Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 111 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
111.1
Incipiunt Responsoria in Sexagesimam.--Ad invitatorium.
111.1
Antiph. Praeoccupemus faciem Domini, et in Psalmis jubilemus ei.
111.2
Responsoria unde supra.
111.3
Resp. In principio fecit Dominus coelum et terram, et creavit in ea hominem ad imaginem et similitudinem suam. Vers. Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Ad imaginem. Resp. In principio fecit Deus coelum et terram, et creavit in ea hominem ad imaginem et similitudinem suam. Vers. Igitur perfecti sunt coeli et terrae, et omnis ornatus eorum. 759 Ad imaginem. Resp. Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae; et factus est homo in animam viventem. Vers. Plantaverat autem Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formavit. Et factus est. Resp. Tulit ergo Dominus hominem, et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Vers. Formavit igitur, ut supra. Resp. Dixit Dominus Deus, non est bonum hominem[ esse] solum. Faciamus ei adjutorium similem sibi. Vers. Adae vero non inveniebatur similem[ simile] sibi. Dixit vero Deus, Faciamus. Resp. Immisit Dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, et aedificavit costam quam tulerat Dominus in mulierem, et adduxit eam ad Adam ut videret quid vocaret eam. Et vocavit eam virago, quia de viro sumpta est. Vers. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et vocavit. Resp. Dixit Dominus ad Adam: De ligno quod est in medio paradisi ne comedas, in qua hora comederis, morte morieris. Vers. Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In qua hora. Resp. Dum ambularet Dominus in paradisum, ad auram, post meridiem, clamavit, et dixit: Adam, ubi es? Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me. Vers. Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. Et abscondi. Resp. In sudore vultus tui vesceris panem tuum, dixit Dominus ad Adam; cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Vers. Pro eo quod obedisti[ obaudisti] vocem uxoris tuae plusquam me, maledicta terra in opere tuo. Non dabit fructus. Resp. Ecce Adam quasi[ unus] ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum Vers. Cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam lignum vitae. Videte. Resp. Ubi est Abel frater tuus? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego? Et dixit ad eum: Quid fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Vers. Maledicta terra in opere tuo, quae aperuit os suum et suscepit sanguinis[ sanguinem] fratris tui de manu tua. Ecce vox.

Intertext edge

Open linked passage

Note