Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber antiphonarius
Gregorius IAnti 147 · 8092-libantMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8092 Libant
134
Pridie Kal. Jul. Natalis sancti Pauli.
134
Antiph. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 703 Psal. Domine, probasti. Resp. Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes, et cognoverunt gratiam Dei, quae data est mihi. Vers. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet. All. Gaudete, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. Off. Mihi autem nimis. Ad Comm. Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. Psal. ut supra.
135
Natalis sanctorum Processi et Martiniani.
135
Antiph. Judicant sancti gentes, et dominantur populis, regnabit Dominus Deus illorum in perpetuum. Psal. Exsultate, justi, in Domino. Resp. Exsultabunt sancti in gloria. Vers. Cantate Domino. All. Mirabilis Dominus noster in sanctis suis. Off. Gloriabuntur in te omnes. Vers. Verba mea. Ad Com. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Psal. Nisi quia Dominus.
136
Pridie Nonas Jul. Octava beatorum apostolorum Petri et Pauli.
136
Antiph. Sapientiam sanctorum narrent populi, et laudes eorum nuntiet Ecclesia; nomina autem eorum vivent in saeculum saeculi. Psal. Exsultate, justi, in Domino. Resp. Justorum animae. Vers. Visi sunt oculis. All. Sancti tui, Domine, benedicent te, gloriam regni tui dicent. Off. Exsultabunt sancti in gloria. Ad Com. Justorum animae in manu Dei sunt. Psal. ut supra.
137
Sanctorum septem Fratrum.
137
Antiph. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini, qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Psal. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Resp. Anima nostra. Vers. Laqueus contritus est. All. Laudate, pueri, Dominum. Off. Anima nostra. Vers. Nisi quia Dominus. Ad Com. Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dominus. Psal. ut supra.
138
Natalis sancti Benedicti.
138
Antiph. Justus ut palma. Psal. Bonum est confiteri. Resp. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Vers. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei. All. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo. Off. Inveni David. Ad. Comm. Beatus servus quem cum venerit Dominus, invenerit illum vigilantem; amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
139
704 Sanctae Praxedis.
139
Antiph. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar; et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Psal. Beati immaculati in via. Resp. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Vers. Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo justitiae. All. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Offert. Diffusa est gratia. Ad Comm. Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et comparavit eam. Psalm. ut supra.
140
Natalis sancti Apollinaris.
140
Antiph. Sacerdotes Dei, benedicite Domino, sancti et humiles corde, laudate Deum. Psalm. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus Resp. Inveni David servum meum. Vers. Nihil proficiet inimicus in eo. Allel. Memento, Domine, David. Off. Veritas mea et misericordia. Ad Comm. Semel juravi in sancto meo, semen ejus in aeternum manebit; et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Psal. Misericordias Domini.
141
Natalis sancti Felicis.
141
Antiph. Sacerdotes ejus induantur justitia, et Sancti ejus exsultatione exsultabunt. Psalm. Memento, Domine, David. Resp. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. Vers. Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi. Off. Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Ad Comm. Beatus servus. Psal ut supra.
142
Eodem die natalis sanctorum Simplicii, Faustini et Beatricis.
142
Antiph. Sapientiam sanctorum narrent populi. Psalm. Exsultate, justi, in Domino. Respons. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et de omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Vers. Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabuntur. Allel. Sancti tui, Domine. Off. Gloriabuntur in te omnes. Ad Com. Ego vos elegi.
143
Natalis sanctorum Abdon et Sennes.
143
Antiph. Intrent in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum. Psalm. Deus, venerunt gentes. Resp. Gloriosus Deus in sanctis suis. Vers. Dextera tua, Domine, Allel. Sancti tui, Domine. Off. 705 Mirabilis Deus in sanctis suis. Ad Com. Posuerunt mortalia sanctorum. Psal. Deus venerunt.
144
Sancti Petri ad Vincula.
144
Antiph. Salus populi. Psalm. Attendite, populus meus, legem meam. Resp. Salvum fac populum. Vers. Ad te, Domine, clamavi. All. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Off. Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Ad Com. Domine, si tu es.
145
Natalis sancti Stephani papae.
145
Antiph. Justus ut palma. Psal. Bonum est confiteri. Domino. Resp. Justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus. Vers. Tota die miseretur et commodat, et semen ejus in Benedictione erit. All. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo. Off. Inveni David servum meum. Ad Com. Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum; euge, serve fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
146
Alia.
146
Antiph. Sacerdotes ejus induam Salutari. Psal. Memento, Domine, David. Resp. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Vers. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Off. Inveni David. Vers. 1. Potens es, Domine. Vers. 2. Veritas mea et misericordia mea. Ad Comm. Domine, quinque talenta tradidisti mihi. Psal. ut supra.
147
Natalis sancti Xysti papae.
147
Antiphon. Sacerdotes Dei, benedicite Domino. Psalm. Memento, Domine, David. Resp. Sacerdotes ejus induam Salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Vers. Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. All. Inveni David. Off. Inveni David. Ad Com. Fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illi in tempore tritici mensuram. Psal. ut supra.
148
Eodem die natal. sanctorum Felicissimi et Agapiti.
