Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 192 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
192.1
In tertio nocturno.
192.1
Antiph. Ab insurgentibus in me libera me. Domine, quia occupaverunt animam meam. Psalm. Eripe me, Domine, de inimicis. Ant. Longe fecisti notos meos a me; traditus sum, et non egrediebar. Psal. Domine, Deus salutis. Ant. Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Psal. Deus ultionum. Vers. Captabunt in animam justi.
192.2
Resp. Tradiderunt me in manus impiorum, et inter iniquos projecerunt me, et non pepercerunt animae meae. Congregati sunt adversum me fortes, et sicut gigantes steterunt contra me. Vers. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Et sicut gigantes. Resp. Me tradidit impius summis principibus sacerdotum, et senioribus populi; Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. Vers. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videret. Resp. Caligaverunt oculi mei a fletu meo, quia elongatus est a me, qui consolatur me. Videte, omnes populi, si est dolor similis sicut dolor meus. Vers. O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte. Si est. Resp. Viderunt in quem transfixerunt, et plangent super eum omnes tribus terrae, dicentes: Vere Filius Dei erat iste, Vers. In humilitate judicium Dei sublatum est: generationem illius quis enarrabit? Resp. Principes sacerdotum concilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent; dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Vers. Omnes inimici mei, ut supra. Ut Jesum.

Intertext edge

Open linked passage

Note