene noverat regere, regendae quoque omni Aegypto praeficeretur. Mansuetudinem atque patientiam obtinere quaerimus? Moysen ante oculos deducamus, qui, exceptis parvulis ac mulieribus, sexcenta millia armatorum regens, mitis fuisse describitur super omnes homines qui habitabant super faciem orbis terrae. Rectitudinis zelo contra vitia accendimur? Phinees ante oculos deducatur, qui coeuntes gladio 1339 transfigens, castitati populum reddidit, et iram Dei iratus placavit. De spe omnipotentis Dei praesumere in dubiis quaerimus? Josue ad memoriam revocemus( Josue III, 5, 8), qui, dum dubia certamina certa mente subiit, ad victoriam sine dubietate pervenit. Jam mentis inimicitias ponere cupimus in benignitate animum dilatare? Samuel in cogitationem deducatur, qui, de principatu dejectus a populo, cum idem populus peteret ut pro eo Domino preces effunderet, respondit dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. Culpam quippe vir sanctus perpetrare se credidit, si eis quos adversarios pertulerat usque ad dejectionem, benignitatem gratiae non reddidisset in prece. Qui rursus, cum, jubente Domino, mitteretur ut David ungeret in regem, respondit: Quomodo vadam? Inveniet enim me Saul, et occidet me. Et tamen quia iratum Deum eidem Sauli cognoverat, in tanto se luctu afflixerat, ut ei per se Dominus diceret: Quousque tu Saulem luges, cum ego illum abjecerim? Pensemus ergo ejus animum quantus ardor charitatis incenderat, qui et illum flebat a quo timebat occidi. Cavere autem volumus quem timemus? Sollicita nobis mente pensandum est, ne si locum fortasse reperimus, malum pro malo reddamus ipsi quem fugimus. David ergo ad memoriam redeat, qui persequentem se regem et invenit ut potuisset occidere, et tamen, in ipsa feriendi potestate positus, elegit bonum quod ipse deberet facere, non autem malum quod ille merebatur pati, dicens: Absit a me ut mittam manum meam in christum Domini. Et cum idem Saul post ab hostibus fuisset interemptus, eum, quem persecutorem dum viveret pertulit, flevit occisum. Errantibus hujus mundi potentibus libere loqui decernimus? Joannis auctoritas ad animum reducatur, qui, Herodis nequitiam reprehendens, pro verbi rectitudine occidi non timuit. Et quia Christus est veritas, ipse ideo pro Christo, quia pro veritate, animam posuit. Carnem jam nostram pro Deo ponere in morte festinamus? Petrus ad mentem veniat, qui inter flagella gaudet, qui caesus principibus resistit, qui vitam suam pro vita despicit. Cum mortis appetitu disponimus adversa contemnere? Paulum ante oculos deducamus, qui non solum alligari, sed et mori paratus pro Christo, non facit pretiosiorem animam suam quam se. Succendi cor nostrum igne charitatis quaerimus? Joannis verba pensemus, cujus omne quod loquitur charitatis igne vaporatur.
17.22
Quia ergo in voce sacri eloquii cujuslibet dum quaerimus munimen virtutis invenimus, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Si enim pugnare contra spiritalia nequitiae volumus, in collo Ecclesiae, quae nobis sicut David turris erecta est, id est in divino eloquio protectionis arma requiramus, ut ex discretione praecepti, contra vitia sumatur virtus adjutorii. Ecce enim contra aereas potestates festinamus fortes existere? In hac turri armaturam nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta conditoris, inde sumamus exempla praecedentium, per quae contra adversarios nostros 1340 inexpugnabiliter armemur. Dum enim quamlibet virtutem subire appetis, et hanc illic a patribus jam impletam vides, ibi armaturam tuam invenis, per quam contra spiritalia bella muniaris. Dependent in ea quippe mille clypei: si quis pugnare appetit, assumat, et ex ea virtute pectus muniat, et verborum jacula emittat.