148
Antiph. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Ps. Noli aemulari in malignantibus. Resp. Justorum animae in manu Dei sunt. Vers. Visi sunt oculis insipientium mori. All. Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum. Offert. Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam, tu, Domine, benedices justo: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Vers. 1. Verba mea auribus. Vers. 2. Quoniam ad te orabo, Domine. Ad Com. Ego elegi vos de mundo. Psal. ut supra.
149
Natalis sancti Cyriaci.
149
Antiph. Timete Dominum, omnes sancti ejus, 706 quoniam nihil deest timentibus eum; divites eguerunt, et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Psal. Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Resp. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Vers. Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. All. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Off. Laetamini in Domino, et exsultate. Vers. 1. Beati quorum remissae. Vers. 2. Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Ad Com. Signa eos qui in me credunt, haec sequentur: Daemonia ejicient, super aegros manus imponent, et bene habebunt.
150
Vigilia sancti Laurentii.
150
Antiph. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Psal. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Resp. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Vers. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Off. Oratio mea munda est, et ideo peto ut detur locus voci meae in coelo, quia ibi est judex meus, et conscius meus in excelso; ascendat ad Dominum deprecatio mea. Vers. Probavit me Dominus sicut aurum, vias ejus custodivi, et a praeceptis ejus non discessi. Item aliud. Off. Gloria et honore. Ad Com. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Psal. ut supra.
151
In natali sancti Laurentii.
151
Antiph. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus. Psal. Cantate Domino. Resp. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. Vers. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Allel. Beatus vir. Off. Confessio et pulchritudo. Vers. 1. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Vers. 2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, annuntiate de die in diem Salutare ejus. Ad Comm. Qui mihi ministrat me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Psal. ut supra.
152
Natalis sancti Tiburtii.
152
Antiph. Justus ut palma florebit, sicut cedrus quae est in Libano multiplicabitur. Psal. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Resp. Os justi meditabitur sapientiam. Vers. Lex Dei ejus in corde. All. Gloria et honore coronasti eum, Domine. Off. In virtute tua laetabitur justus. Ad Comm. Posuisti, Domine, in capite ejus. Psal. Domine, in virtute tua.
153
Natalis sancti Hyppolyti et sociorum.
153
Antiph. Justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Psal. Exsurgat Deus, 707 et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Resp. Justorum animae. Vers. Visi sunt oculis insipientium mori. All. Sancti tui, Domine. Off. Anima nostra sicut passer. Ad Com. Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui vos persequuntur. Item alia: Amen dico vobis, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Psal. ut supra.
154
Natalis sancti Eusebii.
154
Antiph. Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium; lex Dei ejus in corde ipsius. Psal. Noli aemulari in malignantibus. Resp. Os justi meditabitur. Vers. Lex Dei ejus. All. Justus non conturbabitur. Off. Desiderium animae. Vers. 1. Vitam petiit. Vers. 2. Laetificabis eum. Vers. 3. Inveniatur manus tua. Ad Com. Beatus servus. Psal. ut supra.
155
Assumptio sanctae Mariae.
155
Antiph. Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis; adducentur regi virgines post eam, proximae ejus adducentur tibi in laetitia et exsultatione. Psal. Eructavit cor meum verbum bonum. Resp. Propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Vers. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, quia concupivit Rex speciem tuam. All. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Offert. Offerentur Regi virgines post eam, proximae ejus offerentur tibi. Ad Com. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus meus. Psal. ut supra.
156
Octava sancti Laurentii.
156
Antiph. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Psal. Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationem meam. Resp. Posuisti, Domine, super caput ejus coronam de lapide pretioso. Vers. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. All. Gloria et honore coronasti eum, Domine. Off. In virtute tua, Domine, laetabitur justus, et super Salutare tuum exsultabit vehementer. Desiderium animae ejus tribuisti ei. Ad Com. Qui vult venire post me. Psal. ut supra.
157
Natalis sancti Agapiti.
157
Antiph. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam, cum deprecor, a timore inimici eripe animam meam. Resp. Justus non conturbabitur. Vers. Tota die miseretur et commodat. All. Beatus vir qui timet Dominum. Off. In virtute tua laetabitur. Ad. Com. Beatus servus. Psal. ut supra.
158
708 Natalis sanctorum Timothei et Symphoriani.
158
Antiph. Salus autem justorum. Psal. Noli aemulari in malignantibus. Resp. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Vers. Credidi, propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis. All. Sancti tui, Domine. Off. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus, alleluia. Ad Com. Ego vos elegi de mundo.
159
Natalis sancti Genesii.
159
Antiph. Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Psal. Domine Dominus noster. Resp. Domine, praevenisti eum. Vers. Vitam petiit. All. Justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus. Off. Desiderium animae ejus tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Ad Com. Qui vult venire.
160
Natalis sancti Augustini.
160
Antiph. Dicit Dominus: Sermones mei, quos dedi in os tuum, non deficient de ore tuo. Adest enim nomen, et munera tua accepta erunt super altare meum. Psal. Domine, exaudi. Resp. Juravit Dominus. Vers. Dixit Dominus Domino meo. All. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Off. Inveni David. Ad Comm. Fidelis servus.
161
Natalis sancti Hermetis.
