Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae in Ezechielem
Gregorius IEzec 1 · 21412-hoinezMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21412 Hoinez
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
Dilectissimo fratri, Mariano episcopo, Gregorius episcopus servus servorum Dei.
1.2
Homilias quae in beatum Ezechielem prophetam, ita ut coram populo loquebar, exceptae sunt, multis curis irruentibus in abolitione reliqueram. Sed post annos octo, petentibus fratribus, notariorum schedas requirere studui, easque, favente Domino transcurrens, inquantum 1174 ab angustiis tribulationum licuit emendavi. Tua itaque dilectio has sibi ad legendum mitti poposcerat, sed valde incongruum credidi ut aquam despicabilem hauriret quem constat de beatorum Patrum Ambrosii atque Augustini torrentibus profunda ac perspicua fluenta assidue bibere. Sed rursum dum cogito quod saepe inter quotidianas delicias etiam viliores cibi suaviter sapiunt, transmisi minima legenti potiora, ut dum cibus grossior velut pro fastidio sumitur, ad subtiliores epulas avidius redeatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note