Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 208 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
208.1
786 Feria secunda super Invitatorium per totam hebdomadam. Alleluia.
208.1
Psalm. Cum invocarem. Psal. Verba mea. Psal. Domine, ne in furore. Vers. Surrexit Dominus vere. Vers. In resurrectione tua, Christe. Resp. Maria Magdalene, et altera Maria ibant diluculo ad monumentum. Jesum quem quaeritis non est hic; surrexit sicut locutus est, praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, alleluia, alleluia. Vers. Cito cuntes dicite discipulis ejus et Petro quia surrexit Dominus. Praecedet. Resp. Surgens Jesus Dominus noster, et stans in medio discipulorum suorum dixit: Pax vobis, alleluia. Gavisi sunt discipuli viso Domino, alleluia, alleluia. Vers. Surrexit Dominus de sepulcro, qui pro nobis pependit in ligno. Gavisi sunt. Resp. Congratulamini mihi omnes qui diligitis Dominum, quia quem quaerebam apparuit mihi, et dum flerem ad monumentum, vidi Dominum meum, alleluia. Vers. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eam; situ sustulisti cum, dicito mihi. Et dum flerem.
208.3
Antiph. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? alleluia, alleluia. Respondens autem unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? alleluia. Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt de Jesu Nazaraeno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo, alleluia, alleluia. Ant. Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Scripturas in omnibus quae de ipso erant, alleluia. Ant. Et coegerunt illum dicentes; Mane nobiscum, Domine, quia advesperascit, alleluia. Ant. Et intravit cum illis, et factum est cum recumberet cum illis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis, alleluia. Ant. Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies, alleluia, alleluia.

Intertext edge

Open linked passage

Note