Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 152 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
85
Responsoria.
85
Respons. Hodie in Jordane baptizato Domino aperti sunt coeli; et sicut columba super eum spiritus mansit, et vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Vers. Coeli aperti sunt, et vox Patris audita est. Hic est Filius. Resp. Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes, alleluia, alleluia, alleluia. Vers. Reges Tharsis et Insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, alleluia. Resp. Stella quam viderant Magi in Oriente antecedebat eos, donec venirent ad locum ubi puer erat. Videntes autem eam gavisi sunt gaudio magno. Vers. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Gavisi sunt.
86.1
In secundo nocturno.
86.1
Antiph. Reges Tharsis et Insulae munera offerent Regi Domino. Psal. Deus, judicium tuum. Ant. Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine. Psal. Inclina, Domine. Ant. Venite, adoremus eum, quia ipse est Dominus Deus noster. Psal. Venite exsultemus.
86.2
Responsoria unde supra.
86.3
Resp. Interrogabat magos Herodes: Quod signum vidistis super natum Regem? Stellam magnam fulgentem, cujus splendor illuminat mundum; et nos cognovimus, et venimus adorare Dominum, Vers. Magi veniunt ab Oriente inquirentes faciem Domini, et dicentes. Et nos. Resp. Illuminare, illuminare, Jerusalem; venit lux tua, et gloria Domini super te orta est. Vers. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Et gloria. Resp. Magi veniunt ab Oriente Jerosolymam quaerentes et dicentes: ubi est qui natus est, cujus stellam vidimus, et venimus adorare Dominum. Vers. Magi veniunt ab Oriente inquirentes faciem Domini et dicentes. Ubi est?
87
In tertio nocturno.
87
Antiph. Fluminis impetus laetificat, alleluia, civitatem Dei, alleluia. Psal. Deus noster. Ant. Adorate Dominum, allel. in aula sancta ejus, alleluia, alleluia. Psal. Cantate 1. Ant. Adorate Dominum, allel. omnes angeli ejus, alleluia, alleluia. Psal. Dominus regnavit 1.
88
Responsoria.
88
Resp. Tria sunt munera pretiosa quae obtulerunt 752 magi Domino in die ista; et habent in se divina mysteria: in auro ut ostendatur regis potentia, in thure sacerdotem magnum considera, et in myrrha Dominicam sepulturam. Vers. Reges Tharsis, ut supra. Resp. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dominum, quia hodie apparuit lux magna in terra. Vers. Venite adoremus eum, quia ipse est Dominus Deus noster. Quia hodie. Resp. Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno, et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus; et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum, thus et myrrham. Vers. Reges Tharsis. Aurum. Resp. Hic est dies praeclarus, in quo Salvator mundo apparuit; quem prophaete praedixerunt, angeli adoraverunt; cujus stellam magi videntes gavisi sunt, et munera ei obtulerunt. Vers. Et intrantes domum. Et munera. Resp. De paradiso vocatus currit cum gaudio, interrogatus ab avis. Quid festinas, Jordanis? Ut Christus baptizetur, et Joannes coronetur. Vers. Quid est tibi mare, quod fugisti, et tu Jordanis quia conversus es retrorsum? Ut Christus. Resp. Hodie coeli aperti sunt, et mare dulce factum est. Terra exsultat, montes et colles faetantur, quia a Joanne in Jordane Christus baptizatus est. Vers. Quid est tibi, mare. Resp. In columbae specie Spiritus sanctus visus est, paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Vers. Vox Domini super aquas, Deus Majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. Paterna. Vers. Coeli aperti sunt. Resp. Pastores prae claritate luminis non intuebantur videre angelum; magis turbabantur. Et facta est vox de coelo dicens: Nolite timere; pax vobiscum. Ego sum Gabriel angelus ad Virginem missus. Vers. Annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo. Ego sum. Resp. Stella fulgens in Oriente. Occurrunt Regi offerentes ei thesaurum magnum, aurum, thus, et myrrham. Vers. Reges Tharsis. Resp. Rex magnus natus est in Israel, et venerunt reges terrae adorare eum. Et obtulerunt ei munera aurum, thus et myrrham. Vers. Et intrantes domum. Ut supra. Et obtulerunt.
89
Antiphonae in matutinis Laudibus.
89
Antiph. Ante luciferum genitus, et ante saecula, Dominus Salvator noster hodie mundo apparuit. Ant. Tria sunt munera quae obtulerunt magi Domino, aurum, thus, et myrrham, Filio Dei, Regi magno, alleluia. Ant. Apertis thesauris suis, obtulerunt magi Domino, aurum, thus et myrrham, alleluia. Ant. Maria et flumina, benedicite Domino, hymnum dicite, fontes, Domino, alleluia. Ant. Magi viderunt stellam, dixerunt ad invicem: hoc signum magnum[ magni] Regis est, eamus et inquiramus eum, et offeramus ei munera, aurum, thus, et myrrham. Vers. Omnes de Saba venient.
90
In Evangelio.
90
Antiph. Hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia, quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina. Current cum muneribus magi ad regales nuptias, et ex aqua facto vino laetantur convivae, alleluia. Ant. Ordines angelorum videntes invisibilem venientem in aquis, timore perterriti cogitabant quomodo invisibilis Deus formam servi suscepit, et apparescens mundum illuminavit. Benedictus es, Domine Deus Israel. Ant. Clamabat 753 Joannes ad Dominum; tibi flectunt genu coelestium, terrestrium, quomodo in me flectis verticem? Si enim praecipis angelis, baptizabunt. Ant. Ipsi enim ex pennis cooperiens vultus suos. Nam ego quomodo ausus? non possum, o Domine; formido, misericors. Et iterum compellit me jussio tua irreprehensibilis, Domine, gloria tibi. Ant. Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno; et intrantes domum obtulerunt Domino aurum, thus et myrrham. Ant. Stella ista sicut flamma coruscat, et Regem regum Deum demonstrat. Magi eam viderunt, et Regi munera obtulerunt. Ant. Stella quam viderant magi antecedebat eos, donec veniret supra ubi erat puer. Ant. Ab Oriente venerunt magi in Bethlehem adorare Dominum; et apertis thesauris suis, pretiosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno; thus sicut Dominum verum[ Domino vero]; myrrha sepultura ejus, alleluia. Ant. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, alleluia, alleluia. Ant. Omnes nationes venient a longe portantes munera sua, alleluia. Ant. Admoniti magi in somnis ab angelo, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Ant. Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum. Ant. Magi viderunt stellam, obtulerunt Domino aurum, thus et myrrham. Ant.[ Deest. Ant. in Ms.] Lux de luce apparuisti, Christe, cui magi munera offerunt, alleluia, alleluia, alleluia. Ant. Venient ad te qui detrahebant tibi, et adorabunt vestigia pedum tuorum.
91
Antiphonae in Octavas Theophaniae, ad Matutinas.
91
Antiph. Veterem hominem renovans Salvator venit ad baptismum, ut naturae quae corrupta est per aquam recuperaret incorruptibili[ Forte incorruptibilitatem], vestem circumamictans nobis. Ant. Te qui in spiritu et igne purificas humana contagia, Deum et Redemptorem omnes glorificamus. Ant. Baptista contremuit et non audet tangere Sanctum tuum, sed clamat cum tremore: Sanctifica, me, Salvator. Ant. Caput draconis Salvator contrivit in Jordane flumine; ab ejus potestate omnes eripuit. Ant. Magnum mysterium declaratur hodie, quia Creator omnium in Jordane expurgat nostra facinora. Ant. Praecursor Joannes exsultat cum in Jordane baptizato Domino facta est orbis terrarum exsultatio, facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquas. Ipsi omnes clamemus Miserere nobis. Ant. Baptizat miles Regem, servus Dominum suum, Joannes Salvatorem. Aqua Jordanis stupuit, columba protestata est, paterna vox audita est: Hic est Filius meus. Ant. Coeli aperti sunt super eum, et vox facta est de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. Ant. Vox de coelo sonuit, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus in quo mihi complacui, ipsum audite.
