Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
233.1
Ab Octava Paschae per totam Resurrectionem.
233.1
Super Psal. in Evangelium et versoria, et in sanctorum, alleluia, dicendae sunt item Antiph. de Resurrectione Domini, ubieunque volueris. Ant. Exeuntes duo ex discipulis Jesu, ibant ipso die in castellum nomine Emmaus, alleluia. Ant. Pax vobis, ego sum, nolite timere, alleluia. Ant. Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Et ait illis: Quid turbati estis[ et cogitationes] ascendunt in corda vestra, alleluia, alleluia. Ant. Spiritus carnem et ossa non habent sicut me videtis habere. Jam credite, alleluia. Ant. Et dixit ad eos, alleluia, haec sunt verba quae locutus sum ad vos, alleluia. Ant. Manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis, alleluia, alleluia, stans Jesus in littore, vocavit discipulos suos, alleluia. Ant. Cum audisset Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, et misit in mare, et clamavit voce magna dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Ant. Dum flerem ad monumentum, vidi Dominum meum, alleluia. Ant, Inclinavit se Maria, prospexit in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, alleluia. Ant. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Noli flere, Maria, resurrexit Dominus sicut dixit, alleluia. Ant. Maria, noli jam flere Dominum Deum quem quaeris, surrexit a mortuis, alleluia. Ant. Videntes eum adoraverunt, alleluia. Et locutus est eis, alleluia. Ant. Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis, alleluia. Ant. Una autem Sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata, alleluia, alleluia. Ant. Currebant duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro; et venit prior ad monumentum, alleluia. Ant. Gavisi sunt discipuli, alleluia, viso Domino, alleluia. Ant. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, alleluia. Ant. Quomodo tradiderunt justum summi sacerdotum, et principes nostri in damnationem mortis ejus consenserunt, et crucifixerunt eum, alleluia. Ant. Jesus junxit se discipulis suis in via, et ibat cum illis; oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent, et increpavit eos dicens: O stulti et tardi corde, ad credendum in his quae locuti sunt 791 prophetae, alleluia. Ant. Ardens erat cor nostrum, dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas, alleluia. Ant. Surgens autem mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, alleluia, alleluia, alleluia. Ant. Praecedam vos in Galilaeam; ibi me videbitis sicut dixi vobis, alleluia. Ant. Et ingressi, non invenerunt corpus Jesu, alleluia. Ant. Quem quaeris, mulier, alleluia. Viventem cum mortuis, alleluia. Ant. Noli flere, Maria, alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, alleluia. Ant. Surrexit Christus, et illuxit populo suo quem redemit sanguinem suum[ sanguine suo], alleluia. Ant. Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum; quaero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia. Ant. Crucifixus resurrexit a mortuis, redemit nos, alleluia. Ant. Ego sum vitis vera, alleluia; vos palmites veri, alleluia. Ant. Dixit Jesus discipulis suis: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus, alleluia. Tu solus peregrinus es, et non audisti de Jesu, quomodo tradiderunt eum ad damnationem mortis, alleluia. Ant. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Averte. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, allel. Ant. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere, nuntiate fratribus meis, alleluia, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt, alleluia. Ant. Surrexit enim sicut dixit Dominus, et praecedet vos in Galilaeam, alleluia. Ibi eum videbitis, alleluia, alleluia, alleluia. Ant. Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam. Ibi me videbunt allel., allel., allel. Ant. Mitte manum tuam, et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse, ut supra. Ant. Misi digitos meos, ut supra. Ant. Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, allel., allel. Ant., Christus surrexit a mortuis, jam non moritur, alleluia. Ant. Euntes in mundum, alleluia, docete omnes gentes, alleluia. Ant. Ecce ego vobiscum sum, alleluia, omnibus diebus, alleluia. Ant. Surrexit Christus, et illuxit populo suo, alleluia. Ant. Christus via, veritas et vita, allel., allel. Ant. Ego sum via, veritas et vita, allel., allel. Ant. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, quod non tenuimus eum in via, alleluia. Ant. In Galilaea Jesum videbitis, sicut dixit vobis, alleluia. Ant. Surrexit Dominus de sepulcro, qui pro nobis pependit in ligno, alleluia. Ant. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, alleluia, quae non sunt scripta in libro hoc, alleluia. Ant. Cum esset sero die illo, una Sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati, stetit Jesus in medio, et dixit eis pax vobis. Alleluia.