17.23
Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hoc quippe agunt propugnacula, quod clypei, quia utraque pugnantem muniunt. Sed inter utraque hoc distat, quia clypeum pro nostro munimine ubicunque volumus movemus; propugnaculo autem defendere nos possumus, sed hoc movere non possumus. Clypeus in manu est, nam propugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praecedentium et miracula legimus, et virtutes bonorum operum audimus? Ibi namque cognoscimus quod alius potuit mare dividere, alius solem figere, alius mortuum suscitare, alius paralyticum verbo erigere, alius umbra aegrotos curare, alius per sua semicinctia febribus obviare. Qui tamen omnes et patientiae longanimitate mites, et zelo rectitudinis ferventes fuerunt; verbi praedicatione divites, simul et misericordiae largitate. Hi itaque quam vera de Deo dixerint testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex illorum praedicatione concepimus, loquentium miracula conspiciamus, et in fide quam ab eis accepimus confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? Quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus, nam talia facere non valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit, quia virtus patientiae, virtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit adversitatis. Turris itaque nostra cum propugnaculis suis aedificata est, in qua mille clypei dependent, quia in Scriptura sacra et sub miraculis patrum a jaculis adversitatis abscondimur, et conversationis sanctae munimina etiam in manu operis tenemus. Notandum vero quod limen portae uno calamo mensuratur. Calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur, quia videlicet in Scriptura sacra et doctrina perfectae operationis et initium supernae contemplationis invenitur. Sin vero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, limen exterius in porta est vita activa, limen vero interius vita contemplativa. Per illam quippe ambulatur in fide, per hanc vero festinatur ad speciem. Illa exterius ducit, ut unusquisque bene vivere debeat; ista interius perducit, ut ex bona vita ad gaudia aeterna pertingat. Haec nos hodie tractasse sufficiat. Quia enim, transeuntes ad alia, diu per excessum locuti sumus, ea quae subjuncta sunt lectioni alteri reservemus, reparandi per silentium, sperantes in Verbo, quod vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
18.1
HOMILIA IV. Quatuor versibus a nono ad duodecimum allegorice aut moraliter explicatis, absolvitur.
18.1
1341 1. Vir, cujus erat species quasi species aeris,-- EZECH. XL, 9:-- Mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis. Ac ne vestibulum extra portam esse crederemus, subditur:
18.2
IBID.-- Vestibulum autem portae erat intrinsecus.
18.3
Quid autem per interius vestibulum, nisi aeternae vitae latitudo signatur, quae modo inter angustias vitae praesentis jam per spem mente concipitur? De qua per Psalmistam dicitur: Intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confessionum( Psal. XCIX, 4). Cum enim peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae vitae portam ingredimur. Sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudibus intramus, quia ibi jam angustia non erit, cum nos laetitia perpetuae festivitatis exceperit. Propter confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: Intrate per angustam portam. Et cum se Psalmista recipi in latitudinem gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Ad atrium ergo per portam tenditur, quia ad latitudinem solemnitatis pertingitur ab angustia confessionis. Illa itaque gaudia quae apud David atria, apud Ezechielem vestibulum intrinsecus vocantur. Unde et hoc ipsum vestibulum octo cubitis dicitur mensuratum. Ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc et in exercitio operis laborant, et ad aeterna gaudia per contemplationis gratiam suspirant.