92
Antiphonae ad crucem, vel ad fontes.
92
Antiph. Aqua comburit peccatum hodie, apparens Liberator et roret omnem mundum divinitatis ope. Ant. Pater de coelo Filium testificat, Spiritus sancti praesentia advenit, unum edocens qui baptizatur Christus. Ant. Baptizatur Christus et sanctificatur omnis mundus, et tribuit nobis remissionem peccatorum. Aqua et Spiritu omnes purificamur. Ant. Super ripam Jordanis stabat beatus Joannes; indutus est splendore baptizans Salvatorem. Baptiza me, Joannes. Baptizo, benedico te, et tu, Jordanis, congaudens suscipe me. Ant. Peccati aculeo[ Leg. aculeus] 754 conteretur hodie, baptizato Domino; et nobis data est regeneratio. Ant. Fontes aquarum sanctificati sunt, Christo apparente in gloria orbis terrarum. Haurite aquas de fonte Salvatoris; sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus Deus noster. Ant. Christo datus est principatus, et honor regni. Omnis populus, tribus et linguae servient ei in aeternum. Ant. Praedicator veritatis timorem supplex praeceptum Domini sine peccato baptizare dubitabat, et ad eum respondebat: te Redemptorem scio; tu me, Salvator, sanctifica cum eos[ Leg. eis] qui in fide sunt clamant tibi: Benedictus es, Domine Deus noster.
93
Antiphonae in Evangelio per Dominicas.--Dominica prima post Epiphaniam.
93
Antiph. Fili, quid fecisti nobis sic? Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Ant. Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia coram Deo et hominibus.
94
Dominica secunda.
94
Antiph. Nuptiae factae sunt in Cana Galileae, et erat ibi Jesus cum Maria matre ejus. Ant. Deficiente vino jussit Jesus implere hydrias aqua[ aquis] quae in vino conversae sunt, alleluia. Ant. Omnis homo primum. Ant. Hoc signum fecit Jesus primum coram discipulis suis. Ant. Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Ant. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
95
Dominica tertia.
95
Antiph. Cum autem descendisset Jesus de monte, ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum tetigit eum dicens. Volo, mundare. Ant. Domine, si tu vis, potes me mundare. Et ait illi Jesus: Volo, mundare. Ant. Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Amen dico tibi, ego veniam et curabo eum. Ant. Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Ant. Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum.
96
Dominica quarta.
96
Antiph. Abeunte Jesu in navicula, ecce motus magnus factus in mari. Et suscitaverunt eum discipuli ejus, dicentes; Domine, salva nos, perimus. Ant. Domine, salva nos, perimus; impera et fac, Deus, tranquillitatem. Ant. Domine, salva nos, perimus; impera et fac, Deus, tranquillitatem. Porro homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Qualis est hic, quia et ventis imperat, et obediunt ei? Ant. Modicae fidei, quare dubitasti? Quia ego tecum sum, dicit Dominus. Ant. Surgens Jesus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, et mirati sunt universi. Ant. Illi autem homines videntes signa quae faciebat Jesus, mirabantur, et dicebant ad invicem: Quis est hic?[ ventis et mari imperat et] Et mari obediunt ei.
97
Dominica quinta.
97
Antiph. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait 755 illis Jesus: Hoc fecit inimicus homo. Ant. Si vis, imus et colligimus ea. Et ait illis Jesus: Non, ne forte colligentes zizania. Ant.[ Caetera desunt in Ms.] In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Resp. Vere famulus Dei, in quo dolus non est inventus, qui dum esset summus pontifex, terrena non metuit, sed ad coelestia desiderans, ideoque in humilitate positus Domini Jesu Christi confessor effectus est. Vers. Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi. Ideoque. Vers. Qui dum esset summus pontifex, terrena non metuit, sed ad coelestia regna gloriosus migravit.
98
De Purificatione sanctae Mariae.--In Vigilia, ad Vesperas.
98
Vers. Responsum accepit Simeon. Ant. Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, accepit eum Simeon in ulnas suas, et benedixit Deum, dicens: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.
99.1
Incipiunt Antiphonae et Responsoria de Purificatione sanctae Mariae.--Ad Invitatorium.
99.1
Antiph. Regem virginum Dominum, venite, adoremus. Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Psal. Domine Dominus noster. Ant. Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatem[ suavitatis], sancta Dei Genitrix. Psal. Coeli enarrant. Ant. Ante thorum hujus Virginis, frequentate nobis dulcia cantica drammatis. Psalm. Domini est terra. Vers. Specie tua.
99.2
Responsoria unde supra.
99.3
Resp. Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe Regem Christum, quem Virgo concepit, Virgo peperit, Virgo post partum, quem genuit adoravit. Vers. Accipiens Simeon in manibus, gratias agens, benedixit puerum Dominum. Quem Virgo, Resp. Senex puerum portabat, puer autem senem regebat; quem Virgo, ut supra. Vers. Accipiens Simeon. Quem Virgo. Resp. Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini. Vers. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei Saluzare tuum.
100
In secundo nocturno.
100
Antiph. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. Psal. Eructavit. Ant. Adjuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur. Psal. Deus noster refugium. Ant. Sicut laetantium omnium nostrum, habitatio est in te, sancta Dei Genitrix. Psal. Fundamenta ejus. Vers. Diffusa est gratia.
101
Responsoria.
101
Resp. Suscipiens Jesum in ulnas suas Simeon, exclamavit, et dixit: Tu es vere lumen ad illuminationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Vers. Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum Domini. Ad illuminationem. Resp. Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum Domini. Et benedixit eum et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quia viderunt oculi mei Salutare tuum, Domine. Vers. Lumen ad revelationem gentium, et 756 gloriam plebis tuae Israel. Quia viderunt. Resp. Videte miraculum, matrem Domini. Concepit Virgo virilem[ virile] ignorans consortium. Stans honorata nobili onere Maria, matrem se Dei cognoscit, quae se nescit uxorem. Vers. Casta parentis viscera coelestis intrat gratia; venter puellae bajulat secreta quae non noverat. Et matrem.
102.1
In tertio nocturno.
102.1
Antiph. Haec est quae nescivit thorum in delicto; habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Psalm. Cantate 1. Ant. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis, sancta Dei Genitrix. Psal. Dominus regnavit. Exsultet. Ant. Post partum virgo inviolata permansisti; sancta Dei Genitrix, intercede pro nobis. Psal. Cantate 2. Vers. Adjuvabit eam. Vers. Elegit eam Dominus.
102.2
Responsoria unde supra.
102.3
Resp. Beata es, Maria, quae omnium portasti Creatorem mundi. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo. Vers. Ave, Maria, gratia plena. Genuisti. Resp. Benedicta et venerabilis, Virgo Maria, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum. Vers. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Cujus Resp. Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti, quae Gabrielis archangeli dictis credidisti; dum virgo Deum et hominem genuisti, et post partum virgo inviolata permansisti. Vers. Gabrielem archangelum credimus divinitus tibi esse affatum. Uterum tuum de Spiritu sancto credimus impraegnatum. Erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum. Dum Virgo. Resp. Simeon justus et timoratus exspectans redemptionem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Vers. Accipiens Simeon, ut supra. Vers. Responsum acceperat, ut supra. Resp. Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Judam; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Vers. Venit angelus Domini ad Joseph in somnis, dicens. Defuncti. Resp. Cum essem puella in domo patris mei, desponsavit me vir Judaeus, et amavit me Christus Deus. Vers. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Et amavit me. Resp. Accipiens Simeon puerum in manibus, gratias agens benedixit Dominum. Vers. Lumen ad revelationem.
103
Antiphonae in matutinis Laudibus.
103
Antiph. Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi videret Dominum. Ant. Accipiens Simeon puerum in manibus, gratias agens benedixit Dominum. Ant. Revertere in terram Judam; mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri. Ant. Obtulerunt pro eo Domino par turturum, aut duos pullos columbarum. Ant. Simeon justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel; et Spiritus sanctus erat in eo. Vers. Responsum accepit Simeon.