161
Antiph. Justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus; tota die miseretur et commodat, et semen ejus in Benedictione erit. Psal. Noli aemulari in malignantibus. Resp. Justus ut palma florebit. Vers. Ad annuntiandum mane misericordiam. All. Beatus vir qui suffert tentationem. Off. In virtute tua, Domine. Ad Com. Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis, veniebant ad eum, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Psal. ut supra.
162
Decollatio sancti Joannis Baptistae.
162
Antiph. In virtute tua, Domine, laetabitur justus. Psalm. Vitam petiit. Resp. Domine, praevenisti. Vers. Vitam petiit. All. Beatus vir. Off. Justus ut palma. Ad Com. Magna est gloria ejus.
163
Natalis sanctae Sabinae.
163
Antiph. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me; confige timore tuo carnes meas, a mandatis tuis non me repellas. Psal. Beati immaculati in via. Resp. Specie tua. Vers. Propter veritatem et mansuetudinem. All. Diffusa est gratia. Off. Filiae regum in honore tuo; astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, 709 circumdata varietate. Ad Comm. Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum, laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa; concupivit anima mea testimonia tua, Domine, et dilexit ea vehementer. Psal. ut supra.
164
Natalis sanctorum Felicis et Adaucti.
164
Antiph. Sapientiam sanctorum. Psal. Exsultate, justi, in Domino. Resp. Gloriosus Deus in sanctis suis. Vers. Dextera tua, Domine. All. Gaudete, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. Off. Laetamini, justi, in Domino. Ad Com. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dominus; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
165
Natalis sanctae Mariae.
165
Antiph. Vultum tuum, Domine. Psal. Eructavit cor meum. Resp. Dilexisti justitiam. Vers. Propter veritatem. Allel. Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus offerentur tibi in laetitia. Off. Offerentur regi. Ad Com. Diffusa est gratia.
166
Natalis sancti Adriani
166
Antiph. Laetabitur justus in Domino. Psal. Exaudi, Deus, Orationem. Resp. Domine, praevenisti. Vers. Vitam petiit a te. All. Beatus vir. Off. Gloria et honore coronasti eum. Ad Comm. Posuisti, Domine.
167
Natalis sancti Gorgonii.
167
Antiph. Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Psalm. Domine Dominus noster. Resp. Posuisti, Domine. Vers. Desiderium animae. All. Gloria et honore. Off. Posuisti, Domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso, vitam petiit a te, et tribuisti ei. Vers. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Vers. Magna est gloria ejus in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum. Ad Com. Posuisti, Domine.
168
Natalis sanctorum Proti et Hyacinthi.
168
Antiph. Judicant sancti gentes, et dominabuntur populis; regnabit Dominus eorum in perpetuum. Psal. Exsultate, justi, in Domino. Resp. Vindica, Domine, sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est. Vers. Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. All. Gaudete, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. Off. Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu, Domine, benedices justo: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Ad Com. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Vel Qui vult venire post me.
169
Exaltatio sanctae crucis.
169
Antiph. Nos autem gloriari oportet in cruce 710 Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Psal. Dominus regnavit, decorem. Resp. Christus factus est. Vers. Propter quod et Deus. All. Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno. Off. Dextera Domini. Ad Comm. Nos autem gloriari oportet.
170
Natalis sanctorum Cornelli et Cypriani.
170
Antiph. Sacerdotes Dei. Psal. Memento, Domine, David. Resp. Sacerdotes ejus. Illuc producam cornu David. All. Disposui testamentum electis meis. Off. Veritas mea. Ad Com. Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum; euge, serve fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Psal. ut supra.
171
Natalis sancti Nicomedis.
171
Antiph. Laetabitur justus in Domino. Psalm. Beati quorum remissae sunt iniquitates. Resp. Posuisti, Domine. Desiderium animae ejus. All. Justus non conturbabitur. Off. Gloria et honore. Ad Comm. Qui vult venire post me. Psal. ut supra.
172
Natalis sanctae Euphemiae, ac sanctorum Luciae et Geminiani.
172
Antiph. Vultum tuum deprecabuntur. Psalm. Eructavit cor meum. Resp. Diffusa est gratia. Vers. Propter veritatem et mansuetudinem. All. Specie tua. Off. Offerentur regi virgines. Ad Com. Simile est regnum coelorum. Item alia: In salutari tuo anima mea. Psalm. Beati immaculati in via.
173
Vigilia sancti Matthaei.
173
Antiph. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei, et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Psal. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Resp. Justus ut palma florebit. Vers. Bonum est confiteri Domino. Off. Gloria et honore. Ad Com. Posuisti, Domine.
174
Natalis sancti Matthaei.
174
Antiph. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium, lex Dei ejus in corde ipsius. Psalm. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Psalm. Beatus vir qui timet Dominum. Vers. Potens in terra erit semen ejus. All. Inveni David. Off. Posuisti, Domine. Vers. 1. Desiderium animae ejus. Vers. 2. Magna est gloria. Ad Com. Magna est gloria. Ps. XX.
175
Natalis sancti Mauricii.
175
Antiph. Intret in conspectu tuo, Domine. Psal. Deus, venerunt gentes. Resp. Gloriosus Deus. Vers. Dextera tua, Domine. All. Exsultabunt sancti in gloria. Off. Laetamini in Domino. Ad Com. Posuerunt mortalia.
