Liber antiphonarius
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8092 Libant
86.1
Cantica in Sabbato sancto.
86.1
Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare; adjutor et proctector factus est mihi in salutem. Hic Deus meus et honorificabo eum; Deus Patris mei, et exaltabo eum: Dominus conterens bella. Dominus nomen ejus.
86.2
Attende, coelum, et loquar; et audiat terra verba ex ore meo; exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, et sicut nix super fenum, sicut imber super gramina, quia nomen Domini invocavi: date magnitudinem Deo nostro, Deus vera opera ejus, et omnes viae ejus judicia. Deus fidelis in quo non est iniquitas, justus et sanctus Dominus.
86.3
Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, et maceria circumdedi et circumfodi; et plantavi vineam Soreth, et aedificavi turrem in medio ejus, et torcular fodi in eam; vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est.
86.4
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei? Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?