104
In Evangelio.
104
Antiph. Simeon puerum portabat, puer autem senem regebat. Quem Virgo peperit, et post partum virgo permansit. Ipsum quem genuit adoravit. Ant. Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Juda. Ant. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Quia quod parasti ante faciem omnium populorum. Ant. Lumen ad revelationem gentium, 757 et gloriam plebis tuae Israel. Ant. Cum inducerent puerum Jesum, ut supra. Ant. Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia, coram Deo et hominibus.
105
Responsoria in natali sancti Valentini.
105
Resp. Per beatum Valentinum fiunt hic divina mysteria. Per Orationes ejus caeci illuminantur, et natale ejus daemoni[ in natali ejus daemonia] effugantur, et infirmi sanantur. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Et natali. Resp. Beatus Valentinus Asterio tribuno dixit: Tu crede unum esse Deum, et salva erit filia tua. Vers. Si dictis factis compensas, faciam quae oraveris. Tu crede.
106
Antiphonae in eodem.
106
Antiph. Beata progenies unde Christus natus est, quam gloriosa est Virgo, quae coeli Regem genuit, ut sup. Ant. Sanctus Valentinus Asterio tribuno dixit: Tu crede unum esse Deum, et salva erit filia tua. Ant. Beatus Valentinus dedit Orationem dicens: Deus qui dispersa congregas, et congregata separas, auge fidem et fiduciam servis tuis. Per Christum Dominum nostrum.
107
( Desunt quatuor lineae in Ms.) Responsoria cum Alleluia in Septuagesima.
107
Resp. Alleluia. Dum praesens est imitantur illam, et desiderant eam dum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat ante Dominum, allel. Vers. Sola namque tenes principatum in conspectu Domini; propterea revertere in thesauros tuos. Ante. Resp. Multiplicantur a Domino anni tui, alleluia. Per viam sapientiae incedas, et per semitam justitiae revertaris ad nos, alleluia, allel. Vers. Sola namque, ut supra. Et per semitam. Resp. Allel. Revertere in thesauros tuos, te benedicent angeli, allel., allel. Vers. Sola namque, ut supra. Te benedicent. Resp. Allel. Sola tenes principatum in conspectu Domini; propterea revertere in thesauros tuos, te benedicent angeli, quia placuisti Domino, allel., allel. Vers. Angelus Domini bonus comitetur tecum, et bene disponat itinere tuo. Quia placuisti. Resp. Angelus Domini bonus comitetur tecum, allel.; et bene disponat itinere tuo, ut iterum cum gaudio revertaris ad nos, allel. allel. Vers. Sola namque, ut supra. Ut iterum. Resp. Allel. Delectatio bona in operibus manuum illius, divitiae multae, allel., allel. Vers. Speciosa facta est et suavis in deliciis suis. Divitiae. Resp. Allel. Nomen bonum melius est quam divitiae multae. Super aurum et argentum gratia bona est, allel. allel. Vers. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo, ut sup. Resp. Judica judicium meum et redime me, allel.; a calumniantibus me, allel. Vers. Vide humilitatem meam et eripe me. A calumniantibus. Resp. Allel. Mane apud nos hodie, et crastina proficisceris, allel.; et dum ortus fuerit dies, ambulabis via tua, allel., allel. Vers. Angelus Domini, ut supra.
108
Antiphonae in Matutinis.
108
Antiph. Quem vidistis, allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel., allel. Ant. Puer Jesus proficiebat, allel., allel., allel., allel., allel. 758 Ant. Omnes sitientes, allel., allel., allel., allel., allel. Ant. Germinavit radix Jesse, allel., allel., allel., allel., allel. Ant. Benedicat terra Dominum, et omnia nascentia hymnum dicant, allel., allel., allel. Ant. Apertis thesauris suis, allel., allel., allel., allel., allel. Ant. In Domino laudabitur anima mea, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia.
109
In Evangelio.
109
Antiph. Allel. Sola tenes principatum in conspectu Domini, propterea revertere in thesauros tuos, te benedicent angeli, alleluia, alleluia.
110
( Desunt quatuor lineae in Ms.) Antiphonae in Evangelio infra hebdomadam.
110
Antiph. Simile erit regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Ant. Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Antiph. Circa undecimam vero horam exiit paterfamilias foras, et invenit alios in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam. Ant. Dicit paterfamilias operariis suis: Quid hic statis tota die otiosi? At illi respondentes dixerunt, Quia nemo nos conduxit. Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Ant. Quid hic statis tota die otiosi? Ite et vos in vineam meam. Ant. Quid hic statis tota die otiosi? Responderunt et dixerunt: Nemo nos conduxit. Ant. Cum autem sero esset factum, coepit paterfamilias suis mercedem dare cultoribus, incipiens a novissimis usque ad primos. Ant. Voca operarios, et redde illis mercedem suam, dicit Dominus. Ant. Illi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. Ant. Dicit autem paterfamilias: Amice, non facio tibi injuriam; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Ant. Amice, non facio tibi injuriam, nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Ant. Tolle quod tuum est et vade, quia ego bonus sum, dicit Dominus. Ant. Non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? dicit Dominus. Antiph. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi; multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ant. Erunt primi novissimi, et novissimi primi; multi enim sunt vocati, pauci vero electi, dicit Dominus. Ant. Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi, dixit Jesus discipulis suis. Ant. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, dicit Dominus.
111.1
Incipiunt Responsoria in Sexagesimam.--Ad invitatorium.
111.1
Antiph. Praeoccupemus faciem Domini, et in Psalmis jubilemus ei.
111.2
Responsoria unde supra.
111.3
Resp. In principio fecit Dominus coelum et terram, et creavit in ea hominem ad imaginem et similitudinem suam. Vers. Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Ad imaginem. Resp. In principio fecit Deus coelum et terram, et creavit in ea hominem ad imaginem et similitudinem suam. Vers. Igitur perfecti sunt coeli et terrae, et omnis ornatus eorum. 759 Ad imaginem. Resp. Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae; et factus est homo in animam viventem. Vers. Plantaverat autem Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formavit. Et factus est. Resp. Tulit ergo Dominus hominem, et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Vers. Formavit igitur, ut supra. Resp. Dixit Dominus Deus, non est bonum hominem[ esse] solum. Faciamus ei adjutorium similem sibi. Vers. Adae vero non inveniebatur similem[ simile] sibi. Dixit vero Deus, Faciamus. Resp. Immisit Dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, et aedificavit costam quam tulerat Dominus in mulierem, et adduxit eam ad Adam ut videret quid vocaret eam. Et vocavit eam virago, quia de viro sumpta est. Vers. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et vocavit. Resp. Dixit Dominus ad Adam: De ligno quod est in medio paradisi ne comedas, in qua hora comederis, morte morieris. Vers. Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In qua hora. Resp. Dum ambularet Dominus in paradisum, ad auram, post meridiem, clamavit, et dixit: Adam, ubi es? Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me. Vers. Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. Et abscondi. Resp. In sudore vultus tui vesceris panem tuum, dixit Dominus ad Adam; cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Vers. Pro eo quod obedisti[ obaudisti] vocem uxoris tuae plusquam me, maledicta terra in opere tuo. Non dabit fructus. Resp. Ecce Adam quasi[ unus] ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum Vers. Cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam lignum vitae. Videte. Resp. Ubi est Abel frater tuus? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego? Et dixit ad eum: Quid fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Vers. Maledicta terra in opere tuo, quae aperuit os suum et suscepit sanguinis[ sanguinem] fratris tui de manu tua. Ecce vox.
112
In matutinis.
112
Antiph. Miserere mei, Deus, et a delicto meo munda me, quia tibi soli peccavi. Ant. Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me. Ant. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; quia factus es adjutor meus. Ant. Benedictus es in firmamento coeli, et laudabilis in saecula, Deus noster. Ant. Laudate Dominum de coelis.
113
In Evangelio.