176
711 Natalis sanctorum Cosmae et Damiani.
176
Antiph. Sapientiam sanctorum narrent populi. Psalm. Exsultate, justi, in Domino. Resp. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos. Vers. Juxta est Dominus. All. Sancti tui, Domine. Off. Gloriabuntur. Ad Comm. Posuerunt mortalia.
177
Dedicatio basilicae sancti Michaelis.
177
Antiph. Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtute, qui facitis verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus. Psalm. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Resp. Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, qui facitis verbum ejus. Vers. Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomini sancto ejus. All. Laudate Dominum, omnes angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus. All. Confitebor tibi, Domine. Offert. In conspectu angelorum psallam tibi. Vers. 1. Confitebor tibi, Domine. Vers. 2. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Ad Com. Benedicite, omnes angeli Domini, Domino hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula.
178
Natalis sancti Marci.
178
Antiph. Sacerdotes Dei, benedicite Domino. Psal. Benedicite omnia opera Domini Domino. Resp. Inveni David. Vers. Nihil proficiet. All. Memento David. Off. Veritas mea. Ad Com. Beatus servus.
179
Vigilia sanctorum Dionysii et sociorum ejus.
179
Antiph. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Psal. Noli aemulari in malignantibus. Resp. Vindica, Domine. Vers. Posuerunt mortalia.
180
Natalis sancti Dionysii.
180
Antiph. Intret in conspectu tuo, Domine. Psal. Deus, venerunt gentes. Respons. Gloriosus Deus. Vers. Dextera tua, Domine. All. Gaudete, justi, in Domino. Off. Mirabilis Deus. Ad Comm. Anima nostra.
181
Natalis sancti Callixti.
181
Antiph. Sacerdotes ejus. Psal. Memento, Domine, David. Resp. Sacerdotes ejus. Vers. Illuc producam cornu. Allel. Inveni David servum meum. Off. Inveni David servum. Ad Com. Beatus servus.
182
Vigilia apostolorum Simonis et Judae.
182
Antiph. Intret in conspectu. Psal. Deus, venerunt gentes. Resp. Vindica, Domine, sanguinem servorum tuorum. Vers. Posuerunt mortalia servorum tuorum. 712 Offert. Exsultabunt sancti. Ad Comm. Justorum animae.
183
Ad Missam.
183
Antiph. Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Psal. Domine, probasti me, et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Resp. Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Vers. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. All. Sancti tui, Domine. Off. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Vers. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Ad Comm. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Psal. ut supra.
184
Kal. Novemb. Natalis sancti Caesarii.
184
Antiph. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Psal. Cantate Domino. Resp. Justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus. Vers. Quotidie miseretur et commodat, et semen ejus in Benedictione erit. Offert. In virtute tua, Domine. Ad Comm. Qui vult venire post me. Psal. ut supra.
185
Vigilia omnium sanctorum.
185
Antiph. Judicant sancti gentes. Psal. Exsultate, justi, in Domino. Vers. Gloriosus Deus. Vers. Dextera tua, Domine. Offert. Exsultabunt sancti in gloria. Ad Com. Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui vos persequuntur.
186
In die ad Missam.
186
Antiph. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore sanctorum omnium; de quorum solemnitate gaudent angeli, et collaudant filium Dei. Psal. Exsultate justi in Domino, rectos decet collaudatio. Resp. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Vers. Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. All. Justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Off. Deus in sanctis suis. Ad Com. Gaudete, justi, in Domino.
187
V Idus Nov. Natalis quatuor Coronatorum.
187
Antiph. Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus. Psal. Deus, venerunt gentes. Resp. Vindica, Domine, sanguinem servorum tuorum. Vers. Posuerunt mortalia. All. Sancti tui, Domine. Offert. Anima nostra sicut. Ad Com. Posuerunt mortalia.
188
Natalis sancti Theodori.
188
Antiph. In virtute tua, Domine, Psalm. Vitam petiit. Resp. Domine, praevenisti. Vers. Vitam petiit. Allel. Beatus vir. Offert. Gloria et honore. Ad Com. Posuisti, Domine.
189
713 Natalis sancti Mennae.
189
Antiph. Os justi meditabitur. Psal. Noli aemulari in malignantibus. Respons. Gloria et honore. Vers. Et constituisti eum. All. Justus non conturbabitur. Off. Desiderium animae ejus. Ad Com. Magna est gloria ejus.
190
Eodem die Natalis sancti Martini.
190
Antiph. Sacerdotes tui. Psal. Memento, Domine, David. Resp. Inveni David. Vers. Nihil proficiet. All. Disposui testamentum. Off. Inveni David servum meum. Ad Com. Domine, quinque talenta tradidisti mihi.
191
Natalis sanctae Ceciliae.
191
Antiph. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar; et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Psal. Beati immaculati in via. Resp. Audi, filia, et vide. Vers. Specie tua. Off. Offerentur regi virgines. Ad Com. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem in mandatis tuis excercebor in tuis justificationibus, ut non confundar. Item alia: Fecit judicium et justitiam; Domine, non calumnientur mihi superbi; ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui.
192
Natalis sancti Clementis.