18.1
Nec immerito mensura vestibuli in octo cubitis ponitur, quia septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. Unde etiam Psalmista, resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii districtione erat locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava. Ut enim quam octavam diceret demonstraret diem illam tremendi terroris, in Psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Modo enim quisquis per flagella corripitur, et correptionibus emendatur, in mansuetudine corripitur, non in ira. In districto autem illo examine omnis argutio atque correptio furor et ira est, quia venia post correptionem non est. Hujus octonarii numeri causa est, quod post Sabbatum Dominus voluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, qui tertius est a morte dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia septimum sequitur. Unde et ipsa vera Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio, figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominico autem die resurrexit a morte. Praesens etenim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et 1342 in angustiis cruciatur. Sed Sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione ut diximus octavo, jam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter signavit in nobis, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava. Hinc per Salomonem dicitur: Da partem septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram. Partem etenim septem simul et octo damus, quando sic ea quae septem diebus evolvuntur disponimus, ut per haec ad bona aeterna veniamus; ut dum modo caute agitur, postmodum venientis tremendi judicii ira devitetur. Octo itaque cubitis vestibulum mensuratur intrinsecus, quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur.
18.2.1
Sed nemo ad illam venit, nisi qui hic dilectionem Dei ac proximi devota mente tenuerit. Unde et subditur: Et frontem ejus duobus cubitis. Frons etenim portae est bonum meritum vitae praesentis. Sicut enim vestibulum intrinsecus aeterna requies debet intelligi, ita per frontem portae necesse est qualitatem visibilis vitae signari. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur, quia quisquis hic dilectionem Dei et proximi servare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium pertinget. Vita igitur nostra ut duobus cubitis sit mensurata, tendi quotidie per charitatem debet in amorem Dei simul et proximi. Non est enim charitas vera, si minus a duobus cubitis habet. Unde Moyses cum per colores vestium, electorum virtutes exprimeret, in ornamento pontificis bis tinctum coccum jubet adhiberi. Quid namque per coccum nisi charitas designatur, quae semper per flammam amoris accenditur? Sed coccus bis tingitur, quando non solum ex amore Dei, sed etiam proximi nostra charitas inflammatur. Nam quisquis sic amat Deum, ut commissi sibi proximi curam relinquat, adhuc in eo coccus semel tinctus est. Et quisquis sic amat proximum, ut imminuat desiderium quo flagrare debet ad Deum, non est adhuc in eo color tincturae geminatus. Debemus ergo et amare eos cum quibus vivimus, et ad illum totis desideriis anhelare in quo veraciter vivamus. Ecce etenim ad fidem atque ad audiendum verbum omnipotentis Domini nos qui religioso induti habitu videmur, ex diversa mundi qualitate convenimus, atque ex dissimilibus iniquitatibus in sanctae Ecclesiae concordiam congregati sumus, ita ut jam patenter factum esse videatur quod de promissione Ecclesiae per Isaiam dicitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit. Nam per sanctae charitatis viscera 1343 lupus cum agno habitat, quia hi qui in saeculo raptores fuerunt cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt. Et pardus cum haedo accubat, quia is qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo qui se despicit et peccatorem fatetur humiliari consentit. Ubi et subditur: Vitulus et leo et ovis simul morabuntur, quia is qui per contritum cor ad quotidinaum se Deo sacrificium praeparat, et alius qui tanquam leo ex crudelitate severiter saeviebat, et alter qui velut ovis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae convenerunt. Ecce qualis est charitas, quae diversitates mentium accendit, concremat, conflat, et quasi in unam auri speciem reformat. Sed in eo quod se electi sic amant, ad illum necesse est ut festinent, quem aeterno gaudio in coelis videre mereantur. Unus est etenim Dominus ac Redemptor noster, qui et hic electorum suorum corda ad unanimitatem ligat, et ad supernum amorem per interna desideria semper stimulat. Unde et illic subditur: Et puer parvulus minabit eos. Quis iste est puer parvulus, nisi de quo scriptum est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis? Qui simul habitantes minat, quia ne in terrenis rebus corda nostra inhaereant, haec per internum desiderium quotidie inflammat. Et hoc ipsum ejus minare est ad suum nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus, ne quies hujus vitae sic placeat, ut ad oblivionem patriae perducat, ne delectata mens prosperis torpeat. Unde et donis suis flagella permiscet, ut nobis omne quod nos in saeculo delectabat amarescat, et illud incendium surgat in animo quod nos semper ad coeleste desiderium inquietet, excitet, atque, ut ita dicam, delectabiliter mordeat, suaviter cruciet, hilariter contristet. Puer ergo nos parvulus minat, quia is qui paulo minus quam angeli minoratus est per charitatem quam nobis tribuit, in hoc nos mundo mentem figere non permittit. Bis tinctus itaque in nobis coccus est, si et hic proximos nostros sicut nos diligimus, et ad auctorem omnium cum ipsis quos diligimus festinamus. Si igitur vita nostra de perfecta charitate bis tingitur, frons in nobis portae duobus cubitis mensuratur. Sive igitur doctor, seu sacrum eloquium, vel certe fides portae nomine signetur, in mensura utriusque cubiti charitas non inconvenienter accipitur, quam ille vere praedicat qui Dei ac proximi amorem docet; et ipsa est certa scientia, quam charitas aedificat; et fides robusta est, quae se in dilectione Dei ac proximi exercet. Sequitur:
18.2.2
VERS. 10.-- Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc, et tres inde, et mensura una trium.