113
Antiph. Semen cecidit in terram bonam, et attulit fructum in patientia. Ant. Semen cecidit in terram bonam, et tulit fructum aliud centesimum, et aliud sexagesimum. Ant. Jesus haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Ant. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, dixit Jesus discipulis suis. Ant. Qui verbum Dei retinet, corde perfecto et optimo, fructum afferet in patientia. Ant. Si vere, fratres, divites esse cupitis, veras divitias amate. Ant. Si culmen veri honoris quaeritis, ad illam coelestem patriam quantocius properate.
114
760 Responsoria in Quinquagesimam.--Ad Invitatorium.
114
Antiph. Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnem terram.
115
Responsoria.
115
Resp. Quadraginta dies et noctes aperti sunt coeli, et ex omni carne habentem[ habentium] spiritum vitae ingressi sunt in arcam. Et clausit a foris ostium Dominus. Vers. Noe vero et uxor ejus et uxores filiorum ejus. Ingressi. Resp Dixit Dominus ad Noe: Finis universae carnis venit coram me; repleta est terra iniquitate eorum, et ego disperdam eos cum terra. Vers. Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies. Repleta. Resp. Noe vir justus atque perfectus cum Deo ambulavit, et fecit omnia quaecunque praecepit ei Deus. Vers. Et fecit sibi Noe arcam ut salvaretur cum universo semine. Resp. Ponam arcum meum in nubibus coeli, dicit Dominus ad Noe, et recordabor foederis mei quod pepigi tecum. Vers. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus. Resp. Per memetipsum juravi, dicit Dominus, non adjiciam ultra aquas diluvii super terram. Pacti mei recordabor, ut non perdam aquis diluvii omnem carnem. Vers. Ponam arcum meum in nubibus coeli, et jurabo per dexteram meam. Resp. Aedificavit Noe altare Domino, offerens super illud holocaustum: odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis; crescite, et multiplicamini, et replete terram. Vers. Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos. Crescite.
116
Responsoria de Abraham.
116
Resp. Locutus est Dominus ad Abraham dicens: Egredere de terra, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi, et faciam te crescere in gentem magnam. Vers. Benedicens benedicam tibi et multiplicabo te. Et faciam te. Resp. Apparuerunt tres viri Abraham ad flumen[ ilicem] Mambre, et dixit ad eos: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, transite et requiescite in loco isto. Vers. Auferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri. Et requiescite. Resp. Dum staret Abraham ad radicem Mambre, vidit tres pueros descendentes per viam tres vidit et unum adoravit. Vers. Dixit Dominus ad Abraham: Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac. Tres vidit. Resp. Tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum quem diligis Isaac, et offeres illum ibi holocaustum super unum montium quem dixero tibi. Vers. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Resp. Angelus Domini vocavit Abraham dicens: Ne extendas manum tuam super puerum, eo quod timeas Dominum. Vers. Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Eo quod. Resp. Vocavit angelus Domini Abraham de coelo dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo te sicut stellas coeli. Vers. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedesti voci meae. Et multiplicabo. Resp. Deus Domini mei Abraham, dirige viam meam, ut cum salute revertar in domum Domini mei. Vers. Angelus qui fuit cum Abraham, ipse sit et mecum. Vers. Deus in cujus conspectu ambulaverunt Patres mei, Domine qui pascis me a juventute mea. Ut cum salute. Resp. Veni hodie ad fontem aquae, et oravi Dominum, 761 dicens: Domine Deus Abraham, tu prosperum fecisti desiderium meum. Vers. Igitur puella cui dixero: Da mihi aquam de hydria tua ut bibam, et illa dixerit: Bibe, Domine, et camelis tuis potum tribuam, ipsa est quam praeparavit Dominus filio Domini mei. Domine Deus. Resp. Caecus sedebat secus viam, transeunte Domino, et exclamavit ad eum. Ait illi Dominus: Quid vis faciam tibi? Rabboni, ut videam lumen. Vers. Et qui praeibant increpabant eum ut taceret, at ille magis ac magis clamabat: Rabboni. Resp. Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Amen dico tibi, ego veniam et curabo eum. Vers. Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Amen dico.
117
Antiphonae in matutinis Laudibus.
117
Antiph. Secundum multitudinem miserationum tuarum, Domine, dele iniquitatem meam. Antiph. Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Antiph. Ad te de luce vigilo, Deus, ut videam virtutem tuam. Ant. Hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula. Benedicite. Ant. Omnes angeli ejus, laudate Dominum de coelis.
118
In Evangelio.
118
Ant. Iter faciente Jesu[ cum] deambularet Jericho, caecus clamabat ad eum, ut lumen recipere mereretur. Ant. Transeunte Domino, clamabat caecus ad eum: Miserere mei, fili David. Ant. Miserere mei, fili David. Quid vis faciam tibi? Domine, ut videam. Antiph. Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret; ipse autem magis ac magis clamabat: Fili David, miserere mei. Caecus sedebat, secus viam et clamabat: Miserere mei, fili David. Ant. Quid vis faciam tibi? Domine, ut videam. Ait Jesus: Vade, fides tua te salvum fecit. Ant. Cum audiret quod Jesus Nazarenus transiret, clamabat dicens: Jesu fili David, miserere mei.
119
Feria secunda.
119
Ant. Caecus magis ac magis clamabat, ut eum Dominus illuminaret. Ant. Omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
120
Feria tertia.
120
Antiph. Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Amen dico tibi, ego veniam et curabo eum. Ant. Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Sed tantum die verbo, et sanabitur puer meus. Ant. Domine, si tu vis, potes me mundare, et ait Jesus: Volo, mundare.
121
Feria quarta.
121
Antiph. Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Ant. Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec erugo, nec tinea exterminat. Antiph. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
122
Feria quinta.
122
Antiph. Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt. Ant. Quare jejunavimus et non aspexisti, humiliavimus animas nostras, et nescisti?
123
762 Feria sexta.
123
Antiph. Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ant. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum.
124
Sabbato.
124
Antiph. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. Ant. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se Benedictionem. Ant. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, dicit Dominus. Ant. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
125.1
Responsoria de initio Quadragesimae. Ad invitatorium.
125.1
Antiph. In manu tua, Domine, omnes fines terrae. Item Ant. Si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra.
125.2
Responsoria unde supra.
125.3
Resp. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Commendemus nosmetipsos in multa patientia, in jejuniis multis, per arma justitiae virtutis Dei. Vers. In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum. Per arma. Resp. Paradisi portas aperuit nobis jejunii tempus. Suscipiamus illud orantes et deprecantes, ut in die Resurrectionis cum Domino gloriemur. Vers. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem Ut in die. Resp. Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. Vers. Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende. Resp. In jejunio et fletu orabant sacerdotes, et dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in perditionem. Vers. Inter vestibulum et altare plorabant sacerdotes, dicentes: Parce. Resp. In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, ut non vituperetur ministerium nostrum. Resp. Ecce nunc tempus, ut supra. Ut non vituperetur. Resp. Abscondite eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Vers. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Quia sicut. Resp. Tribularer si nescirem misericordias tuas, Domine; tu dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, qui Chananaeam et publicanum vocasti ad poenitentiam. Vers. Et Petrum lacrymantem Dominus suscepit, misericors Dominus. Qui Chananaeam. Resp. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Vers. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. In manibus. Resp. Pater, peccavi in coelum et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Vers. Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus; ego autem hic fame pereo? Surgam et ibo ad Patrem meum, et dicam ei: Fac me. Resp. In te, 763 Domine, sperent omnes animae, dicentes: Cito Deus miserebitur nostri, quia tu, Domine, locutus es dicens: Gaudeo[ magis] super unum poenitentem quam supra nonaginta novem justos qui non indigent poenitentia. Vers. Invoca me in die tribulationis tuae. Eripiam te et magnificabis me. Peccatori autem dixit Deus: Gaudeo. Resp. Dicam Deo: Susceptor meus es; Deus meus, sperabo in eum, quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Vers. Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. Deus meus. Resp. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus. Vers. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris ejus. Scuto.
126
In Matutinis.