192
Antiph. Dicit Dominus: Si quis testimonium meum servaverit. Psal. Misericordias Domini in aeternum cantabo. Resp. Juravit Dominus. Vers. Dixit Dominus Domino meo. All. Disposui. Off. Veritas mea et misericordia mea. Ad Com. Beatus servus. Item alia: Domine, quinque talenta. Psal. ut supra.
193
Natalis sancti Chrysogoni.
193
Antiph. Laetabitur justus. Psalm. Exaudi, Deus, Orationem meam, cum deprecor. Resp. Beatus vir. Vers. Potens in terra. All. Justus non conturbabitur. Off. Gloria et honore. Comm. Posuisti, Domine.
194
Vigilia sancti Andreae apostoli.
194
Antiph. Dominus secus mare Galileae vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocavit eos: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Psalm. Coeli enarrant. Resp. Nimis honorati sunt. Vers. Dinumerabo eos. Off. Gloria, et honore. Ad Com. Venite post me, faciam vos piscatores fieri hominum. Psal. ut supra.
195
In natali ejusdem.
195
Antiph. Mihi autem nimis. Vers. Domine, probasti me. Resp. Constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui, Domine. 714 Vers. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, propterea populi confitebuntur tibi. Allel. Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Off. Mihi autem nimis. Ad Com. Dicit Andreas Simoni fratri suo: Invenimus Messiam, qui dicitur Christus, et adduxit eum ad Jesum. Psal. ut supra.
196
In ordinatione pontificis.
196
Antiph. Invocavit me. Psal. Qui habitat in adjutorio Altissimi. Resp. Inveni David. Off. Inveni David servum meum. Ad Comm. Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
197
In ordinatione episcopi.
197
Antiph. Elegit te Dominus. Psal. Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob. Resp. Memor sit Dominus omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Vers. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. All. Elegit te Dominus. Si in Quadragesima evenerit. Tract. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Off. Memor sit Dominus. Vers. Exaudiat te Dominus. Ad Com. Unguentum in capite.
198
Item alia.
198
Antiph. Sicut fuit cum Moyse. Psal. Exaudiat te Dominus. Resp. Mittat tibi Dominus. Vers. Exaudiat te Dominus. All. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo. Off. Veritas mea et misericordia mea cum ipso. Ad Com. Laetabimur.
199
Item alia.
199
Antiph. Benedixit te hodie. Psalm. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. Resp. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Vers. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Allel. Diffusa est gratia. Si in Quadragesima evenerit. Tract. Desiderium animae ejus. Off. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Ad Com. Euntes praedicate Evangelium omni creaturae: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur.
200
In ordinatione plurimorum episcoporum.
200
Antiph. Congregate illi. Psalm. Deus deorum Dominus locutus est. Resp. Immola Deo sacrificium laudis. Vers. Congregate illi sanctos. Allel. Sancti tui, Domine. Off. Benedic anima. Ad Com. Messis quidem multa, operarii vero pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
201
715 Hebdomada prima post octavam Pentecostes.
201
Antiph. Domine, in tua misericordia speravi, exsultavit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino qui bona tribuit mihi. Psalm. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me? Resp. Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Vers. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberavit cum Dominus. Item aliud Resp. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine. Vers. Conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde. All. Dominus regnavit, decorem indutus est; indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute. Offert. Intende voci orationis meae. Vers. 1. Verba mea auribus percipe, Domine. Vers. 2. Dirige in conspectu tuo viam meam. Ad Com. Narrabo omnia mirabilia tua, laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. Psal. IX.
202
Hebdomada secunda.
202
Antiph. Factus est Dominus protector meus, et eduxit me in latitudine; salvum me fecit, quoniam voluit me. Psalm. Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Psalm. Ad Dominum, dum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Vers. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Item Resp. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Vers. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Allel. Deus judex justus, fortis et patiens, nunquid irascitur per singulos dies? Offert. Domine, convertere, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vers. 2. Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Ad Com. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini Altissimi. Psalm. XII.
203
Hebdomada tertia
203
Antiph. Respice in me, et miserere mei, Domine, quoniam unicus et pauper sum ego; vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea, Deus meus. Psalm. Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus, in te confido, non erubescam. Resp. Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Vers. Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi. Item Resp. Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, sperent in te, qui noverunt te, quoniam non derelinques quaerentes te, Domine. Vers. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in aeternum; exsurge, Domine, non praevaleat homo. Allel. Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Off. Sperent in te omnes 716 qui noverunt nomen tuum, Domine, quoniam non derelinquis quaerentes te. Psallite Domino qui habitat in Sion, quoniam non est oblitus orationem pauperum. Vers. 1. Sedes super thronum qui judicas justitiam; increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi; periit memoria eorum cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet. Vers. 2. Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Ad Com. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam, et exaudi verba mea. Psalm. Exaudi, Domine, justitiam meam.
204
Hebdomada quarta.
204
Antiph. Dominus illuminatio mea et salus, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? qui tribulant me inimici mei, infirmati sunt, et ceciderunt. Psal. Ipse. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Resp. Propitius esto, Domine, peccatis nostris, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Vers. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Item Resp. Exsurge, Domine, non praevaleat homo, judicentur gentes in conspectu tuo. Vers. In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur, et peribunt a facie tua, quoniam fecisti judicium meum et causam meam. All. Lauda, anima mea, Dominum; laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu ero. Off. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Vers. 2. Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Ad Com. Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus, Deus meus, adjutor meus. Psal. X.