18.3
Quid thalami, quid via Orientalis designet, jam superius diximus, nec replicare ea latius necessarium putamus. Sed quaerendum nobis est quid est quod dicitur, Tres hinc, et tres inde. Thalami quippe juxta viam Orientalem sunt corda ferventium in amore Dei. Et sive hi qui electi in testamento veteri fuerunt, sive qui in testamento novo secuti sunt, nimirum constat quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim vere Deum diligerent, si ejusdem Trinitatis, quae Deus est, gratiam non accepissent. Juxta viam ergo 1344 Orientalem tres hinc et tres inde sunt thalami, quia dum inter veteres et novos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum via Orientalis apparuit, qui thalami ad veram virtutum speciem in Trinitatis sunt cognitione decorati. Sin vero ad virtutes electorum eumdem numerum referamus, tres sunt virtutes, sine quibus is qui aliquid operari jam potest, salvari non potest, videlicet fides, spes, charitas. Et quia eadem fides, spes, et charitas in antiquis patribus quae in novis doctoribus fuit, juxta Orientalem viam tres hinc, et tres inde thalami describuntur.
18.4
Vel certe quia tres patrum veterum distinctiones fuerunt, tres quoque novorum sub gratia sequuntur. Vetus quippe populus habuit patres ante legem, ac deinde in lege, et postmodum prophetas. In novo autem populo prius Hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in fide secuta est, ac deinde in fine saeculi Hebraeorum reliquiae salvantur. Quia ergo incarnatio Domini et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum prophetas habuit, et ex posteriore fideles ex Hebraeis, fideles ex gentibus, ac postmodum Hebraeorum reliquias colliget, Orientalis via tres hinc et tres inde thalamos habere memoratur. Sed hoc quoque non inconvenienter accipimus, si tres esse fidelium ordines dicamus. Sive namque in veteri, seu in novo testamento, alius est ordo praedicantium, alius continentium, atque alius bonorum conjugum. Unde et idem propheta in superiori parte tres viros liberatos vidit: Noe, Daniel et Job; in quibus videlicet tribus praedicatores, continentes et conjugati signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit. Job vero in conjugio positus, et curam domus propriae exercens, placuit Deo, per quem digne bonorum conjugum ordo figuratur. Quia ergo etiam ante Mediatoris adventum, et praedicatores, et continentes, ac boni conjugati fuerunt, qui eumdem ejus adventum praestolati sunt, et magna hunc siti desiderii videre cupierunt, et postmodum praedicatores, et continentes, ac boni conjugati, sicut cernimus, existunt, qui Redemptorem nostrum non jam desiderant incarnandum, sed in majestatis suae gloria contemplandum, Orientalis via tres hinc, et tres inde thalamos habet, juxta Psalmistae vocem, qui de eadem via, videlicet Redemptore nostro, dicit: In circuitu ejus tabernacula ejus.