126
Antiph. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Antiph. O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare. Ant. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Ant. In spiritu humilitatis, et in anima contrita suscipiamur, Domine, ad te: et sic fiat sacrificium nostrum, ut ad te suscipiamur hodie, et placeat tibi, Domine Deus. Ant. Laudate Deum, coeli coelorum et aquae omnes.
127
In Evangelio.
127
Antiph. Ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo, et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Ant. Jesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Ant. Et accedens tentator,[ ait] Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Ant. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Antiph. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ant. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit ei[ eum] super pinnaculum templi et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Ant. Tentans diabolus Dominum, ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum: Haec omnia tibi dabo, si procedens adoraveris me. Ant. Vade, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum. Ant. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ant. Reliquit eum tentator, et angeli accesserunt, et ministrabant ei.
128
Antiphonae de apostolis.
128
Antiph. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. In his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa patientia, in jejuniis et vigiliis, et in charitate non ficta. Ant. Commendemus nosmetipsos in multa patientia, in jejuniis multis, per arma justitiae. Ant. Per arma justitiae virtutis Dei commendemus nosmetipsos in multa patientia. Ant. Advenerunt nobis dies poenitentiae ad redimenda peccata, sed[ ad] salvandas animas. Ant. Agite poenitentiam, appropinquavit regnum coelorum.
129
Feria secunda.
129
Antiph. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ant. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, dicit Dominus.
130
764 Feria tertia.
130
Antiph. Scriptum est enim quia domus mea domus Orationis est cunctis gentibus, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat quotidie docens in templo. Ant. Domus mea domus Orationis vocabitur.
131
Feria quarta.
131
Antiph. Hosanna Filio David; benedictus qui venit in nomine Domini. Ant. Generatio haec prava et perversa signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Ant. Sicut fuit Jonas in ventre ceti, tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae. Ant. Sedere autem mecum, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
132
Feria quinta.
132
Antiph. Dixit Dominus mulieri Chananeae: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Jesus: Mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut petisti. Ant. Mulier, non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Utique, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ant. O mulier! magna est fides tua. Fiat tibi sicut petisti. Ant. Vade, mulier, semel tibi dixi, si credideris, videbis mirabilia Dei.
133
Feria sexta.
133
Antiph. Angelus Domini descendit de coelo. Movebatur aqua, et sanabatur unus. Ant. Domine, non habeo hominem, ut dum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam. Ant. Qui me salvum fecit, ille mihi praecepit: Tolle grabatum tuum, et ambula in pace. Ant. Vade, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ant. Assumpsit Jesus discipulos suos, ascendit in montem, et transfiguratus est ante eos. Ant. Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Ant. Domine, non habeo hominem ut, cum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam. Ant. Domine, si vis, faciamus hic tria tabernacula. Ant. Descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem. Ant. Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Ant. Visionem quam vidistis nemini dixeritis, donec a mortuis resurgat Filius hominis.
134
Responsoria in hebdomada secunda in Quadragesima. Ad Invitatorium.
134
Antiph. Adoremus Deum, quia ipse fecit nos. Item Ant. Dominum qui fecit nos, venite, adoremus.
135
Responsoria.
135
Resp. Tolle arma tua, pharetram, et arcum, et affer de venatione tua, ut comedam; et benedicat tibi anima mea. Vers. Cumque venatu aliquid attuleris, fac mihi inde pulmentum ut comedam. Et benedicat. Resp. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, 765 quem benedixit Dominus. Crescere[ te] faciat Deus meus sicut arena maris, et donet tibi de rore coeli Benedictionem. Vers. Qui maledixerit tibi sit ille maledictus; et qui benedixerit tibi, Benedictionibus repleatur. Et donet. Resp. Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam. Serviant tibi populi; esto Dominus fratrum tuorum. Vers. Et incurventur ante te filii matris tuae. Esto Dominus. Resp. Dum iret Jacob de Bersabee, et pergeret Aran, locutus est ei Deus dicens: Terra in qua dormis tibi dabo et semini tuo. Vers. Aedificavit Jacob ex lapidibus altare Domino, fundens oleum desuper, et benedixit ei, dicens. Resp. Dum exiret Jacob de terra sua, vidit gloriam Dei, et dixit: Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Vers. Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Quam terribilis. Resp. Si Dominus Deus fuerit mecum in via ista qua ego ambulo, et custodierit me, et dederit mihi panem ad edendum et vestimentum quo operiar, et revocaverit me cum salute. Erit mihi in refugium et lapis iste in signum. Vers. Vere Dominus est. Erit mihi. Resp. Erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum vocabitur domus Dei. Et de universis quae dederis mihi decimas et hostias pacificas offeram tibi. Vers. Si Dominus Deus meus fuerit mecum in via ista qua ego ambulo, et custodierit me. Decimas. Resp. Oravit Jacob et dixit: Domine, qui dixisti mihi, revertere in terram nativitatis tuae, erue me de manu fratris mei, quia valde eum timeo. Vers. Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei; Domine, qui pascis me a juventute mea. Erue me. Resp. Dixit angelus ad Jacob: Dimitte me, aurora est. Respondit ei: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et benedixit eum in eodem loco. Vers. Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo te. Et benedixit. Resp. Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vers. Et dixit, nequaquam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et salva facta est. Resp. Dum irem de terra mea, oravi Dominum Deum meum, et perduxit me in portum voluntatis suae, gubernavit me advenam. Vers. Erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei. Et. Resp. Apparuit Deus Jacob, et benedixit eum, et dixit: Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Crescere te faciam, et multiplicabo te. Vers. Ego sum Dominus omnipotens. Crescere. Vers. Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo te. Vers. Minor sum cunctis miserationibus tuis, Domine Abraham. In baculo meo transivi Jordanem istum; et nunc cum duabus turmis regredior. Libera me, Domine, de manu Esau, quia valde contremens cor meum illum timet. Vers. Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Quia. Vers. Ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. Tu locutus es quod mihi benefeceris. Libera.
136
In matutinis Laudibus.
136
Antiph. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Ant. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Ant. Factus es adjutor meus, Deus meus. Ant. Trium puerorum cantemus hymnum, quod cantabant in camino ignis, benedicebant[ benedicentes] Dominum. Ant. Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. Vers. Domine, refugium.
137
766 In Evangelio.
137
Antiph. Nemini dixeritis. Ant. Descendentibus illis. Ant. Assumpsit Jesus.
138
Feria secunda.
138
Antiph. Ego principium, qui et loquor vobis. Ant. Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper.
139
Feria tertia.
139
Antiph. Unus est enim magister vester, qui in coelis est, Christus Dominus. Ant. Qui major est vestrum, erit minister vester, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, dicit Dominus.
140
Feria quarta.
140
Antiph. Ecce ascendimus Jerusalem, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Ant. Tradetur enim gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum. Ant. Sedere autem non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
141
Feria quinta.
141
Antiph. Factum est autem ut moreretur. Ant. Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Ant. Dives ille guttam aquae petiit, qui micas panis Lazaro negavit. Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ant. Fili, recordare quia recepisti. Ant. Rogo te, Pater, ut mittas.
142
Feria sexta.
142
Antiph. Malos male perdet, et vineam suam locabit agricolis. Ant. Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Ant. Quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant.
143
Sabbato.
143
Antiph. Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat et revixit; perierat, et inventus est in aeternum. Ant. Vadam ad Patrem meum et dicam ei: Pater, fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Ant. Pater, peccavi in coelum et coram te. Jam non sum dignus vocari Filius tuus. Ant. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedibus ejus. Ant. Dedit pater poenitenti filio stolam primam pariter et annulum; nam et calceamenta ei tribuit. Celebravit magnum convivium. Ant. Fili, tu semper mecum fuisti, et omnia mea tua sunt.
144
Responsoria de Joseph, hebdomada tertia in Quadragesima.--Ad Invitatorium.