205
Hebdomada quinta.
205
Antiph. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te; adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Psal. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Resp. Protector noster aspice, Deus, et respice super servos tuos. Vers. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum. Item Resp. Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Vers. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. All. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Off. Benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum; providebam Deum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commoveat. Vers. 1. Conserva me, Domine, dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Vers. 2. Notas fecisti mihi vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. Ad Com. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Psalm. XXXII.
206
717 Hebdomada sexta.
206
Antiph. Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae, et rege eos usque in saeculum. Psal. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me, ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Resp. Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. Vers. Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. Item Resp. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Vers. Ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto ejus. Allel. Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis. Offert. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea; inclina aurem tuam, et exaudi verba mea; mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine. Vers. 1. Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationem meam. Vers. 2. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me affixerunt. Vers. 3. Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo, satiabor cum apparuerit gloria tua. Ad Com. Circuibo, et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis, cantabo, et psalmum dicam Domino. Psal. XXVI.
207.1
Hebdomada septima.
207.1
Ista hebdomada non est in Antiphonario Romano.
207.2
Antiph. Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis. Psalm. Quoniam excelsus, terribilis, Rex magnus super omnem terram. Resp. Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Vers. Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Item Resp. Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. All. Eripe me de inimicis meis, etc. Off. Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in millibus agnorum pingnium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quia non est confusio confidentibus in te, Domine. Vers. Et nunc sequimur in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine, ne confundas nos; sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, quia non est confusio confidentibus in te, Domine. Ad Com. Inclina aurem tuam, accelera ut eruas me. Psalm. XXX.
208
Hebdomada octava.
208
Antiph. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui; secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua. Psalm. Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Resp. Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos, et eos qui nos oderunt confudisti. Vers. In deo laudabimur 718 tota die, et nomini tuo confitebimur in saecula. Resp. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. Vers. Deus, in te speravi, Domine, non confundar in aeternum. All. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Vers. Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum, mirabile in equitate. Off. Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis, quoniam quis Deus praeter te, Domine? Vers. 1. Liberator meus de gentibus iracundis, et ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Vers. 2. Clamor meus. Ad Com. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Psalm. Benedicam Domino.
209
Hebdomada nona.
209
Antiph. Ecce Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde illos, protector meus, Domine. Psal. Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Resp. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias. Vers. Deus, in te speravi. Item Resp. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Vers. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi. All. Attendite, populus meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. Off. Justitiae Domini rectae laetificantes corda, et dulciora super mel et favum; nam et servus tuus custodit ea. Vers. 1. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos; timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa. Vers. 2. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Ad Com. Primum quaerite regnum Dei, et omnia adjicientur vobis, dicit Dominus. Psal. ut supra.
210
Hebdomada decima.
210
Antiph. Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi, et humiliavit eos, qui est ante saecula, et manet in aeternum. Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi, et exaudi me. Resp. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Vers. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Item Resp. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus a saeculo. Vers. Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam. All. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob, sumite psalmum jucundum cum cithara. Off. Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te exspectant non confundentur. Ad Com. Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta super altare tuum, Domine. Psal. L.
211
719 Hebdomada undecima.
211
Antiph. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Psalm. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Resp. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Vers. De vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitates. Item Resp. Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tu solus Altissimus super omnem terram. Vers. Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti. All. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Off. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Domine, clamavi ad te, et sanasti me. Vers. Domine, abstraxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. Ad Com. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum, ut impleantur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt. Psal. ut supra.
212
Hebdomada duodecima.
212
Antiph. Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina; confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Psalm. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. Resp. In Deo speravit cor meum, et adjutus sum; et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. Vers. Ad te, Domine, clamavi; Deus meus, ne sileas, ne discedas a me. Item Resp. Protector noster. Vers. Domine Deus virtutum. Offert. Precatus est Moyses in conspectu Domini Dei sui, et dixit: Quare, Domine, irasceris in populo tuo? parce irae animi tui. Memento Abraham, Isaac, Jacob, quibus jurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus factus est Dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo. Vers. Dixit Dominus ad Moysen: Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus. Et festinans Moyses, inclinavit se in terram, et adoravit, dicens: Scio quia Misericors es in millibus, auferens iniquitatem et peccata. Dixit Moyses et Aaron ad omnem synagogam filiorum Israel: Accedite ante Deum; Majestas Domini apparuit in nube, et exaudivit murmurationem vestram in tempore. Ad Com. De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. Psalm. CIII.
213
Hebdomada decima tertia.
213
Antiphon. Respice, Domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem. Exsurge, Domine, et judica causam tuam, et ne obliviscaris voces quaerentium te. Psalm. Ut quid, Deus, repulisti in finem? Iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? Resp. Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. 720 Vers. In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Item Resp. Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. Vers. Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. All. Dominus regnavit, decorem. Offert. In te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus; in manibus tuis tempora mea. Vers. 1. Illustra faciem tuam super servum tuum, et salvum fac filium ancillae tuae. Vers. 2. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Ad. Comm. Panem de coelo dedisti nobis, Domine, habentem omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis. Psalm. ut supra.
214
Hebdomada decima quarta.