144
Antiph. Dominum qui fecit nos. Ant. Populus Domini et oves pascuae ejus. Resp. Videntes Joseph a longe, loquebantur mutuo fratres, dicentes: Ecce somniator venit, venite occidamus eum, et videamus si prosint illi somnia sua. Vers. Cumque vidissent Joseph fratres sui, quod a patre cunctis fratribus plus amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, unde et dicebant: Venite. Resp. Dixit Judas fratribus suis: Ecce Ismaelitae transeunt; venite, venundetur, et manus nostrae non polluantur; caro enim et frater noster est. Vers. Cumque abiisset Ruben ad puteum, et non invenisset eum, scissis vestibus, pergensque ad fratres, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? Caro. 767 Resp. Extrahentes Joseph de lacu vendiderunt Ismaelitis viginti argenteis; reversusque Ruben ad puteum, et cum non invenisset eum, scidit vestimenta sua cum fletu, et dixit: Puer non comparet, et ego quo ibo? Vers. At illi intincta tunica Joseph sanguine, et mittentes qui ferrent eam ad patrem, et dicerent: Vide si tunica filii tui sit, an non. Puer non comparet. Resp. Videns Jacob vestimenta Joseph, scidit vestimenta sua cum fletu, et dixit: Fera pessima devoravit filium meum Joseph. Vers. Vide si tunica filii tui sit, an non; et cum vidisset pater, ait: Fera pessima. Resp. Joseph, dum intraret in terram Aegypti, linguam quam non noverat audivit: manus ejus in laboribus servierunt, et lingua ejus inter principes loquebatur sapientiam. Vers. Divertit ab oneribus dorsum ejus. Manus Resp. Memento mei dum bene tibi fuerit, ut suggeras Pharaonem, ut educat me de isto carcere, quia furtim sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum. Vers. Tres enim adhuc dies sunt post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et revocet te in gradum pristinum; tunc memento mei. Ut suggeras. Resp. Tollite hinc vobiscum munera, et ite ad Dominum terrae; et dum inveneritis, adorate eum super terram. Deus autem meus faciat vobis eum placabilem, et reducat et hunc fratrem vestrum vobiscum, et eum quem tenet in vinculis. Vers. Tollite de fructibus terrae in vasis vestris; et ferte viro munera. Deus autem. Resp. Iste est frater vester minimus de quo dixeratis mihi? Deus misereatur tibi, fili mi; festinavitque in domum et ploravit, quia erumpebant lacrymae, et non poterat se continere. Vers. Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin stantem. Commota sunt omnia viscera ejus super fratrem suum. Quia erumpebant. Resp. Dixit Ruben fratribus suis: Nunquid non dixi vobis, Nolite peccare in puerum; et non audistis me? En sanguis ejus exquiritur. Vers. Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae ejus, dum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio. En sanguis. Resp. Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustias animae ejus, dum deprecaretur nos; et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio. Vers. Dixit Ruben fratribus suis: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? Idcirco. Resp. Dixit Joseph undecim fratribus: Ego sum Joseph quem vendidistis in Aegyptum. Adhuc vivit pater noster senior, de quo dixeratis mihi? Ite, adducite eum ad me, ut possit vivere. Vers. Biennium est quod coepit esse fames in terram; adhuc restant alii quinque. Ite, adducite. Resp. Ite, dicite patri meo Jacob: Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur totam terram Aegypti. Quo audito revixit spiritus ejus et dixit: Sufficit mihi, vadam et videbo eum antequam moriar. Vers. Cumque audisset Jacob quod filius suus viveret, quasi de gravi somno evigilans, ait: Sufficit. Resp. Loquens Joseph fratribus suis, ait: Pax vobis, nolite timere; pro salute enim vestra misit me Dominus ante vos. Vers. Nolite timere, ne durum vobis esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute. Resp. Salus nostra in manu tua est, Domine; respiciat super nos misericordia tua, et securi serviemus tibi. Vers. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Et securi. Vers. Vivat, Domine, anima tua, ut non videamus mortem neque parvulos nostros deficientes. Et securi.
145
768 Antiph. in matutinis Laudibus.
145
Antiph. Fac benigne in bona voluntate tua, et aedificentur, Domine, muri Jerusalem. Ant. Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Ant. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Ant. Vim virtutis suae oblitus est ignis, ut pueri tui liberarentur illaesi. Ant. Sol et luna laudate Deum, quia exaltatum est nomen ejus solius.
146
In Evangelio.
146
Antiph. Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Ant. Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto venit in vos regnum Dei. Ant. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Ant. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non invenit. Ant. Accepit Jesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus.
147
Feria secunda.
147
Antiph. Amen dico vobis, quia nemo propheta susceptus est in patria sua. Ant. Jesus autem transiens per medium eorum ibat. Ant. Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum generationis[ negotiationis],
148
Feria tertia.
148
Antiph. Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum, dicit Dominus. Ant. Si duo ex vobis consenserint de eorum[ omnibus] quaecunque petierint, fiet illis a Patre meo, dicit Dominus. Ant. Non dico tibi septies, sed usque septuagesies septies. Ant. Quandiu in mundo sum, lux sum mundi dicit Dominus.
149
Feria quarta.
149
Antiph. Audite et intelligite traditiones quas Dominus dedit vobis. Ant. Non lotis manibus manducare, non coinquinat hominem. Ant. Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.
150
Feria quinta.
150
Antiph. Omnes qui habebant infirmos ducebant illos ad Jesum, et sanabantur. Ant. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Ant. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
151
Feria sexta.
151
Antiph. Qui biberit aquam quam ego do, dicit Dominus Samaritanae, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Ant. Aqua quam ego dedero, qui biberit ex ea, non sitiet ultra. Ant. Domine, ut video propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Ant. Mulier, venient dies quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Ant. Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Ant. Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Ant. Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Ant. Dixit Samaritana mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam in aeternum. Ant. Dicit Dominus: Si quis biberit aquam quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
152
769 Sabbato.
152
Antiph. Inclinavit se Jesus; scribebat in terra: Si quis sine peccato est, mittat in eam lapidem. Ant. Nemo te condemnavit, mulier? nemo te condemnavit. Ant. Qui non colligit mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est. Ant. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ut supra.
153
Responsoria in hebdomada quarta in Quadragesima. --Ad Invitatorium.
153
Antiph. Non sit vobis vanum surgere ante lucem, quia promisit Dominus coronam vigilantibus. Ant. Populus Domini et oves pascuae ejus.
154
Responsoria.
154
Resp. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Descende in Aegyptum; dic Pharaoni ut dimittat populum meum. Induratum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum meum, nisi in manu forti. Vers. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto; et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Induratum. Resp. Stetit Moyses coram Pharaone, et dixit: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in desertum. Vers. Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, ait tibi: Dimitte. Resp. Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector factus est mihi Dominus in salutem. Vers. Currus Pharaonis et exercitus ejus projecit in mari. Adjutor. Resp. In mari viae tuae, et semitae tuae in aquis multis. Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. Vers. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est et contremuit terra. In manu Moysi. Resp. Ecce mitto angelum meum, qui praecedat et custodiat semper. Observa et audi vocem ejus, et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam; et praecedet te angelus meus. Vers. Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum; ego enim Dominus. Et praecedet. Resp. Qui persequebantur populum tuum, Domine, demersisti eos in profundum, et in columna nubis ductor eorum fuisti, Domine. Vers. Exclamaverunt filii Israel in angustia sua ad te, Domine, et misisti eis Salvatorem. Et in columna. Resp. Moyses famulus Domini jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut legem Domini mereretur accipere. Vers. Ascendit Moyses in montem Sinai. Ut legem. Resp. Splendida facta est facies Moysi, dum respiceret in eum Dominus. Videntes seniores claritatem vultus ejus, admirantes timuerunt valde. Vers. Descendit Moyses de monte portans duas tabulas lapideas in manibus suis, scriptas utrasque digito Dei. Videntes. Resp. Attendite, popule meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Vers. Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio saeculi. Inclinate. Resp. Audi, Israel, praecepta Domini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; et dabo tibi terram fluentem lac et mel. Vers. Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Et dabo tibi. Resp. Vos qui transituri estis Jordanem, aedificate altare Domino de lapidibus quos ferrum non tetigit, et offerte super illud holocaustum et hostias pacificas Deo vestro. Vers. Cumque intraveritis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, 770 aedificate ibi altare Deo vestro. Resp. Adduxit eos Dominus in fortitudine terrae; cibavit eos nascentibus agros[ in agris], suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra. Vers. Butyrum boum et lac ovium cum adipe agnorum et filiorum taurorum et hircorum. Suxerunt.
155
Responsoria de Josue.
155
Resp. Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum, dicit Dominus. Confortare et esto robustus; introduces populum meum ad terram lacte et melle manantem. Vers. Ego sum Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. Confortare. Vers. Quoniam tecum est Dominus Deus in omnibus, ad quaecunque perrexeris. Confortare. Resp. Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum, dicit Dominus. Confortare populum meum, neque timeas. Ecce Dominus Deus tuus, et non te derelinquet. Vers. Quoniam tecum est, ut supra. Resp. Popule meus, quid feci, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quoniam ego eduxi vos de terra Aegypti, et de domo servitutis. Quadraginta annos manna plui vobis, et obliti estis me, dicit Dominus. Vers. Adduxi vos per desertum quadraginta annos, ego Dominus. Et obliti. Resp. Adduxi vos per desertum quadraginta annos, ego Dominus; non sunt attrita vestimenta vestra. Manna de coelo plui vobis, et obliti estis me, dicit Dominus. Vers. Popule meus, quid feci, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quoniam ego eduxi vos de terra Aegypti. Manna de coelo.
156
Antiphonae in matutinis Laudibus.
156
Antiph. Tunc acceptabis sacrificium justitiae, si averteris faciem tuam a peccatis meis. Ant. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Ant. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Ant. Potens es, Domine, eripere nos de manu mortis, liberare nos, Deus noster. Ant. Reges terrae, et omnes principes, laudate Deum.
157
In Evangelio.
157
Antiph. Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo. Jam amplius noli peccare. Ant. Mulier, nemo te condemnavit? Nec ego te condemnabo. Jam amplius noli peccare. Antiph. De quinque panibus et duobus piscibus satiavit Dominus quinque millia hominum. Ant. Satiavit Dominus quinque millia hominum de quinque panibus, et duobus piscibus. Ant. Cum sublevasset oculos Jesus, et vidisset maximam multitudinem venientem ad se, dixit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi? Ipse enim sciebat quid esset facturus. Ant. Cum vidissent turbae signum quod fecerat Jesus, dicebant: Vere hic est propheta, qui venturus est in mundum. Ant. Hic est vere propheta qui venturus est in mundum.
158
Feria secunda.
158
Antiph. Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, pulsanti aperietur. Ant. Auferte ista hinc, dicit Dominus, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Ant. Dicebat Jesus Judaeis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Ant. Solvite templum hoc, dicit Dominus et post triduum excitabo illud. Hoc autem dicebat de templo corporis sui.
159
771 Feria tertia.
159
Antiph. Quid me quaeritis interficere hominem qui vera locutus est vobis? Ant. Unum opus feci et admiramini, quia totum hominem salvum feci in Sabbato. Ant. Nonne Moyses dedit vobis legem? et nonne[ nemo] ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? Ant. Et me scitis, et unde sim scitis; et a me ipso non veni, sed Pater meus misit me. Ant. Nemo in eum misit manus, quia nondum venerat hora ejus.
160
Feria quarta.
160
Antiph. Rabbi, quis[ quid] peccavit homo iste quod caecus natus est? Respondit Jesus, et dixit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in eo. Ant. Interrogatus caecus: Quis te illuminavit? At ille clamabat dicens: Filius Dei. Ant. Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit ex sputo, et linivit oculos meos, et modo video. Ant. Lutum fecit ex sputo Dominus, et linivit oculos meos, et abii, et lavi, et credidi Deo. Ant. Dixi vobis jam et audistis; lutum mihi posuit ille homo qui dicitur Jesus. Ant. A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati, nisi Christus Filius Dei.
161
Feria quinta.
161
Antiph. Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim. Ant. Propheta magnus surrexit in nobis, quia Deus visitavit plebem suam. Ant. Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Antiph. Diligebat Jesus Martham et sororem ejus Mariam, et Lazarum fratrem earum. Ant. Lazarus amicus noster dormit, eamus et a somno excitemus eum. Ant. Domine, si hic fuisses, Lazarus non esset mortuus. Ecce jam fetet quatriduanus in monumento. Ant. Ad monumentum Lazari clamabat Dominus, dicens: Lazare, veni foras. Ant. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, dicit Dominus. Ant. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater.
162
Responsoria de Passione Domini.--Ad Invitatorium.
162
Antiph. Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra. Resp. Isti sunt dies quos observare debetis temporibus suis. Quarta decima die ad vesperum Pascha Domini est, et in quintadecima solemnitatis[ solemnitatem] celebrabitis Altissimo Domino. Vers. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos. Quarta. Resp. Multiplicati sunt qui tribulant me, et dicunt: Non est salus illi in Deo ejus. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Vers. Ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Exsurge. Resp. Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui liberet eum. Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in adjutorium meum intende. Vers. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi: verbum iniquum mandaverunt adversum me, 772 dicentes. Persequimini. Resp. Adjutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Vers. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Declinate. Resp. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso eripe me, quia tu es Deus meus et fortitudo mea. Vers. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam. Quia tu es. Resp. Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Vers. Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Longe a salute mea. Quoniam trib. Resp. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui, quoniam tu es patientia mea. Vers. Eripe me de inimicis meis, ut supra. Quoniam. Resp. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; redime me, Domine. Vers. Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me. Redime. Resp. Tota die contristatus ingrediebar, Domine, quoniam anima mea completa est illusionibus, et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Vers. Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Et vim. Resp. Non avertas faciem tuam a puero tuo, Domine, quoniam tribulor, velociter exaudi me. Vers. Eripe me ab homine malo, quoniam tribulor. Resp. In proximo est tribulatio mea, Domine, et non est qui adjuvet; ut fodiant manus meas et pedes meos. Libera me de ore leonis, ut narrem nomen tuum fratribus meis. Vers. Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? longe a salute mea. Libera me. Resp. In te jactatus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu; ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Vers. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Quoniam tribulatio. Resp. Vide quia tribulor, velociter exaudi me; intende animae meae et libera eam, propter inimicos meos. Eripe me, Domine. Vers. Eripe me de inimicis meis, ut supra. Resp. Pacifice loquebantur mihi inimici mei, et in ira molesti erant mihi. Vidisti, Domine, ne sileas, ne discedas a me. Vers. Omnes inimici mei adversum me. Resp. Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant qui me oderunt et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Vers. Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Resp. Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus salutis meae. Vers. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Libera me. Resp. Praecinxisti me virtute ad bellum, et suplantasti inimicos meos subtus me. Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Vers. Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Et inimicorum. Resp. Liberator meus de gentibus iracundis, ab insurgentibus in me libera me. Vers. Eripe me de inimicis meis. Ab insurgentibus. Resp. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam, humilitatem meam. Vers. Eripe me, Domine, ab homine. Resp. De ore leonis libera me, Domine, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Vers. Erue a framea. Resp. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua. Vers. Quasi qui invenit spolia multa. 773 Laetabor. Resp. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Vers. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero. Ego autem in misericordia tua speravi. Respice.
163
Versi declinatorii.
163
Vers. Eripe me ab homine malo. Vers. Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Vers. Erue a framea. Vers. De ore leonis.
164
Antiphonae in matutinis Laudibus.
164
Antiph. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus meus. Ant. In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Ant. Judicasti, Domine, causam animae meae; defensor vitae meae, Domine, Deus meus. Ant. Popule meus, quid feci tibi? Aut quid molestus fui? responde mihi. Ant. Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae.
165
In Evangelio.
165
Antiph. Qui est ex Deo verba Dei audit, vos non auditis quia ex Deo non estis. Ant. Ego daemonium non habeo, sed honorifico patrem meum, dicit Dominus. Ant. Ego gloriam meam non quaero; est qui quaerat et judicet. Ant. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Ant. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Ant. Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Amen dico vobis, antequam Abraham fieret, Ego sum. Ant. Tulerunt lapides ut jacerent in Jesum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Ant. Libera me, Domine, et pone me juxta te; et cujusvis magnus pugnet contra me. Ant. Animae impiorum fremebant adversum me; et gravatum est cor meum super eos.