214
Antiph. Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui, quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Psal. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum? concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Resp. Respice, Domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Vers. Exsurge, Domine, judica causam tuam; memor esto opprobrii servorum tuorum. Item Resp. Domine, exaudi orationem meam. All. Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Vers. Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in Psalmis jubilemus ei. Off. Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Ad Com. Panis quem ego dedero, caro mea est, pro saeculi vita. Psalm. ut supra.
215
Hebdomada decima quinta.
215
Antiph. Inclina, Domine, aurem tuam ad me et exaudi me; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te; miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Psal. Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. Resp. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Vers. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Item Resp. Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Vers. Quoniam aedificavit Dominus Sion, et videbitur in majestate sua. All. Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnem terram. Off. Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me, et exaudivit deprecationem meam; et misit in os meum canticum novum, Hymnum Deo nostro. Ad Com. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo, dicit Dominus. Psal. ut supra.
216
Hebdomada decima sexta.
216
Antiph. Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; quia tu, Domine, suavis ac mitis es, et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. Psal. Inclina, Domine, aurem tuam mihi, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 721 Resp. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Vers. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Item Resp. Misit Dominus verbum suum. Vers. Confiteantur Domino. All. Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. Offert. Domine, in auxilium meum respice. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Domine, in auxilium meum respice. Vers. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. Ad Com. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque in senectam et senium; Deus, ne derelinquas me. Psal. LXX.
217
Hebdomada decima septima.
217
Antiph. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Psalm. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Resp. Timebunt gentes. Vers. Quoniam aedificavit. Item Resp. Bonum est confidere in Domino. Vers. Bonum est sperare. All. Jubilate Deo, omnis terra, servite Domino in laetitia. Offert. Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus. Vers. 1. Adhuc me loquente, et orante, et narrante peccata mea, et delicta populi mei Israel. Vers. 2. Audivi vocem dicentem mihi: Daniel, intellige verba quae loquor tibi, quia ego missus sum ad te; nam et Michael venit in adjutorium meum. Ad Com. Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera, terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud omnes reges terrae. Psal. Notus in Judaea Deus.
218
Feria quarta mensis septimi. Ad sanctam Mariam.
218
Antiph. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob; sumite psalmum jucundum cum cithara, canite initio mensis tuba, quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Psalm. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti. Resp. Quis sicut Dominus Deus qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? Vers. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem. Resp. Tribulationes. Offert. Meditabar in mandatis tuis, quae dilexi valde; et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi. Vers. 1. Pars mea Dominus. Vers. 2. Miserere mei secundum eloquium tuum. Ad Comm. Comedite pinguia, et bibite mustum, et mittite partes eis qui non praeparaverunt sibi; sanctus enim dies Domini est; nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. Psal. ut supra.
219
Feria sexta. Statio ad sanctos duodecim apostolos.
219
Antiph. Laetetur cor quaerentium Dominum, et confortamini, quaerite faciem ejus semper. Psalm. Confitemini 722 Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate inter gentes opera ejus. Resp. Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. Vers. Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. Offert. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus, et renovabitur sicut aquilae juventus tua. Vers. Dominus in coelo. Ad Com. Aufer a me opprobrium et contemptum, quia mandata tua exquisivi, Domine; nam et testimonia tua meditatio mea est. Psal. Beati immaculati in via.
220
Sabbato in XII lectionibus ad sanctum Petrum.
220
Antiph. Venite, adoremus Deum, et procidamus ante Dominum, ploremus ante eum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Psal. Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro.[ Resp. Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Vers. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Resp. Timebunt gentes. Vers. Quoniam aedificavit. Resp. Bonum est confidere in Domino. Vers. Bonum est sperare in Domino. Resp. Liberasti nos, Domine. Vers. In Deo laudabimur. Hymn. Benedictus es, Domine. Tract. Laudate Dominum, omnes gentes.] Offert. Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te; intret Oratio mea in conspectu tuo, Domine. Ad Com. Mense septimo festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum eduxerim eos de terra Aegypti, ego Dominus Deus vester. Psal. ut supra.
221
Hebdomada decima octava.
221
Antiph. Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur; exaudi preces servi tui, et plebis tuae Israel. Psalm. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem Orationis meae. Resp. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Vers. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. All. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. Offert. Sanctificavit Moyses altare Domino, offerens super illud holocausta; et immolans victimas, fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel. Vers. 1. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ascende ad me in montem Sina, et stabis super cacumen ejus. Surgens Moyses ascendit in montem ubi constituit ei Deus; et descendit ad eum Dominus in nube, et assitit ante faciem ejus. Videns Moyses, procidens adoravit, dicens: Obsecro, Domine, dimitte peccata populi tui, et dixit ad eum Dominus: Faciam secundum verbum tuum. Vers. 2. Oravit Moyses Dominum, et dixit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste ut videam te. Et locutus est ad eum Dominus, dicens: Non enim videbit me homo, et vivere potest, sed esto super altitudinem lapidis, 723 et protegat te dextera mea, donec pertranseam. Dum pertransiero, auferam manum meam, et tunc videbis gloriam meam. Facies autem mea non videbitur tibi, quia ego sum Deus ostendens mirabilia in terra. Ad Comm. Tollite hostias, et introite in atria ejus, adorate Dominum in aula sancta ejus. Psal. LXXXXV.