166
Item ad Vesperas.
166
Antiph. Ego sum Pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro ovibus meis pono animam meam. Ant. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet. Ant. Narrabitur quid fecit mulier illa, in generationes saeculorum. Ant. Sicut exaltatus est serpens in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis. Ant. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod[ quos] dedisti mihi. Ant. Rogavi Patrem meum, ne deficiat fides tua, Petre. Ant. Si mihi non creditis, operibus credite, quae ego facio in nomine ejus. Ant. Pastor bonus animam suam posuit pro ovibus suis. Ant. Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, Domine Deus meus, et patris mei. Ant. Pater, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
167
Feria secunda.
167
Antiph. In die magno festivitatis, stabat Jesus e clamabat dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat. Ant. Qui sitit veniat et bibat, et ventre ejus fluent aquae vivae.
168
Feria tertia.
168
Antiph. Tempus meum nondum advenit, tempus vestrum semper est paratum, dicit Dominus. Ant. Vos ascendite ad diem festum hunc. Ego non ascendam, quia tempus meum nondum advenit. Ant. Quidam autem Judaei dicebant quia bonus est, alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
169
774 Feria quarta.
169
Antiph. Circumdantes Judaei Dominum, dixerunt: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Ant. Oves meae vocem meam audiunt; et ego Dominus agnosco eas. Ant. Multa bona opera operatus sum vobis; propter quod opus vultis me occidere?
170
Feria quinta.
170
Antiph. Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Ant. Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Ant. Mittens haec mulier in corpus meum hoc unguentum, ad sepeliendum me fecit. Ant. Ubicunque fuerit praedicatum hoc Evangelium in toto mundo, erit memoria ejus. Ant. Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio pascha cum discipulis meis. Ant. Si oportuerit, ut supra. Ant. Pater, si non potest hic calix, ut supra. Ant. Desiderio desideravi pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Ant. Appropinquabat autem dies festus, ut supra. Ant. Principes sacerdotum, ut supra.
171
Sabbato.
171
Antiph. Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus fieret. Ant. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
172
Responsoria in hebdomada majore in Palmis.--Ad Invitatorium.
172
Antiph. Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Resp. In die qua invocavi te, Domine, dixisti: Noli timere. Judicasti causam meam, et liberasti me. Deus meus. Vers. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Judicasti. Resp. Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Vers. Amici mei et proximi appropinquaverunt, et steterunt. Quasi. Resp. Attende, Domine, ad me, et audi voces adversariorum meorum. Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Vers. Homo pacis meae in quo sperabam, ampliavit adversum me supplantationem. Nunquid. Resp. Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine. Deduxerunt in lacum mortis vitam meam, et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitates illorum, et judica causam animae meae, defensor vitae meae. Vers. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi; verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide. Resp. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Ne avertas faciem tuam a me, quoniam tribulor, exaudi me, Deus meus. Vers. Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos eripe me. Quoniam tribulor. Resp. Noli esse mihi, Domine, alienus. Parce mihi, Domine, in die mala: confundantur omnes qui me persequuntur, et non confundar ego. Vers. Confundantur omnes inimici mei. Et non confundar. Resp. Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebraeorum pueri resurrectionem vitae praenuntiantes, 775 cum ramis palmarum, hosanna clamabant in excelsis. Vers. Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. Cum ramis. Resp. Dominus mecum est tanquam bellator fortis; propterea persecuti sunt me, et intelligere non potuerunt. Domine, probans renes et corda, tibi revelavi causam meam. Vers. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates. Et intelligere. Resp. Dixerunt impii apud se non recte cogitantes: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Promittit se scientiam Dei habere, Filium Dei se nominat, et gloriatur Patrem se habere Deum. Videamus si sermones illius veri sint; et si est verus Filius Dei, liberet illum de manibus nostris; morte turpissima condemnemus eum. Vers. Viri impii dixerunt: Opprimamus virum justum injuste, et de spoliis ejus sortem mittamus. Videamus. Resp. Viri impii dixerunt: Opprimamus virum justum injuste, et deglutiamus eum tanquam infernus vivum. Auferamus memoriam illius de terra, et de spoliis ejus sortem mittamus inter nos. Ipsi enim homicidae thesaurizaverunt sibi malum, insipientes et maligni oderunt sapientiam, et rei facti sunt in cogitationibus suis. Vers. Dixerunt impii apud se non recte cogitantes: Circumveniamus justum. Et rei. Resp. Opprobrium factus sum nimis inimicis meis; viderunt me et moverunt capita sua: Adjuva me, Domine, Deus meus. Vers. Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant. Adjuva me, Domine. Resp. Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia; quaesierunt me interficere, et non pepercerunt in faciem meam spuere. Et lanceis suis vulneraverunt me; et concussa sunt omnia ossa mea. Ego autem aestimabam me tanquam mortuum super terram. Vers. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Ego autem. Resp. Animae impiorum fremebant adversum me, et gravatum est cor meum super eos; et constituerunt pretium triginta argenteis, quod appretiatus sum ab eis. Vers. Contumelias et terrores passus sum ab eis qui erant pacifici mei. Et constituerunt. Resp. Contumelias et terrores passus sum ab eis qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum, dicentes: decipiamus eum, et praevaleamus illi. Sed tu, Domine, mecum es tanquam bellator fortis. Cadent in opprobrium sempiternum. Et videam vindictam in eos, quia tibi revelavi causam meam. Vers. Omnes inimici mei, ut supra. Dicentes. Resp. Sicut agnus ductus sum ut occiderer, et nesciebam: super me autem cogitaverunt consilium. Tu autem, Domine, liberasti animam meam. Vers. Omnes inimici mei, ut supra. Resp. Deus Israel, propter te sustinui improperium, operuit reverentia faciem meam; extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae; quoniam zelus domus tuae comedit me. Vers. Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos eripe me. Quoniam zelus. Vers. Deus, Deus meus, respice, ut supra. Resp. Synagogae populorum circumdederunt me; et non reddidi retribuentibus mihi mala. Consumetur, Domine, nequitia peccatorum, et dirige justum. Vers. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Consumetur.
173
Antiphonae in Matutinis
173
Antiph. Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Ant. Circumdantes circumdederunt me, 776 et in nomine Domini vindicabo in eis. Ant. Judica causam meam, defende, quia potens es, Domine. Ant. Cum Angelis et pueris fideles inveniantur triumphatores[ inveniamur triumphatori] mortis clamantes hosanna in excelsis. Ant. Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego, Domine, Deus meus. Vers. Erue a framea.
174
In Evangelio.
174
Ant. Turba multa quae convenerat ad diem festum, clamabat[ ad] Dominum: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Ant. Hosanna Filio David; benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel, hosanna in excelsis. Ant. Occurrunt turbae cum floribus et palmis Redemptori obviam, et victori triumphanti digna dant obsequia. Filium Dei ore gentes praedicant, et in laudem Christi voces sonant per nubila. Hossana. Antiph. Hodie namque Christo cum humana lingua coma servivit arboria. Et quamvis fuerint rigida, miserunt Regi spolia arborum flexus. Hosanna. Ant. Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant, dicentes: Hosanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Ant. Pueri Hebraeorum, tollentes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: Hosanna in excelsis. Ant. Tibi revelavi causam meam, defensor vitae meae, Dominus Deus meus. Ant. Invocabo nomen tuum, Domine; ne avertas iram[ faciem] tuam a clamore meo. Ant. Missus sum ad oves quae perierant domus Israel, dicit Dominus. Ant. Omnes collaudant nomen tuum, et dicent: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Ant. Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quae viderant virtutibus, dicentes: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. Pax in coelo, et gloria in excelsis. Ant. Rex Israel, hosanna in excelsis.

Intertext edge

Open linked passage

Note