222
Hebdomada decima nona.
222
Antiph. Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quacunque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum. Psalm. Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Resp. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Vers. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Item Resp. Dirigatur Oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. Vers. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. All. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam tibi in gloria mea. Offert. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine, et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Vers. 1. In quacunque die invocavero te, exaudi me, multiplicabis in anima mea virtutem. Vers. 2. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Ad Com. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis; utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas! Psal. CXVIII.
223
Hebdomada vigesima.
223
Antiph. Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non obedivimus; sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae. Psal. Beati immaculati in via. Resp. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Vers. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Item Resp. Eripe me, Domine, de inimicis meis. Vers. Liberator meus. All. Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. Offert. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Vers. 1. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Vers. 2. Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem. Ad Com. Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti; haec me consolata est in humilitate mea. Psal. CXVIII, ut supra.
224
Hebdomada vigesima prima.
224
Antiph. In voluntate tua, Domine, universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae; tu enim fecisti omnia, coelum, et terram, et universa quae coeli ambitu continentur. Psal. Beati immaculati. Resp. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. Vers. Priusquam montes 724 fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus. All. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Vers. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Offert. Vir erat in terra nomine Job, simplex et rectus, ac timens Deum, quem Satan petiit ut tentaret, et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne ejus, perdiditque omnem substantiam ipsius, et filios, carnem quoque ejus gravi ulcere vulneravit. Vers. 1. Utinam appenderentur peccata mea, utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, quibus iram merui, et calamitas, et calamitas, et calamitas quam patior, haec gravior appareret. Vers. 2. Quae est enim, quae est enim, quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Vers. 3. Nunquid fortitudo lapidum est fortitudo mea? aut caro mea aenea est? aut caro mea aenea est? Vers. 4. Quoniam, quoniam, quoniam non revertetur oculus meus, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona, ut videam bona. Ad Comm. In salutari tuo defecit anima mea, et in verbum tuum speravi, quando facies de persequentibus me judicium? Iniqui persecuti sunt me, adjuva me, Domine Deus meus. Psal. ut supra.
225
Hebdomada vigesima secunda.
225
Antiph. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est, Deus Israel. Psalm. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. Resp. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Vers. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Vers. Mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum. All. Qui timent Dominum, sperent in eo; adjutor et protector eorum est. Off. Recordare mei, Domine, omnipotentia tua dominans; da sermonem rectum et bene sonantem in os meum, ut placeant verba mea in conspectu principis. Vers. Everte cor ejus in odium repugnantium nobis, et in eos qui consentiunt eis. Nos autem libera in manu tua, Deus noster, in aeternum. Ad Com. Dico vobis, gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Psal. ut supra.
226
Hebdomada vigesima tertia.
226
Antiph. Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis; invocabitis me, et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Psal. Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob. Resp. Timebunt gentes. Vers. Quoniam aedificavit. Item Resp. Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos, et eos qui nos oderunt, confudisti. Vers. In Deo laudabimur tota die, et nomini tuo confitebimur in saecula. All. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem Orationis meae. Off. De profundis clamavi ad te, 725 Domine, Domine, exaudi vocem meam. Vers. 1. Fiant aures tuae intendentes in Orationem servi tui. Vers. 2. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Ad Com. Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Psal. De profundis.
227
De sanctissima Trinitate.
227
Antiph. Benedicta sit sancta Trinitas, atque indivisa unitas; confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Psal. Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, laudemus et superexaltemus eum in saecula. Resp. Benedictus est Domine, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim. Vers. Benedicite Deum coeli. All. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Off. Benedictus sit Deus Pater, unigenitusque Dei Filius, sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Vers. Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, laudemus et superexaltemus eum in saecula. Ad Com. Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.
228
Pro iter agentibus.
228
Antiph. Benedictus Dominus Deus. Psal. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus. Resp. Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine. Vers. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Resp. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Vers. Liberator meus de gentibus iracundis. Off. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Vers. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ut non dominetur mei omnis injustitia. Ad Com. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.
229
In agenda mortuorum.
229
Antiph. Requiem aeternam dona eis, Domine, et 726 lux perpetua luceat eis. Psal. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem: exaudi Orationem meam, ad te omnis caro veniet Resp. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Vers. Anima ejus in bonis demoretur, et semen ejus haereditet terram. Off. Erue, Domine, animas eorum ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari mereantur. Vers. Tuam, Deus piissime Pater, deposcimus pietatem, ut eis tribuere digneris placitas et quietas mansiones. Ad Com. Audivi vocem de coelo, dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos.
230
Item alia.
230
Antiph. Subvenite, sancti Dei, succurrite angeli Domini, suscipientes animam ejus, offerentes eam in conspectu Altissimi. Psalm. Anima ejus in bonis demoretur, et semen ejus haereditet terram. Resp. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Vers. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Off. Miserere mihi, Deus, secundum. Vers. 1. Quoniam iniquitatem meam ego. Vers. 2. Tibi soli peccavi. Item Off. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me; non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini. Vers. 1. In tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Vers. 2. Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Item Off. Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vers. 2. Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Ad Comm. Ego sum resurrectio et vita, dicit Dominus. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.

Intertext edge

Open linked passage

Note